ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum

Liber I, Caput VII 第I巻 第VII章

Ambrose of Milan · De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum · PL 16, 723C · 31 sectiones

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.7.1

1

Spiritum sanctum creaturam non esse, cum sit incircumscriptus, et apostolis per omnes regiones dispersis infusus, quin etiam angelos ipsos, quibus aequales nos reddit, sanctificet.

PL 16, 723C

聖なる霊は被造物ではない。霊は限定されず、あらゆる地方に散らされた使徒たちに注がれ、さらに、我々を等しい者とするその天使たち自身をも聖化するからである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.7.2

2

Eodem Mariam repletam esse, nec non etiam Christum Dominum, atque adeo superiora et inferiora omnia: de cujus operatione, quae per piscinae commotionem designabatur, ortum ducit omnis benedictio.

PL 16, 723C

同じ霊がマリアを満たし、また主キリストをも満たし、さらに上のものも下のものもすべてを満たした。池の水がかき乱されることによって示されていたこの霊の働きから、あらゆる祝福が生じる。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.7.3

3

81. Cum igitur omnis creatura certis naturae suae sit circumscripta limitibus; si quidem et illa invisibilia opera, quae non queunt locis et finibus comprehendi, substantiae suae tamen proprietate clauduntur: quomodo quis audeat creaturam appellare Spiritum sanctum, qui non habet circumscriptam determinatamque virtutem; quia et in omnibus et ubique semper est, quod utique divinitatis et dominationis est proprium: Domini enim est terra, et plenitudo ejus (Psal. XXIII, 1) ?

PL 16, 723D

81. ゆえに、あらゆる被造物は、その本性の定まった限界によって限定されている。場所や境界に包み込まれえない、あの見えない諸々の業でさえ、それでも自らの実体の固有性によって閉じ込められているのであれば、限定されず境界づけられない力を持つ聖なる霊を、どうして誰かが被造物と呼ぶことができようか。霊はすべてのものの内に、またいたるところに常にあるのであり、これは確かに神性と主権に固有のことだからである。「地とそれに満ちるものは、主のものである」(詩篇23:1)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.7.4

4

81*. Et ideo cum Dominus servulos suos apostolos destinaret, ut agnosceremus aliud creaturam esse, aliud gratiam spiritalem, alios alio destinabat; quia omnes simul ubique esse non poterant.

PL 16, 724A

81*. それゆえ、主は自らの小さな僕である使徒たちを差し向けるとき、被造物と霊的な恩寵は別のものであると我々が認めるように、ある者たちをある所へ、他の者たちを別の所へと差し向けた。すべての者が同時にいたるところにいることはできなかったからである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.7.5

5

Dedit autem omnibus Spiritum sanctum, qui licet separatis apostolis inseparabilis gratiae munus infunderet.

PL 16, 724A

しかし主は、すべての者に聖なる霊を与えた。この霊は、使徒たちが引き離されていても、分かたれえない恩寵の賜物を注いだのである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.7.6

6

Erant igitur diversae personae, sed unus in omnibus operationis effectus; quia unus est Spiritus sanctus, de quo ait: Accipietis virtutem venientem, Spiritum sanctum in vos; et eritis mihi testes in Hierusalem et in omni Judaea et Samaria usque in fines terrae (Act. I, 8) .

PL 16, 724A

ゆえに別々の人〔personae。三位一体のペルソナではなく、使徒たち一人ひとりを言う〕がいたが、すべてにおいて働きの結果は一つであった。聖なる霊が一つだからである。その霊について主は言う。「汝らは来たる力、すなわち聖なる霊を汝らの上に受け〔virtutem venientem, Spiritum sanctum in vos の句読は定かでない。virtutem と Spiritum sanctum を同格に取った〕、エルサレムにおいて、またユダヤの全土とサマリアにおいて、地の果てに至るまで、私の証人となる」(使徒言行録1:8)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.7.7

7

82. Incircumscriptus igitur et infinitus Spiritus sanctus, qui se discipulorum sensibus per separatarum divortia discreta regionum, remotosque fines totius orbis infudit, quem nihil potest praeterire vel fallere.

PL 16, 724A

82. ゆえに聖なる霊は限定されず、無限である。霊は、隔てられた諸地方の分かれ目を越え、全世界の遠い果てにまで、弟子たちの感覚に自らを注いだ。何ものも、この霊を見過ごすことも欺くこともできない。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.7.8

8

Et ideo sanctus David ait: Quo ibo a Spiritu tuo, aut quo a facie tua fugiam (Psal. CXXXVIII, 7) ? De quo Angelo Scriptura hoc dicit? de qua Dominatione? de qua Potestate? Cujus inveniemus Angeli virtutem per plurimos esse diffusam?

PL 16, 724B

それゆえ聖なるダビデは言う。「私は汝の霊から離れて、どこへ行こうか。汝の顔から離れて、どこへ逃げようか」(詩篇138:7)。聖書は、どの天使についてこう言うのか。どの主権について。どの権能について。いかなる天使の力が、多くの者に広がっていると、我々は見いだすだろうか。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.7.9

9

Angeli enim ad paucos mittebantur, Spiritus autem sanctus populis infundebatur. Quis igitur dubitet quin divinum sit, quod infunditur simul pluribus, nec videtur: corporeum autem, quod et videtur a singulis, et tenetur?

PL 16, 724B

天使たちは少数の者のもとに遣わされたが、聖なる霊は諸々の民に注がれたからである。ならば、複数の者に同時に注がれながら見えないものが神的であり、他方、一人一人に見られ、とらえられるものが物体的であることを、誰が疑うだろうか。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.7.10

10

83. Sed quemadmodum sanctificans apostolos Spiritus, non est humanae consors naturae; ita etiam sanctificans Angelos, Dominationes et Potestates, non habet consortium creaturae.

PL 16, 724B

83. だが、使徒たちを聖化する霊が人間の本性を共にする者でないように、天使たち、主権、権能を聖化する霊も、被造物との共有を持たない。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.7.11

11

Si qui autem putant non esse spiritalem in angelis sanctitatem, sed aliam quamdam gratiam suae proprietate naturae, hi inferiores profecto angelos hominibus judicabunt.

PL 16, 724B

もし或る者たちが、天使たちにある聖性は霊的なものではなく、自らの本性の固有性によるある別の恩寵だと考えるなら、その者たちは、天使たちを人間より劣ると判断することになるであろう。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.7.12

12

Cum enim et ipsi fateantur quod Spiritui sancto angelos conferre non audeant, nec possint negare quod hominibus infundatur Spiritus sanctus: sanctificatio autem Spiritus donum munusque divinum sit; invenientur utique homines qui meliorem sanctificationem habent, angelis praeferendi.

PL 16, 724C

というのも、彼ら自身も、天使たちを聖なる霊と比べる勇気はないと認め、また聖なる霊が人間に注がれることも否定できず、しかも霊による聖化は神の賜物であり贈り物なのだから、より優れた聖化を持つ人間が見いだされ、天使たちより上に置かれるべきことになるからである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.7.13

13

Sed cum angeli hominibus in adjumentum descendant (Hebr. I, 14) , intelligendum est quod creatura quidem superior angelorum sit, quae plus recipit gratiae spiritalis; ejusdem tamen et erga nos et illos munus auctoris sit.

PL 16, 724C

しかし、天使たちが人間たちの助けのために下る(ヘブライ1:14)のだから、こう理解すべきである。天使たちという被造物は確かに〔人間より〕上にあり〔creatura … superior angelorum の係りは定かでない。angelorum を creatura にかけて取った〕、より多くの霊的な恩寵を受けている。しかし、我々に対する賜物も彼らに対する賜物も、同じ創始者のものである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.7.14

14

84. Quanta autem gratia, quae praemiis angelorum etiam inferiorem creaturam humanae conditionis exaequet, sicut Dominus ipse promisit dicens: Eritis sicut angeli in coelo (Matth. XXII, 30) ?

PL 16, 724C

84. 人間の境遇という、より低い被造物をも、天使たちの報いと等しくするほどの恩寵は、どれほど大きいことか。主自身が約束して言ったとおりである。「汝らは天にいる天使たちのようになる」(マタイ22:30)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.7.15

15

Nec difficile; qui enim illos angelos fecit in Spiritu, homines quoque per eamdem gratiam similes faciet angelorum (Psal. CIII, 4) .

PL 16, 724D

難しいことではない。霊において彼ら天使たちを作った者は、同じ恩寵によって、人間をも天使たちに似た者とするであろう(詩篇103:4)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.7.16

16

85. De qua autem creatura dici potest quia repleverit universa, quod scriptum est de Spiritu sancto: Effundam de Spiritu meo super omnem carnem (Joel II, 28)? Non hoc de angelo dici potest.

PL 16, 724D

85. どの被造物について、聖なる霊について書かれているように、万物を満たしたと言えるだろうか。「私は私の霊から、すべての肉の上に注ぐ」(ヨエル2:28)。これは天使については言えない。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.7.17

17

Denique Gabriel ipse missus ad Mariam: Ave, inquit, gratia plena; spiritalem utique in ea declarans gratiam, quod in eam Spiritus sanctus supervenisset, et plenum gratiae uterum Verbo esset habitura coelesti.

PL 16, 725A

実に、ガブリエル自身がマリアのもとに遣わされて言った。「めでたし、恩寵に満ちた者よ」。それによって、彼女に聖なる霊が臨んだゆえに、霊的な恩寵が彼女にあること、また恩寵に満ちた胎が天の言葉を宿すことになることを示したのである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.7.18

18

86. Domini enim est omnia complere, qui dicit: Ego coelum et terram compleo (Jerem. XXIII, 24) .

PL 16, 725A

86. すべてを満たすことは主に属する。主は言う。「私は天と地を満たしている」(エレミヤ23:24)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.7.19

19

Si ergo Dominus est, qui coelum complet et terram; quis potest Spiritum sanctum judicare dominationis, et divinae potestatis exsortem, qui replevit orbem, et quod ultra totum orbem est, replevit Jesum mundi totius redemptorem?

PL 16, 725A

ゆえに、天と地を満たす者が主であるなら、世界を満たした聖なる霊を、主権と神的な権能にあずからぬ者と、誰が判断できようか。この霊は、全世界を超えるもの、すなわち全世界の贖い主イエスをも満たしたのである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.7.20

20

Scriptum est enim: Jesus autem plenus Spiritu sancto, regressus est ab Jordane (Luc. IV, 1) . Quis igitur alius nisi qui ejusdem esset plenitudinis, complentem omnia posset implere?

PL 16, 725A

書かれているからである。「イエスは聖なる霊に満ちて、ヨルダンから戻った」(ルカ4:1)。ならば、同じ充満を持つ者でなければ、誰が、万物を満たす者を満たしうるだろうか。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.7.21

21

87. Sed ne hoc secundum carnem dictum objiciant; quamquam plus unus ille, quam omnes: de cujus carne exibat virtus, quae sanaret omnes: tamen sicut Dominus complet omnia, ita etiam et de Spiritu lectum est: Quoniam Spiritus Domini replevit orbem terrarum (Sap. I, 7) .

PL 16, 725A

87. だが、これが肉に従って言われたことだと彼らが反論しないように述べる。かの一人〔キリスト〕は万人にまさり、その肉からはすべての者を癒す力が出ていたが、それでも、主がすべてを満たすのと同じく、霊についてもこう読まれている。「主の霊は地の円を満たした」(知恵の書1:7)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.7.22

22

Habes etiam de omnibus qui convenerant cum apostolis dictum quia, repleti sancto Spiritu, loquebantur verbum Dei cum fiducia (Act. IV, 31) .

PL 16, 725B

またあなたは、使徒たちとともに集まっていたすべての者について、こう言われているのを持っている。「聖なる霊に満たされて、彼らは確信をもって神の言葉を語っていた」(使徒言行録4:31)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.7.23

23

Vides quia et plenitudinem et fiduciam dat Spiritus sanctus; cujus operationem archangelus nuntiat Mariae, dicens: Spiritus sanctus superveniet in te (Luc. I, 35) .

PL 16, 725B

あなたは、聖なる霊が充満と確信を与えるのを見る。その働きを、大天使はマリアに告げて言う。「聖なる霊が汝の上に臨むであろう」(ルカ1:35)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.7.24

24

88. Habes etiam in Evangelio quia angelus secundum tempus descendebat in natatoriam, et movebatur aqua: et qui prior descendisset in natatoriam, sanus fiebat (Joan. V, 4) .

PL 16, 725B

88. あなたはまた福音書にこう持っている。「天使が定められた時に池に降り、水が動かされた。そして、先に池に降りた者は癒された」(ヨハネ5:4)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.7.25

25

Quid in hoc typo angelus, nisi descensionem sancti Spiritus nuntiabat, quae nostris futura temporibus, aquas sacerdotalibus invocata precibus consecraret?

PL 16, 725C

この予型における天使は、聖なる霊の降下を告げていたのでなくて何であろうか。その降下は、我々の時代に来るはずであり、司教たちの祈りによって呼び求められて、水を聖別するのである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.7.26

26

Ille ergo angelus sancti Spiritus erat nuntius, eo quod per gratiam spiritualem medicina nostris esset animi ac mentis languoribus deferenda. Eosdem ergo et Spiritus habet, quos Deus Pater et Christus ministros.

PL 16, 725C

ゆえにかの天使は、聖なる霊の使いであった。霊的な恩寵によって、我々の心と精神の病に薬がもたらされるはずだったからである。ゆえに霊は、父なる神とキリストが持つのと同じ奉仕者たちを持つ。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.7.27

27

Sic omnia replete, sic omnia possidet, sic omnia operatur et in omnibus, quemadmodum et Deus Pater operatur et Filius.

PL 16, 725C

霊はそのようにすべてを満たし〔底本は replete。replet と読む〕、そのようにすべてを所有し、そのようにすべてのものにおいて働く。父なる神と子が働くのと同じである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.7.28

28

89. Quid igitur sancti Spiritus operatione divinius, cum etiam benedictionum suarum praesulem Spiritum Deus ipse testetur dicens: Ponam Spiritum meum super semen tuum, et benedictiones meas super filios tuos (Esai. XLIV, 3) ?

PL 16, 725C

89. では、聖なる霊の働きより神的なものがあろうか。神自身が、霊を自らの祝福を司る者として証しして言うのに。「私は私の霊を汝の子孫の上に置き、私の祝福を汝の子らの上に置く」(イザヤ44:3)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.7.29

29

Nulla enim potest esse plena benedictio, nisi per infusionem Spiritus sancti. Unde et apostolus nihil melius hoc nobis quod optaret invenit, sicut ipse dixit: Non deficimus pro vobis orantes et obsecrantes, ut repleamini cognitione voluntatis ejus in omni sapientia et intellectu spiritali, ambulantes digne Deo (Coloss. I, 9) .

PL 16, 725C

聖なる霊の注ぎによらなければ、完全な祝福はありえないからである。それゆえ使徒も、我々のために願うものとして、これよりよいものを見いださなかった。彼自身が言ったとおりである。「我々は、汝らのために祈り願うことをやめない。汝らが、あらゆる知恵と霊的な理解において、彼の意志の知識で満たされ、神にふさわしく歩むように」(コロサイ1:9)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.7.30

30

Hanc igitur Dei esse docuit voluntatem, ut magis in bonis operibus et sermonibus et sensibus ambulantes repleamur voluntate Dei, qui ponit in cordibus nostris Spiritum sanctum.

PL 16, 725D

ゆえに使徒は、これが神の意志であると教えた。すなわち、我々が善い業と言葉と感覚において歩みつつ、我々の心に聖なる霊を置く神の意志によって、いっそう満たされるということである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.7.31

31

Ergo si is qui habet Spiritum sanctum, Dei repletus est voluntate; utique inter Patrem et Spiritum nulla distantia voluntatis est.

PL 16, 725D

ゆえに、聖なる霊を持つ者が神の意志に満たされているなら、確かに父と霊の間には、意志の隔たりは何もない。