ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum

Liber I, Caput III 第I巻 第III章

Ambrose of Milan · De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum · PL 16, 712B · 50 sectiones

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.3.1

1

Quod Apostolus dixerit ex Patre per Filium omnia esse, ab eorum consortio Spiritum non secludi; cum quae ad unam referuntur personam, aliis quoque attribuantur.

PL 16, 712B

使徒が、万物は父から、子を通してあると言ったことによって、霊がその仲間から除かれるのではないこと。一つのペルソナに帰せられることは、他のペルソナにも帰せられるからである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.3.2

2

Sic baptizati in nomine Christi simul in Patris ac Spiritus nomine censentur baptizati; si tamen simul in tres personas crediderint: secus autem, nullus erit baptismus. Haec etiam baptismo in Spiritus sancti nuncupatione convenire.

PL 16, 712B

同様に、キリストの名によって洗礼を受けた者は、同時に父と霊の名によっても洗礼を受けたと見なされる。ただし、三つのペルソナを同時に信じた場合に限る。さもなければ洗礼は存在しない。このことは、聖なる霊の名を唱える洗礼にもあてはまること。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.3.3

3

Si autem ob eumdem locum Spiritus ab aliis personis separaretur, utique ob alios locos Pater Filio diceretur postponendus. Ab angelis Filium adorari, non a Spiritu; hunc enim testem ejus esse, non ministrum.

PL 16, 712B

しかし、同じ箇所のゆえに霊が他のペルソナから切り離されるなら、他の箇所のゆえに父も子の後に置かれると言わねばならなくなること。子は天使たちに礼拝されるが、霊には礼拝されない。霊は子の証人であって、仕える者ではないからである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.3.4

4

Cum omnibus anteponitur Filius, intelligendum de creaturis. Dignitatem sancti Spiritus a peccati in eum admissi irremissibilitate probari. Unde sit illa irremissibilitas; et quomodo unus Spiritus.

PL 16, 712B

「万物に先立つ」と子について言われるときは、被造物について言われていると解すべきこと。聖なる霊の尊厳は、霊に対して犯された罪が赦されえないことによって証明されること。その赦されえなさがどこから来るのか、また霊がどのように一つであるか。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.3.5

5

32. Sed fortasse aliquis dicat, qua ratione cum dixerit hic ex Patre omnia, et per Filium omnia (I Cor. VIII, 6) , de Spiritu sancto tacuerit; et hinc cupiat praejudicium comparare.

PL 16, 712C

32. しかし、おそらく誰かがこう言うだろう。この人〔使徒〕は「万物は父から出、万物は子を通して〔ある〕」と言ったのに(一コリント8:6)、なぜ聖なる霊については黙したのか、と。そして、そこから先入見を作ろうとするだろう。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.3.6

6

Quod si pergit malitiose interpretari, quam multis inveniet locis praedicatam sancti Spiritus potestatem, in quibus vel de Patre vel de Filio nihil Scriptura expresserit, sed intelligendum reliquerit!

PL 16, 712C

だが、もしその者が悪意をもって解釈し続けるなら、聖書が父についても子についても何も明言せず、理解に委ねたままにしている多くの箇所で、聖なる霊の権能が宣べ伝えられていることに、気づくであろう。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.3.7

7

40. Numquid ergo cum gratia Spiritus praedicatur, Dei Patris aut unigeniti Filii denegatur? Non ita, quia sicut Pater in Filio et Filius in Patre, ita etiam diffusa est, inquit, charitas Dei in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5) .

PL 16, 712C

40.〔ミーニュは段落番号 32 の次に 40 を刷り、33–39 はどこにも無い。ミーニュの脚注は「ベネディクト会版では番号の列がこのように欠けたまま進み、四つずつ二度番号を飛ばしている」(In editione Benedictiniana sic mutila procedit series, bis quatuor numeros omittens)とする。番号だけの飛びで、本文は欠けていない〕 それでは、霊の恩寵が宣べ伝えられるとき、神なる父や独り子なる子の恩寵が否定されるのか。そうではない。父が子のうちに、子が父のうちにあるように、使徒は言う。「神の愛は、我々に与えられた聖なる霊によって、我々の心に注がれている」(ローマ5:5)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.3.8

8

Et sicut qui benedicitur in Christo, benedicitur in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti; quia unum nomen, potestas una, ita etiam ubi operatio aliqua divina, aut Patris, aut Filii, aut Spiritus designatur, non solum ad sanctum Spiritum, sed etiam ad Patrem refertur et Filium, nec solum ad Patrem, sed etiam ad Filium refertur et Spiritum.

PL 16, 712D

キリストにあって祝福される者が、父と子と聖なる霊の名において祝福されるのは、名が一つ、権能が一つだからである。それと同じく、父、あるいは子、あるいは霊の神的な働きが示されるときも、それは聖なる霊だけでなく父と子にも関わり、父だけでなく子と霊にも関わる。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.3.9

9

41. Denique Aethiops eunuchus Candacis reginae baptizatus in Christo (Act. VIII, 27) , plenum mysterium consecutus est.

PL 16, 713A

41. 実に、女王カンダケのエチオピア人の宦官は、キリストにおいて洗礼を受け(使徒言行録8:27)、完全な奥義に到達した。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.3.10

10

Et illi qui negaverunt se scire Spiritum sanctum, quamvis baptizatos se dicerent in Joannis baptismo, baptizati sunt postea (Act. XIX, 2 et seq.) ; quia Joannes in remissionem peccatorum, in advenientis Jesu, non in suo baptizavit nomine.

PL 16, 713A

他方、聖なる霊を知らないと答えた人々は、ヨハネの洗礼で洗礼を受けたと言ったが、のちに洗礼を受けた(使徒言行録19:2以下)。ヨハネは罪の赦しのために、来たるイエスの名によって洗礼を授けたのであって、自分の名によってではなかったからである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.3.11

11

Et ideo Spiritum nesciebant, quia nec baptismum in Christi nomine, sicut Joannes baptizare solebat, acceperant. Joannes enim, licet non baptizaret in Spiritu, tamen et Christum praedicabat et Spiritum.

PL 16, 713A

それゆえ彼らは霊を知らなかった。ヨハネが洗礼を授けていたような、キリストの名による洗礼さえ受けていなかったからである。ヨハネは、霊において洗礼を授けたのではないが、キリストをも霊をも宣べ伝えていた。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.3.12

12

Denique cum interrogaretur, ne forte ipse esset Christus, respondit: Ego vos aqua baptizo, veniet autem fortior me, cujus non sum dignus calceamenta portare: ipse vos baptizabit Spiritu sancto et igni (Joan. I, 26, 27) .

PL 16, 713A

実に、自分こそキリストではないかと問われたとき、彼はこう答えた。「私は汝らに水で洗礼を授けるが、私よりも強い者が来る。私はその履き物を担ぐにも値しない。彼が汝らに、聖なる霊と火で洗礼を授ける」(ヨハネ1:26, 27)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.3.13

13

Ergo isti quia nec in Christi nomine, nec cum fide Spiritus sancti baptizati fuerant, non potuerunt accipere baptismatis sacramentum.

PL 16, 713B

それゆえ、この人々は、キリストの名によっても、聖なる霊への信仰をもっても洗礼を受けていなかったので、洗礼の秘跡を受けることができなかったのである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.3.14

14

42. Baptizati sunt itaque in nomine Jesu Christi: nec iteratum est in his baptisma, sed novatum; unum enim baptisma (Ephes. IV, 5) . Ubi autem non est plenum baptismatis sacramentum, nec principium, vel species aliqua baptismatis aestimatur.

PL 16, 713B

42. そこで彼らはイエス・キリストの名によって洗礼を受けた。彼らにおいて洗礼が繰り返されたのではなく、新たにされたのである。洗礼は一つだからである(エフェソ4:5)。しかし、洗礼の秘跡が完全でないところでは、洗礼の始まりも、いかなる形も、あるとは見なされない。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.3.15

15

Plenum autem est, si Patrem et Filium Spiritumque sanctum fatearis. Si unum neges, totum subrues.

PL 16, 713B

秘跡が完全であるのは、あなたが父と子と聖なる霊を告白するときである。そのうちの一つを否定するなら、あなたは全体を覆すことになる。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.3.16

16

Et quemadmodum si unum in sermone comprehendas, aut Patrem, aut Filium, aut Spiritum sanctum; fide autem nec Patrem, nec Filium, nec Spiritum sanctum abneges, plenum est fidei sacramentum: ita etiam quamvis et Patrem, et Filium, et Spiritum dicas, et aut Patris, aut Filii, aut Spiritus sancti minuas potestatem, vacuum est omne mysterium.

PL 16, 714A

言葉において、父、あるいは子、あるいは聖なる霊の一つだけを含めても、信仰においては父も子も聖なる霊も否定しないなら、信仰の秘跡は完全である。それと同じく、父も子も霊も口にしながら、父、あるいは子、あるいは聖なる霊の権能を減じるなら、その奥義はすべて空しい。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.3.17

17

Denique et illi ipsi qui dixerant: Nec si Spiritus sanctus sit audivimus, baptizati sunt postea in nomine Domini Jesu Christi (Act. XIX, 5) . Et hoc abundavit ad gratiam; quia jam Spiritum sanctum, Paulo praedicante, cognoverant.

PL 16, 714A

実に、「聖なる霊があるかどうかさえ、我々は聞いたことがない」と言っていた当人たちも、のちに主イエス・キリストの名によって洗礼を受けた(使徒言行録19:5)。これは恩寵へとあふれ出た。パウロの宣教によって、彼らはすでに聖なる霊を知っていたからである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.3.18

18

43. Nec contrarium debet videri, quia quamvis etiam postea tacitum sit de Spiritu, tamen creditum est: et quod verbo tacitum fuerat, expressum est fide.

PL 16, 714A

43. これを矛盾と見るべきではない。のちにも霊については黙されていながら、信じられていたからである。言葉では黙されていたことが、信仰によって言い表されたのである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.3.19

19

Cum enim dicitur: In nomine Domini nostri Jesu Christi, per unitatem nominis impletum mysterium est: nec a Christi baptismate Spiritus separatur; quia Joannes in poenitentia baptizavit, Christus in Spiritu (Ibid., 4) .

PL 16, 714B

実に、「我々の主イエス・キリストの名において」と言われるとき、名の一体性によって奥義は満たされている。霊がキリストの洗礼から切り離されることもない。ヨハネは悔い改めにおいて洗礼を授け、キリストは霊において授けたからである(使徒言行録19:4)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.3.20

20

44. Nunc consideremus utrum quemadmodum in Christi nomine plenum esse legimus baptismatis sacramentum; ita etiam sancto tantum Spiritu nuncupato, nihil desit ad mysterii plenitudinem. Rationem sequamur; quia qui unum dixerit, Trinitatem signavit.

PL 16, 714B

44. 次に、キリストの名による洗礼の秘跡が完全であると我々が読むように、聖なる霊だけが唱えられても、奥義の充満に何も欠けないかどうかを考えよう。道理に従おう。一つを言う者は、三位一体を指し示しているからである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.3.21

21

Si Christum dicas, et Deum Patrem a quo unctus est Filius, et ipsum qui unctus est, Filium, et Spiritum sanctum quo unctus est, designasti. Scriptum est enim: Hunc Jesum a Nazareth, quem unxit Deus Spiritu sancto (Act. X, 38) .

PL 16, 715A

あなたが「キリスト」と言うなら、子に油を注いだ神なる父と、油を注がれた者である子自身と、子がそれによって油を注がれた聖なる霊を、あなたは指し示したことになる〔「キリスト」は油注がれた者の意〕。こう書かれているからである。「神は、ナザレのこのイエスに、聖なる霊で油を注いだ」(使徒言行録10:38)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.3.22

22

Et si Patrem dicas, et Filium ejus et Spiritum oris ejus pariter indicasti; si tamen id etiam corde comprehendas. Et si Spiritum dicas, et Deum Patrem, a quo procedit Spiritus: et Filium, quia Filii quoque est Spiritus, nuncupasti.

PL 16, 715A

また、あなたが「父」と言うなら、その子と、その口の霊をも、同じく指し示したことになる。ただし、あなたがそれを心でも把握している場合に限る。また、あなたが「霊」と言うなら、霊が発出するもとの神なる父を、そして子をも唱えたことになる。霊は子の霊でもあるからである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.3.23

23

45. Unde et rationi copuletur auctoritas, in Spiritu quoque recte nos baptizari posse Scriptura indicat, dicente Domino: Vos autem baptizabimini in Spiritu sancto (Act. I, 5) .

PL 16, 715A

45. それゆえ、道理に権威も結びつけられるように、聖書は、我々が霊においても正しく洗礼を受けうることを示している。主がこう言うからである。「汝らは聖なる霊において洗礼を受ける」(使徒言行録1:5)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.3.24

24

Et alibi Apostolus ait: Omnes enim in ipso corpore, in unum Spiritum baptizati sumus (I Cor. XII, 13) . Unum opus, quia unum mysterium: unum baptisma, quia mors una pro mundo: unitas praedicationis quae non potest separari.

PL 16, 715A

また別の箇所で使徒は言う。「実に我々は皆、同じ体のうちで、一つの霊へと洗礼を受けた」(一コリント12:13)。奥義が一つだから、業は一つである。死が世界のために一つだから、洗礼は一つである。宣教の一体性は、切り離すことができない。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.3.25

25

46. Quod si hoc loco separatur Spiritus ab operatione Patris et Filii, quia dictum est: Ex Deo omnia, et per Filium omnia (I Cor. VIII, 6) ; ergo et ubi Apostolus de Christo dicit: Qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5) , non solum eum creaturis omnibus, sed etiam Patri (quod dictu nefas est) praetulit.

PL 16, 715B

46. もしこの箇所で、「万物は神から出、万物は子を通して〔ある〕」と言われたゆえに(一コリント8:6)、霊が父と子の働きから切り離されるなら、使徒がキリストについて「万物の上にあって、世々に祝福される神」と言う箇所(ローマ9:5)では、使徒はキリストを、すべての被造物の上に置いたばかりか、父よりも上に置いたことになる(口にするのも不敬である)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.3.26

26

Sed absit; non enim inter omnia Pater, non inter plebem quamdam creaturarum suarum. Subter creatura omnis, supra divinitas Patris et Filii et Spiritus sancti.

PL 16, 715B

しかし、それは断じてあり得ない。父は万物の内にあるのではなく、自らの被造物の何らかの民衆の内にあるのでもないからである。下には被造物のすべてがあり、上には父と子と聖なる霊の神性がある。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.3.27

27

Illa servit, haec regnat; illa subjacet, ista dominatur: illa opus, haec auctor est operis: illa adorat omnes, haec adoratur ab omnibus. 47. Denique de Filio scriptum est: Et adorent eum omnes angeli Dei (Hebr. I, 6) . Non habes: Adoret Spiritus sanctus.

PL 16, 715B

前者は仕え、後者は支配する。前者は服し、後者は主として治める。前者は業であり、後者は業の作り手である。前者はみな礼拝し〔adorat omnes の omnes は主語の側の「みな」と取った〕、後者はすべての者に礼拝される。47. 実に、子については、こう書かれている。「神のすべての天使は彼を礼拝せよ」(ヘブライ1:6)。あなたは「聖なる霊は礼拝せよ」という句を持っていない。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.3.28

28

Et infra: Ad quem autem angelorum dixit aliquando: Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? Nonne omnes sunt, inquit, ministri spiritus in ministerium, qui mittuntur (Ibid., 13) ?

PL 16, 715C

また後にはこうある。「天使たちのうち誰に、神はかつて言ったか。『私の右に座せ、私が汝の敵を汝の足台とするまで』と。彼らはみな、と彼は言う、奉仕のために遣わされる、仕える霊ではないか」(ヘブライ1:13)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.3.29

29

Cum dicit, omnes, numquid et Spiritum sanctum comprehendit? Non utique, quia Angeli et caeterae Potestates in ministerium et obsequium Dei Filio, ut serviant, destinantur.

PL 16, 715C

「みな」と言うとき、聖なる霊をも含めているのだろうか。断じてそうではない。天使たちとその他の権能は、神の子に仕えるために、奉仕と服従へと定められているからである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.3.30

30

48. At vero Spiritus sanctus non minister, sed testis est Filii, quemadmodum de ipso Filius dixit: Ille testimonium perhibet de me (Joan. XV, 26) . Testis est ergo Filii, Spiritus. Qui testis est, novit omnia, sicut Deus Pater testis est.

PL 16, 715C

48. しかるに聖なる霊は奉仕者ではなく、子の証人である。子自身がこの霊について言った通りである。「彼は私について証しする」(ヨハネ15:26)。ゆえに霊は子の証人である。証人である者はすべてを知っている。父なる神が証人であるのと同じである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.3.31

31

Sic enim habes in posterioribus, quia confirmata est salus nostra, testificante Deo, signis quoque et prodigiis, et variis virtutibus, et Spiritus sancti divisionibus (Hebr. II, 4, 5) .

PL 16, 715D

というのも、後の箇所にあなたはこう読む。「我々の救いは、神が証しをし、しるしと不思議、様々な力、また聖なる霊の分配によっても〔証しをして〕、確証された」(ヘブライ2:4, 5)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.3.32

32

Qui dividit quod vult, utique supra omnia, non inter omnia est; dividere enim operatoris gratia, non operis est materies (I Cor. XII, 11) .

PL 16, 715D

欲するところを分け与える者は、確かに万物の上にあり、万物の内にはない。分け与えることは作り手の恩寵に属し、業の素材に属するのではないからである(一コリント12:11)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.3.33

33

49. Si supra omnia Filius, per quem initium salus nostra, ut praedicaretur, accepit: utique et Pater Deus, qui testificatur, et asseverat signis et prodigiis de salute nostra, exceptus a cunctis est.

PL 16, 715D

49. 子が万物の上にあるなら——その子によって我々の救いは、宣べ伝えられるための始まりを受けた——、しるしと不思議によって我々の救いについて証しし確言する父なる神もまた、確かにすべてのものから除かれている。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.3.34

34

Similiter autem et Spiritus qui divisionibus suis nostrae testimonium fert saluti, non est in creaturarum plebe numerandus, sed cum Patre aestimandus et Filio, qui non per incisionem sui dividitur ipse, cum dividit; individuus enim cum sit, nihil amittit, cum omnibus largiatur: sicut et Filius, regnum Patre accipiente, nihil perdit: nec Pater Filio cum sua tradat, amittit.

PL 16, 716A

同様に、自らの分配によって我々の救いに証しをもたらす霊も、被造物の民衆の内に数えられてはならず、父と子とともに評価されるべきである。霊は、分けるときにも、自らが切り裂かれて分けられるのではない。分割されないものであるから、すべての者に分け与えても何も失わない。子もまた、父が国を受けるときに何も失わず、父も、自分のものを子に渡すときに失うことがないのと同じである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.3.35

35

Nullum itaque damnum esse in divisione gratiae spiritalis, Domino attestante (I Cor. XV, 6) , cognovimus; qui enim ubi vult spirat (Joan. III, 8) , ubique sine damno est. De quo infra dicemus plenius.

PL 16, 716A

こうして我々は、霊的な恩寵の分配には何の損失もないことを、主が証しするところによって知った(一コリント15:6)〔引照の番号は刷られたまま。内容は上の一コリント12:11 に当たるらしい〕。「欲するところに息を吹く」(ヨハネ3:8)者は、どこにあっても損失がないからである。これについては後でさらに十分に述べる。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.3.36

36

50. Interim nunc quoniam propositum est ordine suo asserere, non esse inter omnia Spiritum compntandum, ipsum Apostolum, de cujus verbis faciunt quaestionem, assertionis hujus adhibeamus auctorem.

PL 16, 716A

50. さて今は、霊は万物の内に数えられてはならない〔底本は compntandum。computandum と読む〕と順序に従って論じることが課題であるから、彼らがその語について問題としている使徒その人を、この主張の保証人として呼び出そう。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.3.37

37

Quae enim essent illa omnia, sive visibilia, sive invisibilia, ipse signavit dicens: Quoniam in ipso condita sunt omnia in coelis et in terra (Coloss. I, 16) .

PL 16, 716B

かの「万物」とは何であるかを、使徒自身が、見えるものであれ見えないものであれ、こう言って示した。「彼にあって、天においても地においても、万物が創造された」(コロサイ1:16)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.3.38

38

Vides omnia de his dicta, quae vel in coelis sunt, vel in terra; sunt enim in coelis etiam invisibilia, quae facta sunt.

PL 16, 716B

あなたは、「万物」と言われたのが、天にあるもの、あるいは地にあるものについてであることを見る。天にも、作られた見えないものがあるからである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.3.39

39

51. Tamen ne cui esset incognitum, addidit de quibus diceret: Sive Sedes, inquit, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates, omnia per ipsum, et in ipso creata sunt, et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant (Ibid., 16, 17) .

PL 16, 716B

51. ただ、誰にも分からないままにならぬよう、何について語っているかを加えて言った。「座であれ、主権であれ、支配であれ、権能であれ、万物は彼によって、また彼において造られ、彼は万物に先立ち、万物は彼において成り立つ」(コロサイ1:16, 17)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.3.40

40

Numquid ergo hic inter creaturas Spiritum sanctum comprehendit? Aut cum dicit ante omnes esse Dei Filium, numquid ante Patrem dixisse aestimandus est?

PL 16, 716B

では、ここで彼は、被造物の内に聖なる霊を含めているのか。あるいは、神の子が万物に先立つと言うとき、父にも先立つと言ったと見なされるべきなのか。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.3.41

41

Non utique; nam sicut hic per Filium dicit omnia creata esse, et in ipso omnia constare coelestia: ita etiam in Spiritu sancto vires habere universa coelestia dubitari non potest, quando lectum est: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6) .

PL 16, 716C

断じてそうではない。ここで彼が、子を通して万物が造られ、彼において天のものがすべて成り立つと言うように、聖なる霊においても天のものすべてが力を持つことは、疑い得ない。こう読まれているからである。「主の言葉によって天は固められ、その口の霊によって、それらのすべての力が〔固められた〕」(詩篇32:6)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.3.42

42

Super omnia est igitur, de quo est omnis coelestium et terrestrium virtus. Qui igitur super omnia est, utique non servit: qui non servit, liber est: qui liber est, habet jura dominatus. 52. Hoc si a principio dicerem, negaretur.

PL 16, 716C

ゆえに、天のものと地のもののすべての力がそこから出る者は、万物の上にある。万物の上にある者は、確かに仕えない。仕えない者は自由である。自由である者は、支配の権利を持つ。52. もしこれを最初から言ったなら、否定されたであろう。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.3.43

43

Sed quemadmodum illi minora negant, ne majora credantur: ita et nos minora praemittamus, ut aut perfidiam suam etiam in minoribus prodant; aut si vel minoribus consentiunt, majora de minoribus colligamus.

PL 16, 716C

だが、彼らがより小さいことを否定するのは、より大きいことが信じられないようにするためである。同様に我々も、より小さいことを先に述べよう。そうすれば、彼らは小さいことにおいてすら自らの背信を露わにするか、あるいは小さいことにだけでも同意するなら、我々は小さいことから大きいことを導き出せる。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.3.44

44

53. Arbitror, clementissime imperator, plenissime confutatos eos, qui audent inter omnia Spiritum sanctum computare.

PL 16, 716D

53. いとも寛容な皇帝よ、聖なる霊を万物の内に数え入れようとする者たちは、十分に論駁されたと私は思う。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.3.45

45

Sed tamen ut sciant se non tantum Apostolicis testimoniis, sed etiam Dominicis perurgeri; quomodo audent inter omnia numerare Spiritum sanctum, quando ipse Dominus dixit: Qui blasphemaverit in Filium hominis, remittetur ei: qui autem blasphemaverit in Spiritum sanctum, nec hic, nec in futurum remittetur ei (Luc. XII, 10) ?

PL 16, 716D

だが、彼らが使徒たちの証言だけでなく、主の言葉によっても追い詰められていることを知るように、問おう。主自身が、「人の子に対して冒瀆する者は、赦される。だが聖なる霊に対して冒瀆する者は、ここでも来るべきときにも赦されない」(ルカ12:10)と言ったのに、どうして彼らは聖なる霊を万物の内に数えようとするのか。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.3.46

46

Quomodo igitur inter creaturas audet quisquam Spiritum computare? Aut quis sic se obligat, ut si creaturae derogaverit, non putet sibi hoc aliqua venia relaxandum?

PL 16, 717A

では、どうして誰かが敢えて霊を被造物の内に数えるのか。また、被造物を貶めたとしても、これは何らかの赦しによって免れ得ないだろうと考えるほど、誰が自らを縛るだろうか。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.3.47

47

Nam si Judaei, quia adoraverunt militiam coeli (IV Reg. XVII, 16) , divino praesidio destituti sunt: qui autem adorat et confitetur Spiritum sanctum, acceptus est Deo; qui non confitetur, sacrilegii reus sine venia damnatur: utique hinc aestimari potest non inter omnia, sed super omnia esse Spiritum sanctum, cujus injuria aeternis suppliciis expiatur.

PL 16, 717A

実に、ユダヤ人は天の軍勢を礼拝したために(列王記四17:16)神の守りを失った。ましてや、聖なる霊を礼拝し告白する者は神に受け入れられ、告白しない者は瀆聖の罪に問われて赦しなく断罪されるのであるから、確かにここから、聖なる霊は万物の内にではなく万物の上にあると判断できる。霊への侮辱は永遠の刑罰によって償われるからである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.3.48

48

54. Cur autem dixerit Dominus: Qui blasphemaverit in Filium hominis, remittetur ei: qui autem blasphemaverit in Spiritum sanctum, nec hic, nec in futurum remittetur ei (Luc. XII, 10) ; diligenter adverte. Numquid alia est offensa Filii, alia Spiritus sancti?

PL 16, 717A

54. 主が「人の子に対して冒瀆する者は、赦される。だが聖なる霊に対して冒瀆する者は、ここでも来るべきときにも赦されない」(ルカ12:10)と言ったのはなぜか、注意深く考えよ。子への不敬と聖なる霊への不敬は別なのか。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.3.49

49

Sicut enim una dignitas, sic una injuria. Sed si quis corporis specie deceptus humani, remissius aliquid sentit de Christi carne, quam dignum est (neque enim vilis nobis debet videri, quae aula virtutis, fructus est Virginis), habet culpam; non est tamen exclusus a venia, quam fide possit adsciscere.

PL 16, 717B

尊厳が一つであるように、侮辱も一つである。だが、人間の体の外見に惑わされて、キリストの肉についてふさわしい以上に軽く考える者がいるなら——力の広間であり、おとめの実であるものは、我々に卑しく見えてはならないからである——、その者は咎を負う。それでも、信仰によって得られるはずの赦しから締め出されてはいない。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.3.50

50

Si quis vero sancti Spiritus dignitatem, majestatem et potestatem abneget sempiternam, et putet non in Spiritu Dei ejici daemonia, sed in Beelzebub: non potest ibi exoratio esse veniae, ubi sacrilegi plenitudo est; quia qui Spiritum negavit, et Deum Patrem negavit et Filium; quoniam idem est Spiritus Dei, qui Spiritus est Christi.

PL 16, 717B

しかし、聖なる霊の尊厳と威光と永遠の権能を否定し、悪霊が神の霊によって追い出されるのではなくベルゼブルによって追い出されると考える者には、赦しを願う余地がない。瀆聖が満ちているところだからである。霊を否定した者は、父なる神をも子をも否定したのであり、神の霊はキリストの霊と同じだからである。