De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.7.1
Creationis spiritalis seu regenerationis non minus auctorem Spiritum esse, quam Patrem ac Filium. In quo consistat illa creatio, ejusque praestantia: et quomodo quod membra et corpus Deo tribuere videntur sacri codices, debeat intelligi?
PL 16, 756A霊的な創造、すなわち再生の創始者が、父と子に劣らず霊であること。その創造は何に成り立ち、その卓越は何か。また、聖書が神に帰しているように見える肢体と体は、どのように解されるべきか。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.7.2
62. Ergo creat Pater in operibus bonis: creat et Filius; quia scriptum est: Quotquot autem eum receperunt, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus: qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt (Joan. I, 12, 13) .
PL 16, 756A62. それゆえ、父は善き業において造る。子もまた造る。書かれているからである。「彼を受け入れた者には皆、神の子となる権能を与えた。その名を信じる者たちである。彼らは血によらず、肉の意志によらず、人の意志によらず、神から生まれた者である」(ヨハネ1:12–13)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.7.3
63. Similiter ex Spiritu secundum gratiam nos renasci Dominus ipse testatur, dicens: Quod natum est ex carne, caro est; quia de carne natum est: et quod natum est de spiritu, spiritus est; quia Deus spiritus est. Noli mirari quia dixi tibi: Oportet vos nasci denuo.
PL 16, 756B63. 同様に、我々が恩寵に従って霊から新たに生まれることを、主自身が証しして言う。「肉から生まれたものは肉である。肉から生まれたからである。霊から生まれたものは霊である。神は霊だからである。私が汝に言ったことを驚くな。汝らは新たに生まれねばならない。」
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.7.4
Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis: sed nescis unde veniat, aut quo vadat; sic est omnis qui natus est de Spiritu (Joan. III, 6 et seq.) .
PL 16, 756B「霊は望むところで息を吹く。汝はその声を聞くが、それがどこから来てどこへ行くかを知らない。霊から生まれた者は皆、そのようである」(ヨハネ3:6以下)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.7.5
64. Claret igitur spiritalis quoque generationis auctorem esse Spiritum sanctum; quia secundum Deum creamur, ut filii Dei simus. Ergo cum ille nos in regnum suum per adoptionem sacrae regenerationis assumpserit, nos ei quod suum est, denegamus?
PL 16, 756B64. それゆえ、霊的な生まれの創始者もまた聖なる霊であることは明らかである。我々は神に従って造られ、神の子となるからである。霊が、聖なる再生による養子縁組によって、我々を自らの国に受け入れたのに、我々は霊に、霊のものを否定するのか。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.7.6
Ille nos supernae regenerationis fecit haeredes, nos haereditatem vindicamus, refutamus auctorem? Sed non potest manere beneficium, cum auctor excluditur; nec auctor sine munere, nec sine auctore munus.
PL 16, 756B霊は我々を、上なる再生の相続人としたのに、我々は相続を要求しながら、創始者を退けるのか。だが、創始者が排除されるなら、恵与は存続し得ない。贈り物なしに創始者はなく、創始者なしに贈り物はない。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.7.7
Si vindicas gratiam, crede potentiam: si refutas potentiam, gratiam ne requiras. Qui Spiritum negavit, statim negavit et donum. Nam si auctor vilis, quomodo dona pretiosa?
PL 16, 756C汝が恩寵を要求するなら、力能を信じよ。汝が力能を退けるなら、恩寵を求めるな。霊を否定した者は、直ちに賜物をも否定した。創始者が卑しいなら、どうして賜物が貴いだろうか。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.7.8
Cur nostris ipsi muneribus invidemus, spem imminuimus, dignitatem repudiamus, consolatorem negamus? 65. Sed illum negare non possumus.
PL 16, 756Cなぜ我々自身が、自分たちの贈り物をねたみ、希望を減じ、尊厳を退け、慰め主を否定するのか。65. だが、我々は霊を否定することはできない。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.7.9
Absit enim ut negemus quod maximum est, cum Apostolus dicat: Vos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii estis: sed sicut tunc qui secundum carnem natus est, persequebatur eum qui secundum Spiritum (Galat. IV, 28, 29) .
PL 16, 756C最大のものを否定することがあってはならない。使徒が言うからである。「兄弟たちよ、汝らはイサクにならって、約束の子である。しかし、そのとき肉に従って生まれた者は、霊に従って〔生まれた者〕を迫害した」(ガラテヤ4:28–29)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.7.10
Iterum utique subauditur de superioribus, qui secundum Spiritum natus est. Qui ergo secundum Spiritum nascitur, secundum Deum nascitur. Renascimur autem, quando in interiore renovamur affectu, et exterioris hominis vetustatem deponimus.
PL 16, 756Cここでもやはり、上から「霊に従って生まれた者」が補って聞き取られる。それゆえ、霊に従って生まれる者は、神に従って生まれる。我々が新たに生まれるのは、内なる心情において新たにされ、外なる人の古さを脱ぎ捨てるときである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.7.11
Et ideo ait iterum Apostolus: Renovamini autem Spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in veritate, et justitia, et sanctitate (Ephes. IV, 23, 24) . Audiant quemadmodum unitatem divinae operationis Scriptura signaverit.
PL 16, 756Dそれゆえ、使徒は再び言う。「汝らの精神の霊によって新たにされ、新しい人を着よ。その人は、神に従って、真理と正義と聖性の内に造られた」(エフェソ4:23–24)。聖書が神の働きの一体性をどのように示したか、彼らは聞くがよい。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.7.12
Qui renovatur Spiritu mentis, induit novum hominem, qui secundum Deum creatus est. 66. Sancti igitur Spiritus opus est regeneratio ista praestantior; et novi hujus hominis, qui creatur ad imaginem Dei, auctor est Spiritus: quem utique meliorem hoc exteriore esse nostro homine nemo dubitaverit.
PL 16, 757A精神の霊によって新たにされる者は、神に従って造られた新しい人を着る。66. それゆえ、この、より優れた再生は、聖なる霊の業である。神の像に従って造られるこの新しい人の創始者は、霊である。その人が、我々のこの外なる人よりも優れていることを、誰も疑わないだろう〔quem の係りは定かでない。「新しい人」と取った〕。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.7.13
Siquidem coelestem alterum, terrenum alterum Apostolus significavit dicens: Qualis coelestis, tales et coelestes (I Cor. XV, 48) . 67. Ergo cum coelestem faciat gratia spiritalis, quod terrenum creare possit, etiam sensu debemus advertere, licet careamus exemplis.
PL 16, 757A使徒は、一方を天のもの、他方を地のものと示した。「天のものがどのようであれば、天のものたちもそのようである」(一コリント15:48)。67. それゆえ、霊的な恩寵が天のものを作るのなら、それが地のものを造り得ることを、たとえ実例を欠いていても、我々は感覚によってさえ悟らねばならない。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.7.14
Dicit enim alibi sanctus Job: Vivit Dominus, qui sic me judicat; et omnipotens, qui ad amaritudinem perduxit animam meam: Spiritus autem divinus, qui est in naribus meis (Job XXVII, 2, 3) .
PL 16, 757A聖ヨブが別の箇所で言うからである。「私をこのように裁く主は生きている。私の魂を苦みに至らせた全能者も。また、私の鼻にある神の霊も」(ヨブ記27:2–3)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.7.15
Non utique spiritum hic auram vitalem hanc et spiramentum corporeum designavit, sed nares hic interioris sui hominis significat, quibus vitae odorem carpebat aeternae, et gratiam coelestis unguenti geminis quibusdam sensibus hauriebat.
PL 16, 757Bここで彼が「霊」によって示したのは、この生命の息や体の呼吸では決してない。ここで彼は、自らの内なる人の鼻孔を意味している。それによって、永遠の生命の香りを摘み取り、天の香油の恩寵を、二つの感覚のようなものによって汲み取っていたのである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.7.16
68. Sunt enim nares spiritales, ut legimus, quas habet Sponsa Verbi, cui dicitur: Et odor naris tuae (Cant. VII, 8) ; et alibi: Odoratus est Dominus odorem suavitatis (Gen. VIII, 21) .
PL 16, 757B68. 実に、我々が読むとおり、霊的な鼻がある。それは言葉の花嫁が持つもので、彼女にこう言われる。「汝の鼻の香り」(雅歌7:8)。また別の箇所には言う。「主は快い香りをかいだ」(創世記8:21)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.7.17
Sunt ergo quaedam interioris membra hominis, cujus manus in actu, aures in auditu, pedes in processu quodam boni operis aestimantur.
PL 16, 757Bそれゆえ、内なる人にも、いくつかの肢体がある。その手は行いに、耳は聞くことに、足は善き業へのある歩みにあるとみなされる。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.7.18
Itaque ex officiis, veluti quasdam colligimus membrorum figuras; neque enim in interiore homine secundum carnalia aliquid nos convenit opinari.
PL 16, 757Bこうして我々は、働きから、いわば肢体の象りを推し量る。内なる人について、肉的な何かを思い描くことは、我々にふさわしくないからである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.7.19
69. Et sunt quidam qui corporaliter Deum putant esse formatum, cum legunt aut manum ejus, aut digitum: nec advertunt quod haec non propter formam scripta sint corporis, quia in divinitate nec membra, nec partes sunt: sed propter unitatem divinitatis expressa, ut credamus quia impossibile est a Patre Deo vel Filium, vel Spiritum sanctum separari; cum plenitudo divinitatis velut corporaliter habitet in substantia Trinitatis.
PL 16, 757C69. また、神の手や指を読むとき、神が体の形に形づくられていると考える者たちがいる。彼らは、これらが体の形のゆえに書かれたのではないことに気づかない。神性には肢体も部分もないからである。そうではなく、神性の一体性のゆえに述べられたのであり、それは、父なる神から子も聖なる霊も切り離すことは不可能だと、我々が信じるためである。神性の充満は、いわば体をもって、三位一体の実体の内に宿るからである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.7.20
Ideo igitur et Filius Patris dextera nuncupatur, sicut lectum est: Dextera Domini fecit virtutem, dextera Domini exaltavit me (Ps. CXVII, 16) .
PL 16, 757Cだからこそ、子も父の右の手と呼ばれる。読まれるとおりである。「主の右の手が力を行い、主の右の手が私を高めた」(詩篇117:16)。