De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.8.1
Praedictam unitatem eo probari, quod sicut Pater, ita etiam Filius contristari ac tentari legitur. Tentatum etiam Filium in deserto, ubi erecta fuit in aeneo serpente figura crucis: sed Spiritum quoque ibidem tentatum dici ab Apostolo.
PL 16, 786C先に述べた一体性は、父と同様に子も悲しまされ、試みられると読まれることによって証明される。子は荒野でも試みられた。そこには青銅の蛇において十字架の象りが掲げられた。しかし、霊もそこで試みられたと使徒に言われている。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.8.2
Hinc Israelitas ab eodem Spiritu directos in terram promissam, ipsique unam esse cum Patre et Filio voluntatem ac potentiam colligit Ambrosius. 48. Quam unitatem licet etiam aliis Scripturarum locis considerare.
PL 16, 786Dここから、アンブロシウスは、イスラエル人が同じ霊によって約束の地へ導かれたこと、また霊自身にも、父と子とともに一つの意志と力があることを結論する。48. この一体性は、聖書の他の箇所でも考察することができる。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.8.3
Nam cum dicat Ezechiel ad populum Judaeorum: Et contristastis me in omnibus his, dicit Dominus (Ezech. XVI, 43) ; Paulus novo populo in epistola sua dicit: Nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis (Ephes. IV, 30) .
PL 16, 786D実に、エゼキエルがユダヤ人の民に言って、「そして汝らは、これらすべてのことにおいて私を悲しませた、と主は言う」(エゼキエル16:43)と言い、パウロは新しい民にその手紙で言う。「汝らがそのうちに証印を押された、神の聖なる霊を悲しませるな」(エフェソ4:30)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.8.4
Rursus cum Esaias dicat de ipsis Judaeis: Ipsi autem non crediderunt, sed exacerbaverunt Spiritum sanctum (Esai. LXIII, 10) ; David de Deo dicit: Et exacerbaverunt altissimum in siccitate, et tentaverunt Deum in cordibus suis (Psal. LXXVII, 17, 18) .
PL 16, 787A再び、イザヤがそのユダヤ人たちについて言って、「しかし彼らは信じず、聖なる霊を怒らせた」(イザヤ63:10)と言い、ダビデは神について言う。「そして彼らは、至高者を乾いた地で怒らせ、心の内で神を試みた」(詩篇77:17, 18)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.8.5
49. Accipe etiam quia cum alibi dixerit Scriptura tentatum Spiritum, tentatum etiam Deum, eadem dicat et Christum esse tentatum; habes enim ad Corinthios Apostolum: Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt (I Cor. X, 9) .
PL 16, 787A49. さらに、知れ。聖書は、別の箇所で、霊が試みられ、神も試みられたと言うとき、同じくキリストも試みられたと言っているのである。実に、あなたはコリントの人々への使徒の言葉を持っている。「我々はキリストを試みてはならない。彼らのうちのある者たちが試みて、蛇によって滅んだように」(一コリント10:9)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.8.6
Justa vindicta, ut adversarii venena sentirent, qui non venerabantur auctorem. 50. Et bene Dominus, aereo serpente suspenso, jussit curari vulnera sauciorum (Num. XXI, 9) ; imago enim crucis aereus serpens est; nam etsi in carne sua suspensus est Christus, tamen in eo et ipse crucifixus est mundo, et ipsi crucifixus est mundus: Mihi enim, inquit, mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14) .
PL 16, 787Aそれは正しい報いであった。創造者を敬わなかった者たちが、敵対者の毒を味わうことになったのである。50. そして、主が、青銅の蛇を掲げて、傷ついた者たちの傷を癒すよう命じたのは、善いことであった(民数記21:9)。青銅の蛇は十字架の像だからである。実に、キリストは自らの肉において掛けられたが、それでもそのキリストにおいて、自分も世に対して十字架につけられ、世も自分に対して十字架につけられたのである。「私には世が十字架につけられ、私は世に対して」と彼は言う(ガラテヤ6:14)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.8.7
Crucifixus est ergo in suis mundus illecebris; et ideo non verus, sed aereus suspensus est serpens; quia in veritate quidem corporis, sed sine veritate peccati suscepit Dominus speciem peccatoris; ut per lubricum infirmitatis humanae simulando serpentem, depositis carnis exuviis, veri destrueret serpentis astutiam.
PL 16, 787Bこうして、世は、その誘惑とともに十字架につけられた。それゆえ、真の蛇ではなく青銅の蛇が掛けられたのである。主は、体の真実においてではあるが、罪の真実なしに、罪人の姿を取ったからである。それは、人間の弱さの滑りやすさによって蛇になぞらえ、肉の抜け殻を脱ぎ捨てて、真の蛇の狡猾さを滅ぼすためであった。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.8.8
Per crucem itaque Domini, quae in tentationis ultione subvenit, offensam in perfidis Trinitatis agnosco, qui medicinam Trinitatis accipio.
PL 16, 787Bそれゆえ、試みへの報復において救いとなった主の十字架によって、私は、背信の者たちにおける三位一体への侮辱を認め、三位一体の癒しを受けている。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.8.9
51. Ergo cum habeas in libro Moysi, quia Dominus tentatus serpentes immiserit populo Judaeorum (Num. XXI, 6) , necesse est aut unitatem in majestate divina fatearis Patris et Filii et Spiritus sancti: aut certe cum Spiritum dicat apostolica Scriptura tentatum, Domini nomine.
PL 16, 787C51. したがって、あなたはモーセの書において、主が試みられたときユダヤ人の民に蛇を送り込んだと持っているのだから、父と子と聖なる霊の神的な威光における一体性を告白せざるをえない。さもなければ、使徒の書が霊が試みられたと言うのだから、〔モーセは〕主の名によって
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.8.10
Spiritum utique designavit. Tentatum autem Spiritum sanctum ad Hebraeos scribens apostolus dicit; sic enim habes: Quia haec dicit Spiritus sanctus: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, sicut in irritatione secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt et viderunt opera mea.
PL 16, 787C確かに霊を示したのである〔前節の Domini nomine(主の名によって)を受ける〕。実に、使徒はヘブライ人に書き送って、聖なる霊が試みられたと言う。あなたはこう持っているからである。「聖なる霊がこう言うからである。『今日、もし彼の声を聞くなら、汝らの心をかたくなにするな。試みの日に荒れ野で苛立たせたときのように。そこで汝らの父祖たちは私を試み、吟味し、私の業を見た』」
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.8.11
Quadraginta annis proximus fui generationi huic, et dixi: Semper isti errant corde; ipsi vero non cognoverunt vias meas, sicut juravi in ira mea, si introibunt in requiem meam (Hebr. III, 7 et seq.) . 52. Ergo secundum Apostolum tentatus est Spiritus.
PL 16, 787C「『四十年の間、私はこの世代の近くにおり、そして言った。この者たちは常に心で迷っている。彼らは私の道を知らなかった、と。私は怒りをもって誓った。もし彼らが私の安息に入るなら、と』」(ヘブライ3:7以下)〔「もし〜なら」は誓いの定型で、「入らせない」の意〕。52. したがって、使徒によれば、霊は試みられた。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.8.12
Si et ipse tentatus est, et ipse utique in terram repromissionis Judaeorum populum dirigebat, sicut scriptum est: Quia adduxit eos per abyssum, sicut equum per desertum, et non laboraverunt, et sicut pecora per campum.
PL 16, 787Dもし彼自身も試みられたのなら、彼自身がまた確かにユダヤ人の民を約束の地へ導いていたのである。書かれているとおりである。「彼は彼らを深淵を通って導いた。荒れ野を通る馬のように。彼らは疲れなかった。野を行く家畜のように。」
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.8.13
Descendit Spiritus a Domino, et direxit eos (Esai. LXIII, 13, 14) . Et ipse utique serenam coelestis alimoniae pluviam ministrabat, ipse quotidianam messem, quam terra non parturierat, agricola non severat, imbre fertili fecundabat. 53. Nunc spectemus singula.
PL 16, 787D「霊が主のもとから降り、彼らを導いた」(イザヤ63:13, 14)。そして彼自身が、確かに天からの養いの穏やかな雨を与えていた。彼自身が、毎日の収穫——地が産んだのでなく、農夫が蒔いたのでもない——を、実り豊かな雨で実らせた。53. では、今、一つ一つを見てみよう。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.8.14
Requiem Judaeis promiserat Deus, eam requiem Spiritus suam dicit (Exod. XVI, 12) . Tentatum se a perfidis Deus Pater memorat, tentatum ab iisdem se dicit et Spiritus; quia una tentatio est, qua tentata est a sacrilegis una divinitas Trinitatis.
PL 16, 788A神はユダヤ人に安息を約束しており、霊はその安息を自分のものと言う(出エジプト記16:12)。父なる神は、背信の者たちに試みられたと記し、霊もまた、同じ者たちに試みられたと言う。三位一体の唯一の神性が、冒瀆する者たちに試みられたその試みは、一つだからである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.8.15
Condemnat Deus populum Judaeorum (Num. XIV, 8) ; ut in terram fluentem lac et mel, hoc est, ad resurrectionis requiem pervenire non possit: eadem sententia condemnat et Spiritus dicens: Si introibunt in requiem meam (Psal. XCIV, 11) . Unius ergo sententia voluntatis, unius excellentia potestatis est.
PL 16, 788A神はユダヤ人の民を断罪する(民数記14:8)。乳と蜜の流れる地、すなわち復活の安息に、彼らが到達できないようにするためである。同じ判決で、霊も断罪して言う。「もし彼らが私の安息に入るなら」(詩篇94:11)。したがって、判決は一つの意志のものであり、卓越は一つの権能のものである。