ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum

Liber I, Caput IV 第I巻 第IV章

Ambrose of Milan · De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum · PL 16, 717C · 17 sectiones

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.4.1

1

Spiritum sanctum unum et eumdem esse qui locutus est in prophetis et in apostolis, qui Spiritus Dei et Christi est, quem praeterea Spiritum Paraclitum, Spiritum vitae ac veritatis Scriptura significat.

PL 16, 717C

聖なる霊は、預言者たちの内でも使徒たちの内でも語った唯一の同じ霊であり、神の霊であり、キリストの霊であって、そのうえ聖書はこの霊を、パラクレートスである霊、命と真理の霊とも示している。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.4.2

2

55. Unum autem esse Spiritum nemo dubitaverit, etsi de uno Deo plerique dubitaverunt. Alium enim dixerunt plerique haeretici Deum veteris, alium novi Testamenti.

PL 16, 717C

55. 霊が唯一であることは、誰も疑わないであろう。神が唯一であることについては、多くの者が疑ったとしても。実に、多くの異端者は、旧約の神と新約の神は別だと言った。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.4.3

3

Sed sicut unus Pater, qui et olim locutus est, ut legimus, patribus in prophetis: et in novissimis diebus nobis locutus est in Filio (Hebr. I, 1, 2) : et sicut unus Filius, qui juxta veteris seriem Testamenti ab Adam offensus, ab Abraham visus, adoratus a Jacob est: ita etiam Spiritus sanctus unus est, qui efferbuit in prophetis, insufflatus est apostolis, copulatus est Patri et Filio in baptismatis sacramentis (II Petr. I, 21; Joan. XX, 22; Matth. XXVIII, 19) .

PL 16, 718A

しかし、唯一の父がいる。この父は、我々が読むように、かつては預言者たちにおいて父祖たちに語り、終わりの日々には子において我々に語った(ヘブライ1:1, 2)。また唯一の子がいる。この子は、旧約の流れに従えば、アダムに背かれ、アブラハムに見られ、ヤコブに礼拝された。それと同じように、聖なる霊も唯一であり、この霊は預言者たちにおいて沸き立ち、使徒たちに吹き込まれ、洗礼の秘跡において父と子に結ばれた(二ペトロ1:21; ヨハネ20:22; マタイ28:19)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.4.4

4

De ipso enim dicit David: Et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me (Psal. L, 13) . De ipso etiam alibi dixit: Quo ibo a Spiritu tuo (Psal. CXXXVIII, 7) .

PL 16, 718A

実に、この霊についてダビデは言う。「汝の聖なる霊を私から取り去るな」(詩篇50:13)。また別の所でも、この霊について言った。「私は汝の霊から離れて、どこへ行こうか」(詩篇138:7)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.4.5

5

56. Ut scias quia idem Spiritus Dei est, qui est Spiritus sanctus, sicut et in Apostolo legimus: Nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu; et nemo potest dicere Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3) , ipsum Apostolus Spiritum Dei dixit.

PL 16, 718A

56. 聖なる霊である者が神の霊と同じであることを、あなたが知るために言う。我々は使徒においてもこう読む。「神の霊において語る者は、誰もイエスは呪われよとは言わない。聖なる霊においてでなければ、誰も主イエスと言うことはできない」(一コリント12:3)。使徒はこの同じ霊を神の霊と呼んだ。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.4.6

6

Ipsum etiam Spiritum Christi appellavit, sicut habes: Vos autem in carne non estis, sed in Spiritu; si tamen Spiritus Dei inhabitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9) .

PL 16, 718B

使徒はまた、この同じ霊をキリストの霊とも呼んだ。あなたが持っているとおりである。「だが汝らは肉にあるのではなく、霊にある。ただし、神の霊が汝らの内に宿っているならば。キリストの霊を持たない者は、その人のものではない」(ローマ8:9)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.4.7

7

Et infra: Quod si Spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis (Ibid. 11) . Ipse est ergo Spiritus Dei, qui Spiritus est Christi.

PL 16, 718B

また後にはこうある。「もし、死者の中からイエスをよみがえらせた者の霊が、汝らの内に宿るならば」(ローマ8:11)。ゆえに、神の霊とは、キリストの霊である同じ霊である。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.4.8

8

57. Ipse etiam est Spiritus vitae, sicut ait Apostolus: Lex enim Spiritus vitae in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis (Ibid., 2) .

PL 16, 718B

57. この霊はまた命の霊でもある。使徒が言うとおりである。「キリスト・イエスにおける命の霊の法が、罪と死の法から私を解放した」(ローマ8:2)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.4.9

9

58. Quem igitur Spiritum vitae Apostolus dixit, ipsum Dominus in Evangelio paraclitum nominavit, ipsum Spiritum veritatis, sicut habes: Et rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis; ut vobiscum sit in aeternum, Spiritum veritatis, quem hic mundus non potest accipere; quia non videt eum, nec cognoscit eum (Joan. XIV, 16, 17) .

PL 16, 718B

58. 使徒が命の霊と呼んだその霊を、主は福音書でパラクレートスと名づけ、真理の霊と呼んだ。あなたが持っているとおりである。「私は父に願おう。父は別のパラクレートスを汝らに与え、汝らとともに永遠にいさせる。それは真理の霊であり、この世界はこれを受け取ることができない。世界はこれを見ず、知らないからである」(ヨハネ14:16, 17)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.4.10

10

Habes ergo et Paraclitum Spiritum, eumdem et Spiritum veritatis et Spiritum invisibilem designatum. Quomodo igitur secundum divinitatem quidam Filium visibilem putant, cum etiam Spiritum mundus videre non possit?

PL 16, 718C

こうしてあなたは、パラクレートスの霊が、真理の霊と同じであり、見えない霊と同じであると示されていることを持っている。それなのに、なぜ或る者たちは、神性に従って子を見えるものと考えるのか。世界は霊をさえ見ることができないのに。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.4.11

11

59. Accipe nunc ejusdem vocem Domini, quod ipse sit Spiritus sanctus, qui est Spiritus veritatis; habes enim in ultimo libri hujus: Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX, 22) .

PL 16, 719A

59. 今度は、真理の霊であるその霊自身が聖なる霊であるという、同じ主の言葉を受け取れ。この書の終わりに、あなたはこれを持っている。「聖なる霊を受けよ」(ヨハネ20:22)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.4.12

12

Ipsum quoque esse Spiritum sanctum, qui est Spiritus Domini, Petrus docet dicens: Anania, quid tibi visum est tentare et mentiri Spiritui sancto (Act. V, 3) ? Et statim ad uxorem Ananiae idem ait: Quid vobis visum est tentare Spiritum Domini (Ibid., 9) ?

PL 16, 719A

また、聖なる霊が主の霊である同じ霊であることを、ペトロは教えて言う。「アナニアよ、なぜ汝は、聖なる霊を試み、これに偽ろうと思ったのか」(使徒言行録5:3)。そしてすぐ、アナニアの妻に同じことを言う。「なぜ汝らは、主の霊を試そうと思ったのか」(使徒言行録5:9)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.4.13

13

Cum dicit, vobis, ostendit de eo dictum Spiritu, de quo Ananiae dixerat. Ipse est ergo Spiritus Domini, qui Spiritus sanctus.

PL 16, 719A

「汝らは」と言うとき、アナニアに言っていたその霊について語られているのだと示している。ゆえに、主の霊とは、聖なる霊である。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.4.14

14

60. Ipsum etiam Spiritum sanctum, qui Spiritus Patris est, declaravit Dominus, dicens secundum Matthaeum in persecutione non esse cogitandum quid loquamur: Non enim vos estis qui loquimini; sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis (Matth. X, 20) .

PL 16, 719A

60. 主はまた、父の霊である同じ聖なる霊を、マタイによる福音書において、迫害の中で我々が何を語るかを思い煩ってはならないと言って明らかにした。「語るのは汝らではなく、汝らの内で語る、汝らの父の霊だからである」(マタイ10:20)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.4.15

15

Idem autem secundum Lucam ait: Nolite solliciti esse qualiter respondeatis aut dicatis; Spiritus enim sanctus Dei docebit vos in ipsa hora, quae oporteat dicere (Luc. XII, 11, 12) .

PL 16, 719B

同じことを、ルカによる福音書では言う。「どう答えるか、あるいは何を言うかと、思い煩うな。神の聖なる霊が、言うべきことをまさにその時に汝らに教えるからである」(ルカ12:11, 12)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.4.16

16

Ergo quamvis multi dicantur spiritus, quia lectum est: Qui facit Angelos suos spiritus (Psal. CIII, 4) ; unus tamen est Dei Spiritus. 61. Ipsum igitur unum Spiritum et apostoli et prophetae sunt consecuti.

PL 16, 719B

ゆえに、「自らの天使たちを霊となす者」(詩篇103:4)と読まれているから、多くの霊があると言われるにしても、神の霊は唯一である。61. したがって、この唯一の霊を、使徒たちも預言者たちも得たのである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.4.17

17

Sicut etiam vas electionis, doctor gentium dicit: Quia unum Spiritum potavimus (I Cor. XII, 13) ; quasi eum qui non queat scindi, sed infundatur animis, et sensibus allabatur, ut saecularis sitis restinguat ardorem.

PL 16, 719B

選びの器、諸国民の教師もまた、「我々は唯一の霊を飲んだ」(一コリント12:13)と言う。それはあたかも、この霊が裂かれることができず、心に注がれ、感覚に流れ入って、世の渇きの熱を鎮めるものだと言うかのようである。