De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.10.1
Quod Spiritus peccata condonat, hoc illi cum Patre ac Filio, non autem cum angelis esse commune. 112. Dic igitur, quicumque Spiritus sancti divinitatem negas: Spiritus autem obnoxius non potuit esse peccato, qui magis peccata condonat.
PL 16, 731A霊が罪を赦すこと。これは、霊が父と子とともに持つ共通のものであり、天使たちとは共通でない。112. 言え、聖なる霊の神性を否定する者は誰であれ。聖なる霊は罪に服しえなかった。むしろ罪を赦す者である。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.10.2
Numquid angelus donat? numquid archangelus? Non utique, sed donat solus Pater, solus Filius, solus Spiritus sanctus (Luc. V, 21) . Nemo autem quod potest donare, non potest evitare.
PL 16, 731A天使が赦すだろうか。大天使が赦すだろうか。そうではない。赦すのは父だけ、子だけ、聖なる霊だけである(ルカ5:21)。ところで、赦すことのできる者が、〔その罪を〕避けることができないということはない。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.10.3
113. Sed fortasse dixit aliquis quia et Seraphim dixit Esaiae: Ecce tetigit hoc labia tua, et auferet iniquitates tuas, et peccata tua circumpurgabit (Esai. VI, 7) .
PL 16, 731B113. だが、おそらく誰かが言うであろう。セラフィムもイザヤに言ったではないか、と。「見よ、これが汝の唇に触れた。汝の不法を取り去り、汝の罪を周りから清めるであろう」(イザヤ6:7)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.10.4
Auferet, inquit, et circumpurgabit: non ego auferam, sed ignis ille de altari Dei, hoc est, gratia spiritalis. Quid enim aliud pie intelligere possumus in altari Dei esse, nisi Spiritus gratiam? Non utique lignum silvarum, nec fuliginem atque carbonem.
PL 16, 731B「取り去るだろう、そして周りから清めるだろう」と彼は言う。私が取り去るのではなく、神の祭壇のかの火、すなわち霊的な恩寵が取り去るのである。実に、神の祭壇にあるのが霊の恩寵でなくて、敬虔に何を理解しうるだろうか。森の木でも、煤や炭でもない。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.10.5
Aut quid tam pium, quam ut secundum mysterium intelligamus quia revelabatur in ore Esaiae omnes homines per passionem Christi esse purgandos, qui velut carbo secundum carnem exussit nostra peccata, sicut in Zacharia habes: Nonne hic titio ejectus ab igni?
PL 16, 731Bあるいは、イザヤの口において、すべての人がキリストの受難によって清められるべきことが明らかにされたと、奥義の意味で理解する以上に、敬虔なことがあろうか。キリストは炭のように、肉に従って我々の罪を焼き尽くした。ゼカリヤにあるとおりである。「これは火から引き出された燃えさしではないか」。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.10.6
Et ille erat Jesus indutus estimenta sordida (Zach. III, 2, 3) . 114. Denique ut sciamus communis hoc redemptionis mysterium per prophetas evidentissime revelatum, etiam hoc loco habes dictum: Ecce abstulit peccata tua (Ibid., 4) : non quod Christus peccata sua deponeret, qui peccatum non fecit; sed quod in carne Christi omne a peccatis suis genus absolveretur humanum.
PL 16, 731C「そして、かのイエス〔ゼカリヤの大祭司ヨシュアを指す。ラテン語ではイエスと同じ名〕は汚れた衣〔底本は estimenta。vestimenta と読む〕を着ていた」(ゼカリヤ3:2–3)。114. 実に、この共通の贖いの奥義が預言者たちを通してきわめて明瞭に示されたことを我々が知るために、この箇所にもこう言われているのをあなたは見る。「見よ、彼は汝の罪を取り去った」(ゼカリヤ3:4)。キリストが自分の罪を脱いだというのではない。キリストは罪を犯さなかった。そうではなく、キリストの肉において、全人類が自分の罪から解かれたということである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.10.7
115. Sed etiamsi Seraphim abstulisset peccatum, quasi unum utique de ministris Dei ad hoc esset mysterium destinatum. Sic enim dixit Esaias: Quia missum est ad me unum de Seraphim (Esai. VI, 6) .
PL 16, 731C115. だが、たとえセラフィムが罪を取り去ったとしても、それは神に仕える者たちの一人として、この奥義のために定められた者としてであろう。イザヤはこう言ったからである。「セラフィムの一人が私のところへ遣わされた」(イザヤ6:6)。