ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum

Liber I, Caput XII 第I巻 第XII章

Ambrose of Milan · De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum · PL 16, 734A · 16 sectiones

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.12.1

1

Patris et Filii et Spiritus sancti unam esse pacem atque gratiam: similiter unam charitatem, quae maxime in hominum redemptione apparuit: unam denique trium communicationem. 126. Ergo cum una vocatio sit, una etiam gratia est.

PL 16, 734A

父と子と聖なる霊の平和と恩寵は一つであること。同じく愛も一つであり、それは人間の贖いにおいてとりわけ現れたこと。実に、三者の交わりも一つであること。126. したがって召しが一つであるなら、恩寵も一つである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.12.2

2

Denique scriptum est: Gratia vobis et pax a Deo patre nostro et Domino Jesu Christo (Rom. I, 7) .

PL 16, 734A

実に、こう書かれている。「恩寵と平和が汝らに、我々の父なる神と主イエス・キリストからあるように」(ローマ1:7)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.12.3

3

Ecce habemus quia Patris et Filii una est gratia, et Patris et Filii una est pax: sed haec gratia et pax fructus est Spiritus, sicut ipse Apostolus docuit dicens: Fructus autem Spiritus est charitas, gaudium, pax, patientia (Galat. V, 22) .

PL 16, 734A

見よ、父と子の恩寵は一つであり、父と子の平和も一つである。だがこの恩寵と平和は霊の実である。使徒自身が教えて言った。「霊の実は、愛、喜び、平和、忍耐である」(ガラテヤ5:22)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.12.4

4

Et bona pax et necessaria, ut nemo disputationum turbetur incertis, neque passionum corporalium tempestate quatiatur: sed simplicitate fidei, et tranquillitate mentis quietus circa Dei cultum perseveret affectus.

PL 16, 734A

そして平和は善く、必要である。それは、誰も定かでない論争に乱されず、体の情念の嵐に揺さぶられず、信仰の素朴さと精神の静けさによって、神への礼拝に関して、情が静まってとどまるためである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.12.5

5

127. De pace probavimus: de gratia autem propheta Zacharias dicit, quia promisit Deus effundere in Jerusalem Spiritum gratiae et misericordiae (Zach. XII, 10) ; et apostolus Petrus dicit: Poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini Jesu Christi, in remissionem peccatorum; et accipietis gratiam Spiritus sancti (Act. II, 38) .

PL 16, 734B

127. 平和については証明した。恩寵については、預言者ゼカリヤが、神は恩寵と慈しみの霊をエルサレムに注ぐと約束したと言う(ゼカリヤ12:10)。また使徒ペトロは言う。「悔い改めよ。汝らの一人ひとりは、罪の赦しのために主イエス・キリストの名によって洗礼を受けよ。そうすれば汝らは聖なる霊の恩寵を受ける」(使徒言行録2:38)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.12.6

6

Ergo sicut Patris et Filii, ita et Spiritus sancti gratia est. Quomodo enim sine Spiritu potest esse gratia, cum gratia divina omnis in Spiritu sancto sit?

PL 16, 734B

したがって、恩寵は父と子のものであるように、聖なる霊のものでもある。実に、神的な恩寵がすべて聖なる霊のうちにあるのに、霊なしにどうして恩寵がありえようか。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.12.7

7

128. Nec solum pacem et gratiam legimus Patris et Filii et Spiritus sancti; sed etiam charitatem, et communionem, fidelis Auguste. De charitate enim dictum est: Gratia Domini nostri Jesu Christi, et charitas Dei (II Cor. XIII, 13) . Accepimus charitatem Patris.

PL 16, 734B

128. 我々が読むのは、父と子と聖なる霊の平和と恩寵だけでなく、愛と交わりでもある。信仰あるアウグストゥスよ。愛についてはこう言われている。「主イエス・キリストの恩寵と神の愛」(二コリント13:13)。我々は父の愛を受けた。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.12.8

8

Eadem charitas quae Patris, etiam Filii est. Ipse enim dixit: Qui me diligit, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum (Joan. XIV, 21) . Quae est enim charitas Filii, nisi quia se pro nobis obtulit, et suo sanguine nos redemit (Ephes. V, 2) ?

PL 16, 734C

父の愛と同じ愛が子のものでもある。子自身が言ったからである。「私を愛する者は私の父に愛され、私もその者を愛する」(ヨハネ14:21)。子の愛とは、我々のために自分を献げ、自分の血で我々を贖ったことでなくて何であろうか(エフェソ5:2)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.12.9

9

Eadem autem charitas et in Patre est, quia scriptum est: Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret (Joan. III, 16) . 129. Tradidit ergo Pater Filium, et Filius ipse se tradidit.

PL 16, 734C

同じ愛は父のうちにもある。こう書かれているからである。「神は世をこのように愛して、その独り子を与えた」(ヨハネ3:16)。129. こうして父は子を引き渡し、子も自分を引き渡した。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.12.10

10

Servatur charitas, nec laeditur pietas; nulla est enim pietatis injuria, ubi nulla est traditionis aerumna. Tradidit volentem, tradidit offerentem, non utique ad poenam Pater Filium, sed ad gratiam. Si discutis facti meritum, interroga pietatis vocabulum.

PL 16, 734C

愛は保たれ、敬虔は損なわれない。引き渡しの苦しみのないところに、敬虔への侮辱はないからである。父は、望む者を、自ら献げる者を引き渡した。決して刑罰へではなく、恩寵へと子を引き渡したのである。もしあなたがその行いの功罪を吟味するなら、敬虔という語に問え。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.12.11

11

Vas electionis unitatem hanc divinae charitatis evidenter ostendit; quia et Pater tradidit Filium, et Filius ipse se tradidit. Pater tradidit, qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII, 32) .

PL 16, 734D

選びの器は、この神的な愛の一体性をはっきりと示している。父が子を引き渡し、子自身が自分を引き渡したからである。引き渡したのは父であって、父は「自分の子を惜しまず、我々すべてのために彼を引き渡した」(ローマ8:32)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.12.12

12

De Filio quoque dicit: Qui se tradidit pro me (Galat. II, 20) . Tradidit, inquit. Si gratiae, quid arguo? si injuriae, plus debeo. 130. Sed sicut Pater tradidit Filium, et Filius ipse se tradidit, accipe quia et Spiritus eum tradidit.

PL 16, 734D

子についても言う。「私のために自分を引き渡した者」(ガラテヤ2:20)。「引き渡した」と彼は言う。恩寵のゆえであれば、何を咎めようか。侮辱のゆえであれば、私はなおさら負い目がある。130. だが、父が子を引き渡し、子自身が自分を引き渡したように、霊もまた彼を引き渡したことを理解せよ。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.12.13

13

Scriptum est enim: Tunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu, ut tentaretur a diabolo (Matth. IV, 1) . Ergo et Spiritus diligens tradidit Dei Filium.

PL 16, 734D

こう書かれているからである。「そのとき、イエスは霊によって荒れ野に導かれた。悪魔から試みを受けるためである」(マタイ4:1)。したがって、霊もまた愛をもって神の子を引き渡した。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.12.14

14

Sicut enim una est charitas Patris et Filii, ita hanc charitatem Dei supra effundi per Spiritum sanctum (Rom. V, 5) , et fructum esse sancti Spiritus declaravimus; quia fructus est Spiritus charitas, gaudium, pax, patientia (Galat. V, 22) .

PL 16, 735A

実に、父と子の愛が一つであるように、この神の愛が聖なる霊によって注がれること(ローマ5:5)、またそれが聖なる霊の実であることを、我々は上で明らかにした。霊の実は愛、喜び、平和、忍耐だからである(ガラテヤ5:22)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.12.15

15

131. Communicationem autem et Patris et Filii esse manifestum est, quia scriptum est: Et communicatio nostra cum Patre, et Filio ejus Jesu Christo (I Joan. I, 3) ; et alibi: Communicatio Spiritus sancti cum omnibus vobis (II Cor. XIII, 13) .

PL 16, 735A

131. 交わりが父と子のものでもあることは明らかである。こう書かれているからである。「我々の交わりは、父と、その子イエス・キリストとともにある」(一ヨハネ1:3)。また別の箇所では、「聖なる霊の交わりが、汝らすべてとともにあるように」(二コリント13:13)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.12.16

16

Si igitur una pax, una gratia, una charitas, una communicatio est Patris et Filii et Spiritus sancti; una certe operatio est: et ubi una operatio est, utique non potest virtus esse divisa, et discreta substantia. Nam quomodo operationis ejusdem gratia conveniret?

PL 16, 735A

だから、もし父と子と聖なる霊の平和が一つ、恩寵が一つ、愛が一つ、交わりが一つであるなら、働きも確かに一つである。働きが一つであるところには、力が分けられ、実体が離れているということはありえない。そうでなければ、同じ働きの恩寵がどうして一致しようか。