De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.17.1
Ubi ad intelligentiam verborum Domini loca, in quibus verba illa dicta fuerint, juvare exemplis ostendit Ambrosius, Christum sententiam ex Joanne citatam locutum esse in porticu Salomonis, per quam sapientis anima significatur, docet; eum enim haec in corde stulti aut turbulenti negat fuisse prolaturum, et quamobrem.
PL 16, 804C主の言葉の理解のために、その言葉が語られた場所が助けとなることを、アンブロシウスは例をもって示し、ヨハネから引かれた言葉をキリストがソロモンの回廊で語ったこと、その回廊によって賢者の魂が表されていることを教える。実に、キリストが愚か者や騒ぎを起こす者の心のうちでこれらを語ることはなかったと述べ、その理由を挙げる。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.17.2
Addit ab iis qui fidem non habeant iisdem verbis, Christum lapidari: et quemadmodum Petro, quod illa sit confessus, claves coeli datae fuerunt; ita Iscariotem, quod haec ipsa non crediderit, male periisse.
PL 16, 804Cさらに、信仰を持たない者たちによって、同じ言葉のゆえにキリストが石で打たれること、またペトロはそれを告白したので天の鍵を与えられたが、イスカリオテはまさにそれを信じなかったので悲惨な最期を遂げたことを付け加える。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.17.3
Per hanc occasionem in Judaeos, qui Dei Filium emerunt, ac vendiderunt Josephum, invehitur.
PL 16, 804Cこの機会に、神の子を買い、またヨセフを売ったユダヤ人たちを非難する。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.17.4
Mystice utriusque pretia edisserit; ac murmure proditoris de unguento Magdalenae eadem ratione exposito, subjicit alio modo Christum emi ab haereticis, alio a catholicis, illosque nequicquam sibi nomen usurpare christianorum, si Spiritum a Patre diviserint.
PL 16, 804D両者の代価を奥義の意味で解き明かし、また裏切り者がマグダラ〔のマリア〕の香油についてつぶやいたことも同じ理由で説明したうえで、さらに、キリストは異端者たちには別の仕方で、公同の者たちには別の仕方で買われること、また、彼らが霊を父から分けるなら、キリスト教徒の名を自分のものとして用いても無益であることを付け加える。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.17.5
118. Refert itaque advertere quo loci haec Dominus disputaverit; frequenter enim ejus oracula ex locorum in quibus diversatus est, qualitatibus aestimantur. Jejunaturus, ab Spiritu, sicut legimus (Matth. IV, 1) , ducitur in desertum, ut evacuaret diaboli tentamenta.
PL 16, 804D118. そこで、主がこれらのことをどの場所で論じたかに注意することが重要である。主の託宣は、主が滞在した場所の性質によって評価されることがしばしばあるからである。断食しようとするとき、我々が読むとおり、主は霊によって荒れ野へ導かれる(マタイ4:1)。悪魔の誘惑を無力にするためである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.17.6
Nam etsi in abundantia copiarum continenter vixisse laudandum est; tamen in divitiis et amoenitatibus frequentior tentationis illecebra est. Denique tentator ut tentet, copias pollicetur: et Dominus ut vincat, famem nutrit.
PL 16, 805A実際、豊かな蓄えのうちにあって身を保って生きたなら称賛されるべきではあるが、それでも、富と快適さのうちには誘惑の誘いがより頻繁にある。実に、誘惑者は誘惑するために豊かな蓄えを約束し、主は打ち勝つために飢えを養う。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.17.7
Nec ego diffiteor in divitiis esse posse continentiam: sed etsi qui mare navigat, frequenter evadit; magis tamen obnoxius est periculo, quam qui navigare noluerit. 119. Videamus caetera. Promissurus regnum coelorum Jesus montem ascendit (Matth. V, 1) .
PL 16, 805A私は、富のうちにも節制がありうることを否定しない。だが、海を渡る者もしばしば無事に逃れるとはいえ、航海しようとしなかった者よりは危険にさらされやすい。119. 残りも見よう。イエスは天の国を約束しようとして、山に登る(マタイ5:1)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.17.8
Alibi per sata ducit discipulos (Matth. XII, 1) , seminaturus in eorum affectibus coelestium segetem praeceptorum; ut messis animorum fecunda flavesceret.
PL 16, 805A別の折には、弟子たちを麦畑の中を通らせる(マタイ12:1)。彼らの心情のうちに、天上の戒めの穀物を蒔こうとして、心の収穫が豊かに黄金色に熟すようにするためである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.17.9
Consummaturus susceptae carnis officia, cum perfectionem in discipulis jam videret, quos verborum suorum radice fundaverat, hortum ingreditur (Joan. XVIII, 1) , ut olearum novellas in domo Domini plantaret, et justum palmae florentem modo, vitemque fecundam rivo sui sanguinis irrigaret (Psal. CXXVII, 3) .
PL 16, 805B引き受けた肉の務めを成し遂げようとして、自らの言葉の根で基礎づけた弟子たちのうちに、すでに完全さを見たとき、園に入る(ヨハネ18:1)。主の家にオリーブの若木を植え、ヤシのように花咲く正しい者と、実り豊かなブドウの木を、自らの血の流れで潤すためである(詩篇127:3)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.17.10
120. Hoc quoque loco in porticu Salomonis deambulabat dedicationis, ut legimus (Joan. X, 23) , die, hoc est, in pectore sapientis atque pacifici deambulabat Christus, ejus sibi dedicaturus affectum.
PL 16, 805B120. この場所でも、我々が読むとおり、奉献の日にソロモンの回廊を歩いていた(ヨハネ10:23)。すなわち、賢く平和を造る者の胸のうちを、キリストは歩いていた。その者の心情を自らのために奉献しようとして。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.17.11
Quae ista porticus sit, docet Propheta dicens: Deambulabam in innocentia cordis mei in medio domus tuae (Psal. C, 2) .
PL 16, 805Bこの回廊が何であるかを、預言者が教えて言う。「私は、汝の家の真ん中で、私の心の無垢のうちに歩んだ」(詩篇100:2)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.17.12
Habemus ergo in nobis domum Dei, habemus atria, habemus et porticus, habemus et plateas; quia scriptum est: Inque plateis tuis superfluant aquae tuae (Prov. V, 16) .
PL 16, 805Cそれゆえ我々は自らのうちに神の家を持ち、前庭を持ち、回廊をも持ち、広場をも持つ。書かれているからである。「汝の水は、汝の広場にあふれよ」(箴言5:16)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.17.13
Dilata ergo hanc porticum tui cordis Dei Verbo, quod tibi dicit: Dilata os tuum et adimplebo illud (Psal. LX, 11) . 121. Ergo deambulans in corde sapientis atque pacifici Dei Verbum, audiamus quid loquatur: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) .
PL 16, 805Cそれゆえ、あなたの心のこの回廊を、神の言葉に向けて広げよ。言葉はあなたに言う。「汝の口を広げよ、私はそれを満たそう」(詩篇60:11)。121. それゆえ、神の言葉が賢く平和を造る者の心のうちを歩んでいるのだから、何を語るか聞こう。「私と父は一つである」(ヨハネ10:30)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.17.14
Non dicet hoc in pectore perturbatoris et stulti; quia Animalis homo non percipit quae sunt Spiritus Dei; stultitia enim illi est (I Cor. II, 14) . Non capiunt fidei magnitudinem angusta impiorum pectora.
PL 16, 805Cこれを、騒乱を起こす愚か者の胸のうちでは語らないだろう。「魂に属する人は、神の霊のことを受け入れない。それは彼には愚かなことだからである」(一コリント2:14)。不敬虔な者たちの狭い胸は、信仰の大きさを容れない。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.17.15
Denique Judaei audientes: Ego et Pater unum sumus; tulerunt lapides, ut lapidarent eum (Joan. X, 31) .
PL 16, 805C実に、ユダヤ人たちは「私と父は一つである」と聞いて、「彼を石で打ち殺そうと、石を取り上げた」(ヨハネ10:31)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.17.16
122. Qui hoc audire non potest, Judaeus est: qui hoc audire non potest, lapidat Christum asperioribus omni caute perfidiae suae saxis; et si mihi creditis, vulnerat Christum.
PL 16, 805D122. これを聞くことのできない者は、ユダヤ人である。これを聞くことのできない者は、自らの背信の、いかなる岩壁よりも荒々しい石で、キリストを石打ちにする。そして、諸君が私を信じるなら、キリストを傷つけるのである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.17.17
Nam etsi ille jam nunc vulnus sentire non possit: Nunc enim secundum carnem jam non novimus Christum (II Cor. V, 16) ; tamen Arianorum impietate lapidatur, qui Ecclesiae pietate laetatur.
PL 16, 805D実に、彼はもはや傷を感じえないとしても——「今や我々は、肉に従ってはもはやキリストを知らない」(二コリント5:16)——それでも、教会の敬虔を喜びとする彼が、アレイオス派の不敬虔によって石で打たれるのである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.17.18
123. Bonum mihi est, Domine, lex oris tui (Psal. CXVIII, 72) ; servo praeceptum tuum. Unum te esse cum Patre ipse dixisti.
PL 16, 805D123. 「主よ、汝の口の法は私にとって善い」(詩篇118:72)。私は汝の戒めを守る。汝が父とともに一つであることを、汝自ら言った。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.17.19
Quia hoc credidit Petrus, claves regni coelorum accepit (Matth. XVI, 19) , et sui securus peccata donavit; quia hoc non credidit Judas, impietatis suae se laqueo strangulavit (Matth. XXVII, 5) . O dura infidelium saxa verborum!
PL 16, 806Aこれを信じたゆえにペトロは天の国の鍵を受け(マタイ16:19)、自らに確信をもって罪を赦した。これを信じなかったゆえにユダは、自らの不敬虔の縄で首を絞めた(マタイ27:5)。ああ、不信の者たちの言葉の、冷酷な石よ。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.17.20
O informem laqueum proditoris, sed deformius pretium Judaeorum! O argentum improbum, quo aut emitur ad necem justus, aut venditur! Joseph venditus (Gen. XXXVII, 28) , emptus Jesus Christus (Matth. XXVI, 15) : alter ad servitutem, alter ad mortem.
PL 16, 806Aああ、裏切り者の醜い縄、しかしユダヤ人たちの代価はなお醜い。ああ、邪悪な銀貨よ。これによって、正しい者が殺されるために買われ、あるいは売られる。ヨセフは売られ(創世記37:28)、イエス・キリストは買われた(マタイ26:15)。一方は奴隷の身へ、他方は死へ。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.17.21
Detestabilis haereditas, feralis auctio, quae aut fratrem vendit injuriae, aut Dominum licitatur exitio, salutis omnium redemptorem.
PL 16, 806A忌まわしい相続、死を呼ぶ競売。それは兄弟を不当な仕打ちのために売り、あるいは主を、万人の救いの贖い主を、滅びのために競り落とそうとする。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.17.22
124. Duo igitur quae praestantiora sunt omnibus, Judaea violavit, fidem atque pietatem; sed in utroque Christum fidei et pietatis auctorem.
PL 16, 806A124. それゆえ、すべてにまさる二つのもの、信仰と敬虔を、ユダヤは冒した。しかもその両方において、信仰と敬虔の創始者であるキリストを。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.17.23
Nam et in patriarcha Joseph typus Christi fuit, et in veritate sui corporis Christus: Qui non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed formam servi accepit (Phil. II, 6, 7) ; propter lapsus videlicet nostros suscipiens servitutem, nec refugiens passionem.
PL 16, 806B実に、族長ヨセフにはキリストの予型があり、自らの体の真実においてはキリストその人があった。キリストは、「神と等しくあることを奪い取ることとは考えず、僕の姿を取った」(フィリピ2:6, 7)。我々の過ちのために、いうまでもなく僕の身分を引き受け、受難を避けなかったのである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.17.24
125. Alibi viginti aureis emitur, alibi triginta. Quomodo enim poterat verum ejus pretium comprehendi, cujus non potest meritum definiri? Erratur in pretio, quia erratur in studio.
PL 16, 806B125. ある所では金貨二十で買われ、ある所では三十で買われる。その功績を定めることのできない彼の、まことの代価を、どうして捉ええようか。代価において誤りが生じるのは、志において誤っているからである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.17.25
Viginti aureis in veteri Testamento venditur, triginta in Evangelio; pretiosior enim typo veritas, largior gratia, quam disciplina: opimior Lege praesentia; quia Lex promisit adventum, Legem adventus implevit. 126. Viginti aureis emunt Ismaelitae, triginta Judaei.
PL 16, 806B旧約では金貨二十で売られ、福音書では三十で売られる。予型よりも真理は貴く、教えよりも恩寵は豊かであり、律法よりも臨在は豊潤だからである。律法は到来を約束し、到来が律法を満たした。126. 金貨二十で買ったのはイシュマエル人たち、三十で買ったのはユダヤ人たちである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.17.26
Nec hic figura mediocris. Ad sacrilegium perfidi largiores, quam ad salutem fideles sunt. Utriusque tamen contractus considerare convenit qualitatem. Viginti aurei pretium servitutis, triginta aurei crucis sunt.
PL 16, 806Cここにも、並大抵ではない象りがある。冒瀆へは、背信の者たちのほうが、救いへは信仰ある者たちよりも気前がよい。だが、両方の取引の性質を考えることがふさわしい。金貨二十は奴隷の身の代価、金貨三十は十字架の代価である。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.17.27
Quamvis enim simili modo assumptionis et passionis sint admiranda mysteria; plenitudo tamen fidei in sacramento est passionis. Non minoris quidem aestimo sanctae Virginis partum: sed gratius sumo benedicti corporis sacramentum.
PL 16, 806C受容と受難の奥義は、同じように驚嘆すべきものであるとはいえ、信仰の充満は受難の秘義にある。私は聖なるおとめの出産を軽んじるのではないが、祝福された体の秘跡をいっそうありがたく受ける。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.17.28
Quid clementius quam quod mihi suas donavit injurias? Plenius tamen est, quod tantum contulit nobis; ut qui moriturus non erat, quia Deus erat; nostra ille morte moreretur, ut nos ejus Spiritu viveremus.
PL 16, 806C自らの被った不当な仕打ちを私に赦したこと以上に寛大なことがあろうか。だが、さらに満ち足りているのは、これほどのものを我々に授けたことである。神であったがゆえに死ぬはずのなかった者が、我々の死を死に、我々が彼の霊によって生きるためである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.17.29
127. Denique non otiose et Judas Iscarioth unguentum illud trecentis denariis aestimavit (Joan. XII, 5) : quod utique ipsius pretii definitione crucem videretur Domini declarare.
PL 16, 806C127. 実に、イスカリオテのユダが例の香油を三百デナリオンと値積もったのも、理由のないことではない(ヨハネ12:5)。それはまさにその値の定めによって、主の十字架を明らかにするものと見えるからである〔ギリシア語の数字で三百を表す文字(タウ)が十字架の形をしていることによる〕。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.17.30
Unde et Dominus ait: Haec enim mittens hoc unguentum in corpus meum, ad sepeliendum me fecit (Matth. XXVI, 12) . Cur igitur Judas hoc charius aestimavit? Quia peccatoribus pluris constat remissio peccatorum, et indulgentia videtur esse pretiosior.
PL 16, 806Dそれゆえ主も言う。「この女がこの香油を私の体に注いだのは、私を葬るためにしたことである」(マタイ26:12)。ではなぜユダは、これをそれほど高く値積もったのか。罪人たちにとっては罪の赦しのほうが高くつき、免除のほうが貴く見えるからである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.17.31
Denique habes scriptum: Quia cui multum dimittitur, plus diligit (Luc. VII, 47) . Ergo et ipsi peccatores Dominicae passionis, quam perdiderunt, gratiam confitentur, et testimonium ferunt Christo, qui Christum sunt persecuti.
PL 16, 807A実に、あなたは書かれているのを持っている。「多く赦された者は、多く愛する」(ルカ7:47)。それゆえ罪人たち自身も、失った主の受難の恩寵を告白し、キリストを迫害した者たちがキリストに証しをするのである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.17.32
128. Aut quia in malevolam animam non intrat sapientia (Sap. I, 4) ; etiam hoc loquebatur proditoris affectus, charius aestimabat Dominici corporis passionem; ut omnes a fide pretii enormitate revocaret.
PL 16, 807A128. あるいは、「知恵は悪意ある魂のうちに入らない」(知恵の書1:4)ので、裏切り者の心情がこれをも語らせていたのである〔Aut quia 以下の係りはゆるい。このように取った〕。彼が主の体の受難をより高く値積もったのは、値の法外さによってすべての人を信仰から引き戻すためであった。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.17.33
Ideoque Dominus gratis se obtulit, ne quem revocaret a Christo paupertatis necessitas. Patriarchae eum vili vendiderunt, ut omnes emerent.
PL 16, 807Aそれゆえ主は無償で自らを献げたのである。貧しさの必要が、誰をもキリストから引き戻さないためである。族長たちは彼を安値で売った。すべての人が買えるようにである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.17.34
Esaias dixit: Quicumque non habetis argentum, ite, emite, et bibite: manducate sine argento (Esa. LV, 1) ; ut eum acquireret, qui non habebat argentum.
PL 16, 807Aイザヤは言った。「銀を持たない汝らは誰でも、行って買い、飲め。銀なしで食べよ」(イザヤ55:1)。銀を持たない者が、彼を手に入れるためである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.17.35
O Juda proditor, unguentum passionis ejus trecentis denariis aestimas, et passionem ejus triginta denariis vendis (Matth. XXVI, 15) ! Dives in aestimatione, vilis in scelere. 129. Ergo non omnes eodem pretio emunt Christum.
PL 16, 807Bああ、裏切り者ユダよ、汝は彼の受難の香油を三百デナリオンと値積もりながら、彼の受難を三十デナリオンで売る(マタイ26:15)。値積もりでは富み、悪行では卑しい。129. それゆえ、皆が同じ代価でキリストを買うのではない。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.17.36
Alio emit Photinus, qui ad mortem emit: alio Arianus, qui emit ad injuriam: alio catholicus, qui emit ad gloriam. Sed emit sine pecunia, secundum quod scriptum est: Qui non habet pecuniam, emat sine pretio (Esai. LV, 1) .
PL 16, 807Bフォティヌスは別の代価で買う。彼は死に至らせるために買う。アレイオス派の者は別の代価で買う。彼は侮辱のために買う。公同の者は別の代価で買う。彼は栄光のために買う。しかし彼は金銭なしで買う。書かれているとおりである。「金を持たない者は、代価なしで買え」(イザヤ55:1)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.17.37
130. Non omnes, inquit, qui dicunt mihi, Domine, Domine, intrabunt in regnum coelorum (Matth. VII, 21) . Etsi multi se nominent christianos, nomen usurpant, non tamen omnes mercedem habent.
PL 16, 807B130. 「私に『主よ、主よ』と言う者が皆、天の国に入るのではない」と彼は言う(マタイ7:21)。多くの者が自らをキリスト教徒と名乗っても、名をかたっているにすぎず、皆が報いを得るわけではない。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.17.38
Et Cain obtulit sacrificium (Gen. IV, 3) , et Judas accepit osculum (Luc. XXII, 48) , sed audivit: Juda, osculo Filium hominis tradis? hoc est, amoris pignore scelus imples, ac pacis instrumento odia seris, et charitatis officio mortem irrogas.
PL 16, 807Bカインも献げ物をささげ(創世記4:3)、ユダも接吻を受け取った(ルカ22:48)が、彼は聞いた。「ユダよ、接吻で人の子を引き渡すのか」。すなわち、愛の証しで悪事を満たし、平和の道具で憎しみを蒔き、愛の務めで死をもたらしている、ということである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.17.39
131. Ergo nec Ariani sibi usurpato nomine blandiantur, quia christianos esse se dicunt. Respondebit eis Dominus: Nomen meum praetenditis, et substantiam denegatis: sed non agnosco nomen meum, ubi non est mea sempiterna divinitas.
PL 16, 807C131. それゆえアレイオス派の者らも、かたった名で自らを慰めてはならない。自分たちはキリスト教徒だと言っているからである。主は彼らに答えるであろう。「諸君は私の名を掲げながら、実体を否定している。だが私は、私のとこしえの神性がないところに、私の名を認めない。」
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.17.40
Non est nomen meum, quod a Patre dividitur, ab Spiritu separatur: non agnosco nomen meum, ubi non agnosco doctrinam meam: non agnosco nomen meum, ubi non agnosco Spiritum meum. Nescit enim se Spiritus Patris comparare servitiis, quae creavit. De quo multa jam diximus (Lib. I, cap. 1 et seq.) .
PL 16, 807C「私の名ではない、父から分けられ、霊から切り離されるものは。私は、私の教えを認めないところに、私の名を認めない。私は、私の霊を認めないところに、私の名を認めない。」実に、父の霊は、自らを、自らが造った隷属するものたちに比べることを知らない。これについては、すでに多く語った(第1巻第1章以下)。