ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum

Liber I, Prooemium 第I巻 冒頭

Ambrose of Milan · De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum · PL 16, 703A · 57 sectiones

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.0.1

1

In Gedeonis electione Dominicae incarnationis figuram fuisse: in haedi sacrificio peccatorum per Christi corpus expiandorum: in vituli, profanorum sacrorum abolendorum: in trecentis denique militibus futurae per crucem redemptionis.

PL 16, 703A

〔序〕ギデオンの選びは、主の受肉の象りであったこと。子山羊の献げ物は、キリストの体によって贖われるべき罪の象り、子牛は、廃されるべき不敬な祭儀の象り、三百人の兵は、十字架によって来るべき贖いの象りであったこと。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.0.2

2

Quod plura petierit signa idem Gedeon, mysterii fuisse; per velleris enim siccitatem ac madefactionem, Judaeorum infidelitatem, gentiumque vocationem significatas: per rorem autem pelvi exceptum pedum apostolorum ablutionem.

PL 16, 703A

同じギデオンがさらに多くのしるしを求めたのは奥義のゆえであったこと。すなわち、羊の毛が乾き、また濡れたことは、ユダヤ人の不信と諸国民の召しを表し、鉢に受けた露は、使徒たちの足を洗うことを表したこと。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.0.3

3

Hac sibi pedum mundari sordes orat Ambrosius, simulque Christi benignitatem laudat. Quam utile sit hanc imitari!

PL 16, 703A

アンブロシウスは、この水によって自分の足の汚れが清められるようにと祈り、あわせてキリストの慈愛をたたえる。これを見倣うことは何と有益であろう。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.0.4

4

Eamdem aquam a Dei Filio missam in orbe mirabiles conversiones operari: sed ab alio mitti non posse, cum sit effusio Spiritus Sancti, qui alienae potestati non subjicitur.

PL 16, 703A

神の子が遣わしたこの同じ水は、世界で驚くべき回心を起こす。しかし、他の者によって遣わされることはありえない。それは聖なる霊の注ぎであり、霊は他者の権能に服さないからである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.0.5

5

1. Hierobaal cum sub arbore, ut legimus (Judic. VI, 11) , quercu, tritici messem virga caederet, accepit oraculum, ut a potestate alienigenarum in libertatem Dei populum vindicaret.

PL 16, 703B

1. ヒエロバアル〔ギデオンのこと〕は、我々が読むとおり(士師記6:11)、木の下、すなわち樫の木の下で、杖で小麦の収穫を打っていたとき、託宣を受けた。異国の者たちの権能から神の民を解き放って自由にせよ、というのである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.0.6

6

Nec mirum si est electus ad gratiam, cum sub umbra jam tum sacrae crucis et venerabilis sapientiae praedestinato incarnationis futurae mysterio constitutus, feracis segetis sensibilia de latibulis frumenta produceret, electionemque sanctorum a purgamentis inanis paleae sequestraret: qui tamquam virga veritatis exerciti, superflua veteris hominis cum ejus actibus deponentes, quasi in torculari, ita in Ecclesia congregantur; Ecclesia enim torcular est fontis aeterni, in qua coelestis vitis fructus exundat.

PL 16, 703B

彼が恩寵に選ばれたのも不思議ではない。すでにそのとき、来るべき受肉の奥義が予め定められていて、彼は聖なる十字架と尊ぶべき知恵の影のもとに置かれ、実り豊かな穀物の、感覚で知られる〔sensibilia の取り方は定かでない。目に見える、の意と取った〕麦粒を隠れ場から取り出し、聖なる者たちの選びを、空しい籾殻の屑から選り分けていたからである。聖なる者たちは、真理の杖で鍛えられた者のように、古い人の余計なものをその行いとともに脱ぎ捨て、搾り場に集められるように教会に集められる。教会とは、永遠の泉の搾り場であり、そこで天のブドウの木の実があふれ出るのである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.0.7

7

2. Quo motus oraculo Gedeon, cum audisset quod deficientibus licet populorum millibus, in uno viro Dominus plebem suam ab hostibus liberaret (Ibid., 14) ; obtulit haedum caprarum, cujus carnem, secundum praeceptum angeli, et azyma supra petram posuit et ea jure perfudit: quae simul ut virgae cacumine, quam gerebat angelus, Dei contigit, de petra ignis erupit; atque ita sacrificium quod offerebatur, absumptum est (Ibid., 19 et seq.) .

PL 16, 703C

2. この託宣に心を動かされたギデオンは、諸民の幾千が尽きようとも、ただ一人の男によって主がその民を敵から解放する(士師記6:14)と聞いて、雌山羊の子山羊を献げた。天使の命じたとおり、その肉と種なしパンを岩の上に置き、煮汁をかけた。神の天使が手にしていた杖の先が、それらに触れるやいなや、岩から火が噴き出し、こうして献げられていた献げ物は焼き尽くされた(士師記6:19以下)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.0.8

8

Quo indicio declaratum videtur quod petra illa typum habuerit corporis Christi; quia scriptum est: Bibebant de consequenti eos petra, petra autem erat Christus (I Cor. X, 4) .

PL 16, 704A

この徴によって、あの岩がキリストの体の予型であったことが示されたと見える。こう書かれているからである。「彼らは自分たちに付き従う岩から飲んでいたが、その岩はキリストであった」(一コリント10:4)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.0.9

9

Quod utique non ad divinitatem ejus, sed ad carnem relatum est, quae sitientium corda populorum perenni rivo sui sanguinis inundavit.

PL 16, 704A

これは、確かにキリストの神性にではなく肉に関わる言葉である。その肉が、渇く諸民の心を、自らの血の絶えざる流れで潤したのである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.0.10

10

3. Jam tunc igitur in mysterio declaratum est, quia Dominus Jesus in carne sua totius mundi peccata crucifixus aboleret: nec solum delicta factorum, sed etiam cupiditates animorum.

PL 16, 704A

3. それゆえ、すでにあのとき、奥義において、主イエスが自らの肉において十字架につけられ、全世界の罪を廃すること、それも行いの罪ばかりでなく、心の欲望をも廃することが示されていたのである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.0.11

11

Caro enim haedi ad culpam facti refertur; jus ad illecebras cupiditatum, sicut scriptum est: Quia concupivit populus cupiditatem pessimam, et dixerunt: Quis nos cibabit carne (Num. XI, 4) ?

PL 16, 704B

子山羊の肉は行為の咎に、煮汁は欲望の誘惑に当たる。こう書かれているとおりである。「民は最悪の欲望を欲して、言った。『誰が我々に肉を食べさせるだろうか』」(民数記11:4)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.0.12

12

Quod igitur extendit angelus virgam, et tetigit petram, de qua ignis exivit (Judic. VI, 21) ; ostendit quod caro Domini Spiritu repleta divino, peccata omnia humanae conditionis exureret. Unde et Dominus ait: Ignem veni mittere in terram (Luc. XII, 49) .

PL 16, 704B

それゆえ、天使が杖を伸ばして岩に触れると、岩から火が出た(士師記6:21)。これは、神的な霊に満たされた主の肉が、人間の境遇のあらゆる罪を焼き尽くすことを示した。そこで主も言う。「私は地に火を投じるために来た」(ルカ12:49)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.0.13

13

4. Advertit igitur vir doctus et praesagus futuri superna mysteria; et ideo secundum oracula occidit vitulum a patre suo idolis deputatum, et ipse septennem alium vitulum immolavit Deo (Judic. VI, 25) .

PL 16, 704B

4. 学識あり、未来を予知する人であった彼は、天上の奥義に気づいた。そこで、託宣に従って、父が偶像に献じていた子牛を屠り、自らは七歳のもう一頭の子牛を神に献げた(士師記6:25)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.0.14

14

Quo facto manifestissime revelavit post adventum Domini omnia gentilitatis abolenda sacrificia, solumque sacrificium Deo Dominicae passionis pro redemptione populi deferendum.

PL 16, 704B

この行いによって、主の到来ののち、異教のあらゆる献げ物は廃されるべきであり、民の贖いのために神に献げられるべきは、主の受難という唯一の献げ物だけであることを、彼はきわめて明らかに啓示した。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.0.15

15

Etenim vitulus ille erat in typo Christus, in quo septem spiritalium plenitudo virtutum, sicut Esaias dixit (Esai. I, 2) , habitabat. Hunc vitulum et Abraham obtulit, quando diem Domini vidit, et gavisus est (Joan. VIII, 56) .

PL 16, 704C

実に、あの子牛は予型においてキリストであった。イザヤが言ったとおり(イザヤ1:2)〔ミーニュの引照は1:2 と刷る。七つの霊の句はイザヤ11:2 に当たるらしい〕、キリストのうちには、七つの霊的な徳の充満が宿っていた。アブラハムもこの子牛を献げた。それは、主の日を見て喜んだときである(ヨハネ8:56)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.0.16

16

Hic est qui nunc in haedi typo, nunc in ovis, nunc in vituli offerebatur. Haedi, quod sacrificium pro delictis sit; ovis, quod voluntaria hostia: vituli, quod immaculata sit victima. 5. Praevidit ergo mysterium sanctus Gedeon.

PL 16, 705A

彼は、あるときは子山羊の予型で、あるときは羊の予型で、あるときは子牛の予型で献げられた。子山羊であるのは、罪のための献げ物だからであり、羊であるのは、自発の犠牲だからであり、子牛であるのは、汚れのない犠牲獣だからである。5. こうして聖なるギデオンは奥義を予見した。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.0.17

17

Denique trecentos elegit ad praelium (Judic. VII, 6) ; ut ostenderet non in numero multitudinis, sed in sacramento crucis mundum ab incursu graviorum hostium liberandum.

PL 16, 705A

実に、彼は三百人を戦いのために選んだ(士師記7:6)。それは、多数の人の数によらず、十字架の秘義によって、さらに強大な敵の襲来から世界が解放されるべきことを示すためであった。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.0.18

18

Et tamen licet fortis et fidus, pleniora adhuc de Domino futurae victoriae documenta quaerebat, dicens: Si salvas in manu mea Israel, quemadmodum locutus es, Domine; ecce ego pono lanae vellus in area: et si ros factus fuerit super vellus, et super omnem terram siccitas, cognoscam quia in manu mea secundum promissa tua populum liberabis.

PL 16, 705A

それでもなお、勇敢で忠実であったにもかかわらず、彼は主から、来るべき勝利についてさらに十分な証しを求めて、言った。「主よ、汝が語ったとおり、私の手によってイスラエルを救うなら、見よ、私は脱穀場に羊毛の毛皮を置く。毛皮の上に露が降り、地全体が乾いているなら、汝が約束に従って、私の手によって民を解放することを私は知るだろう」。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.0.19

19

Et ita factum est (Judic. VI, 36 et seq.) . Sed adjecit postea, ut rursum ros proflueret super totam terram, et siccitas esset in vellere.

PL 16, 705B

そして、そのとおりになった(士師記6:36以下)。しかし彼は、そののち、今度は露が地全体に降り、毛皮は乾いているようにと、さらに求めた。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.0.20

20

6. Quaerit fortasse aliquis utrumnam quasi incredulus esse videatur, qui frequentibus informatus indiciis adhuc plura poscebat? Sed quemadmodum potest videri quasi ambiguus incertusque tentasse, qui mysteria loquebatur?

PL 16, 705B

6. おそらく誰かが問うであろう。度重なる徴によって教えられながら、なお多くを求めていた者は、不信の者に見えはしないか。だが、奥義を語っていた者が、疑い、迷いつつ試したように、どうして見えようか。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.0.21

21

Non ergo ille ambiguus, sed providus, ne nos ambigeremus. Nam quomodo ille ambiguus, cujus precatio habebat effectum?

PL 16, 705B

彼は疑う者だったのではなく、我々が疑うことのないように、先を見通す者だったのである。祈りがその実を結んでいる者が、どうして疑う者であろうか。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.0.22

22

Unde autem securus adorsus esset praelium, nisi intellexisset oraculum: ros enim in vellere fides erat in Judaea; quia, sicut ros, Dei verba descendunt (Deut. XXXII, 2) .

PL 16, 705B

託宣を悟らなかったなら、どうして安んじて戦いに向かえただろうか。毛皮の上の露は、ユダヤにおける信仰であった。神の言葉は、露のように降りるからである(申命記32:2)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.0.23

23

7. Ergo quando totus orbis infructuoso aestu gentilis superstitionis arebat, tunc erat ros ille coelestis visitationis in vellere.

PL 16, 705C

7. したがって、全世界が異教の迷信の実らぬ暑熱に乾き切っていたとき、天の訪れのあの露は毛皮の上にあった。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.0.24

24

Postea vero quam oves quae (Matth. XV, 24) perierunt domus Israel (unde puto figuram Judaici velleris adumbratam), oves, inquam, illae fontem aquae vivae negarunt (Jerem. II, 13) , ros fidei humentis exaruit in pectoribus Judaeorum, meatusque suos fons ille divinus in corda gentium derivavit (Esai. III, 2) .

PL 16, 705C

しかし、イスラエルの家の失われた羊たち(マタイ15:24)(ここからユダヤの毛皮の象りが描かれたのだと私は思う)、私は言う、あの羊たちが、生ける水の泉を拒んだのち(エレミヤ2:13)、潤った信仰の露はユダヤ人の胸の中で乾き、あの神的な泉は、その流れを諸国民の心へと導いた(イザヤ3:2)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.0.25

25

Inde est quod nunc fidei rore totus orbis humescit: at vero Judaei prophetas suos et consiliarios perdiderunt.

PL 16, 705C

それゆえ、今や全世界が信仰の露に潤っている。ところがユダヤ人は、自分たちの預言者と助言者を失ってしまった。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.0.26

26

8. Nec mirum si perfidiae subeant siccitatem, quos Dominus Deus prophetici imbris ubertate privavit, dicens: Mandabo nubibus meis ne pluant super vineam istam (Esai. V, 6) .

PL 16, 705C

8. 主なる神が預言の雨の豊かさを奪って、「私は雲に命じて、このブドウ畑に雨を降らせない」と言った(イザヤ5:6)者たちが、背信の乾きに陥るのも不思議ではない。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.0.27

27

Est enim propheticae nubis pluvia salutaris, sicut et David dixit: Descendit sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia super terram (Psal. LXXI, 6) .

PL 16, 705D

預言の雲には、救いをもたらす雨がある。ダビデも言った。「彼は毛皮に降る雨のように、地にしたたる滴のように降る」(詩篇71:6)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.0.28

28

Hanc nobis Scripturae divinae totius mundi pluviam pollicebantur, quae rigaret orbem sub Domini Salvatoris adventu Spiritus rore divini.

PL 16, 705D

神的な聖書は、この全世界への雨を我々に約束していた。それは、救い主なる主の到来のとき、神的な霊の露によって世界を潤すものである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.0.29

29

Venit ergo jam Dominus, venit et pluvia, venit Dominus stillicidia secum coelestia deferens; et ideo jam nos bibimus, qui ante sitiebamus, et divinum illum Spiritum haustu interiore potamus.

PL 16, 705D

こうして、主はすでに来た。雨も来た。主は天の滴を携えて来た。それゆえ、以前は渇いていた我々は、いまや飲み、あの神的な霊を内なる一口で飲み干しているのである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.0.30

30

9. Hoc ergo praevidit sanctus Gedeon, quia verum et spiritalem rorem etiam gentium nationes erant fidei perceptione bibiturae, et ideo diligentius exploravit; est enim necessaria cautela sanctorum.

PL 16, 706A

9. 聖なるギデオンはこのことを予見していた。すなわち、諸民族もまた、信仰を受け入れることで、真実の霊的な露を飲むであろうことを。それゆえ彼はいっそう注意深く確かめたのである。聖なる者たちには用心が必要だからである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.0.31

31

Siquidem etiam Jesus Nave cum vidisset ducem militiae coelestis, interrogavit: Noster es, an adversariorum (Jos. V, 13) ? ne forte aliquibus adversarii praestigiis falleretur.

PL 16, 706A

実に、ヨシュア〔ラテン語では「ナウェのイエス」〕も、天の軍勢の将を見たとき、問うた。「汝は我々の側か、それとも敵の側か」(ヨシュア記5:13)。敵の何らかの欺きにあざむかれることのないようにするためであった。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.0.32

32

10. Non tamen otiose quod vellus non vel in campo posuit, vel in prato: sed posuit in area, ubi messis est tritici: Messis enim multa, operarii autem pauci (Luc. X, 12) ; eo quod per fidem Domini futura esset messis fecunda virtutum.

PL 16, 706A

10. 彼が毛皮を野にも牧場にも置かず、麦の収穫の行われる脱穀場に置いたことも、理由のないことではない。「収穫は多いが、働き手は少ない」(ルカ10:12)〔句はルカ10:2 に当たる。ミーニュの引照は 10:12 と刷る〕のであって、主への信仰によって、徳の豊かな収穫がもたらされることになっていたからである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.0.33

33

11. Nec illud otiose quod exsiccavit vellus Judaicum, et rorem ejus misit in pelvim, ut repleretur aqua, non tamen ipse eo rore pedes lavit (Judic. VI, 39, 40) . Alii debebatur tanti praerogativa mysterii. Exspectabatur ille qui sordes omnium solus posset abluere.

PL 16, 706A

11. また、彼がユダヤの毛皮を乾かし、その露を鉢に注いで、水で満たしながら、自分ではその露で足を洗わなかったことも、理由のないことではない(士師記6:39, 40)。これほどの奥義の特権は、別の者のものであった。すべての者の汚れをただ一人で洗い去ることのできる者が、待たれていたのである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.0.34

34

Non erat tantus Gedeon, qui hoc sibi mysterium vindicaret. Non enim Gedeon, sed Filius hominis venit non ministrari, sed ministrare (Matth. XX, 28) . Itaque cognoscamus in quo haec mysteria videantur esse completa.

PL 16, 706B

ギデオンは、この奥義を自分のものとして主張できるほどの者ではなかった。「人の子は仕えられるためではなく、仕えるために来た」のであって、それはギデオンではない(マタイ20:28)。それゆえ、これらの奥義が誰において成就したと見られるかを知ろう。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.0.35

35

Non in sancto Hierobaal; adhuc enim erant illa principia. Ideo gentes victae, quia siccitas erat adhuc in gentibus: ideo Israel vicit, quia ros tunc manebat in vellere. 12. Veniamus ad Dei Evangelium.

PL 16, 706B

それは聖なるヒエロバアルにおいてではない。あれはまだ始まりにすぎなかったからである。諸国民が打ち負かされたのは、諸国民の間にはまだ乾きがあったからであり、イスラエルが勝ったのは、そのとき毛皮の上に露がとどまっていたからである。12. 神の福音に進もう。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.0.36

36

Invenio Dominum spoliantem se vestimenta, et praecingentem se linteo, mittentem aquam in pelvim, lavantem pedes discipulorum (Joan. XIII, 4 et seq.) .

PL 16, 706B

私は見いだす。主が衣を脱ぎ、亜麻布を腰に巻き、鉢に水を注ぎ、弟子たちの足を洗っている(ヨハネ13:4以下)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.0.37

37

Haec erat aqua ros ille coelestis, hoc prophetabatur quod illo rore coelesti discipulorum suorum Dominus Jesus pedes lavaret. Et nunc extendantur pedes animorum nostrorum.

PL 16, 706C

この水こそ、あの天の露であった。主イエスがあの天の露で弟子たちの足を洗うことが、預言されていたのである。いま、我々の心の足も差し出されよ。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.0.38

38

Vult Dominus Jesus et nostros lavare pedes; non enim Petro soli, sed unicuique dicit fideli: Nisi lavero tibi pedes, non habebis mecum partem (Ibid., 8) .

PL 16, 706C

主イエスは、我々の足をも洗おうとする。ペトロ一人にではなく、信仰ある一人ひとりに言うからである。「私が汝の足を洗わなければ、汝は私とともに分け前を持たない」(ヨハネ13:8)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.0.39

39

13. Veni ergo, Domine Jesu, exue te vestimenta, quae propter me induisti: esto nudus, ut nos misericordia tua vestias. Praecinge te propter nos linteo, ut nos tui muneris immortalitate praecingas.

PL 16, 706C

13. 来たれ、主イエスよ。私のために身にまとった衣を脱げ。裸になれ。汝の慈しみによって我々に衣を着せるために。我々のために亜麻布を腰に巻け。汝の賜物である不死を、我々に帯として巻くために。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.0.40

40

Mitte aquam in pelvim: lava non solum pedes, sed etiam caput: nec solum corporis nostri, sed etiam mentis vestigia. Volo exuere omnes nostrae sordes fragilitatis; ut et ego dicam: Nocte exui tunicam meam, quomodo induam eam?

PL 16, 706C

鉢に水を注げ。足ばかりか頭をも洗え。我々の体の足跡ばかりか、精神の足跡をも洗え。私は、我々の弱さの汚れをすべて脱ぎ捨てたい。そして私もこう言いたい。「私は夜、自分の衣を脱いだ。どうしてまた着ようか」。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.0.41

41

Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos (Cant. V, 3) ? 14. Quanta ista majestas est! Quasi minister pedes famulorum tuorum lavas, quasi Deus rorem mittis e coelo.

PL 16, 706D

「私は足を洗った。どうしてまた汚そうか」(雅歌5:3)。14. 何と大いなる威光であろう。汝は仕える者のように、汝の僕たちの足を洗い、神のように、天から露を降らせる。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.0.42

42

Nec solum pedes lavas, sed etiam ut tecum recumbamus invitas, et exemplo nos tuae dignationis hortaris dicens: Vocatis me dominum et magistrum, et bene facitis; sum etenim.

PL 16, 706D

汝は足を洗うだけでなく、我々が汝とともに食卓に着くよう招き、汝のへりくだりの模範によって我々を励まして、言う。「汝らは私を主、また師と呼ぶ。そう呼ぶのは正しい。私はそうなのだから」。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.0.43

43

Si ergo ego lavi pedes vestros dominus et magister, et vos invicem lavate pedes vestros (Joan. XIII, 13, 14) . 15. Volo ergo et ego pedes lavare fratrum meorum, volo Domini implere mandatum, volo in me non verecundari, non dedignari quod ipse prius fecit.

PL 16, 707A

「それゆえ、主であり師である私が汝らの足を洗ったのだから、汝らも互いに足を洗い合え」(ヨハネ13:13, 14)。15. 私も、兄弟たちの足を洗いたい。主の命令を果たしたい。主がまず行ったことを、私において恥じず、軽んじないでいたい。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.0.44

44

Bonum mysterium humilitatis; quia dum alienas sordes lavo, meas abluo. Sed non hoc omnes haurire poterant mysterium. Lavare voluit quidem et Abraham pedes, sed hospitalitatis affectu (Gen. XVIII, 4) .

PL 16, 707A

謙遜の奥義は善いものである。他の人の汚れを洗うとき、私は自分の汚れを洗い清めているからである。しかし、すべての者がこの奥義を汲み取れたわけではない。アブラハムも足を洗おうとはしたが、それは客をもてなす心からであった(創世記18:4)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.0.45

45

Volebat et Gedeon lavare pedes angelo Domini qui apparuit sibi: sed volebat uni, volebat quasi is qui deferret obsequium, non qui donaret consortium. Hoc mysterium magnum est, quod nemo cognovit.

PL 16, 707A

ギデオンも、自分に現れた主の天使の足を洗おうとしたが、それは一人のためであり、交わりを授ける者としてではなく、敬意を差し出す者としての望みであった。これは、誰も知らなかった大いなる奥義である。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.0.46

46

Denique Petro dixit: Quod ego facio tu nescis, cognosces postea (Joan. XIII, 7) . Hoc, inquam, divinum mysterium est, quod etiam qui laverint, requirent. Non est ergo simplex aqua coelestis mysterii, per quam consequimur, ut partem cum Christo habere mereamur.

PL 16, 707A

実に、主はペトロに言った。「私が行うことを汝は知らないが、後で知るようになる」(ヨハネ13:7)。私は言う、これは神的な奥義であって、洗った者たちでさえ、これを探し求めるのである。だから、天の奥義の水は単純な水ではない。それによって我々は、キリストとともに分け前を持つに値する者となるのである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.0.47

47

16. Est et quaedam aqua quam mittamus in pelvim animae nostrae, aqua de vellere et libro Judicum, aqua de libro Psalmorum (Psal. XXII, 2) . Aqua est ros coelestis oraculi.

PL 16, 707B

16. 我々の魂の鉢に注ぐべき水も、また一つある。毛皮と士師記から取られる水、詩篇から取られる水である(詩篇22:2)。天の託宣の露が、その水である。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.0.48

48

Veniat igitur, Domine Jesu, haec aqua in meam animam, in meam carnem; ut hujus humore pluviae nostrarum convalles mentium atque intimi cordis arva viridescant (Psal. LXXI, 6) . Veniant in me stillicidia tua, gratiam immortalitatemque rorantia.

PL 16, 707B

それゆえ、主イエスよ、この水が私の魂、私の肉に来たれ。この雨の潤いによって、我々の精神の谷と、奥深い心の畑が緑に萌えるように(詩篇71:6)。汝の滴が私のもとに来たれ、恩寵と不死を露のように降らせる滴が。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.0.49

49

Dilue gressus mentis meae, ne iterum peccem. Ablue animi mei calcaneum, ut possim abolere maledictum (Gen. III, 15) ; ne morsum serpentis interiore pede sentiam, sed, sicut ipse jussisti sequentibus te, ut serpentes et scorpiones illaeso possim calcare vestigio (Luc. X, 19) .

PL 16, 707B

私の精神の歩みを洗い流せ。私が再び罪を犯さないように。私の心のかかとを洗え。私が呪いを廃することができるように(創世記3:15)。蛇の咬みを内なる足に感じることのないように。むしろ、汝自身が汝に従う者たちに命じたとおり、蛇やサソリを無傷の足跡で踏みつけることができるように(ルカ10:19)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.0.50

50

Redemisti mundum, redime unius animam peccatoris. 17. Haec est specialis tuae praerogativa pietatis, qua totum mundum in singulis redemisti.

PL 16, 708A

汝は世界を贖った。一人の罪人の魂をも贖え。17. 一人ひとりにおいて全世界を贖ったことが、汝の敬虔の特別な特権である。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.0.51

51

Elias ad unam missus est viduam (III Reg. XVII, 9) , Elisaeus mundavit unum (IV Reg. V, 14) : tu nobis, Domine Jesu, hos hodie mille mundasti. Quantos in urbe Roma, quantos Alexandriae, quantos Antiochiae, quantos etiam Constantinopoli!

PL 16, 708A

エリヤは一人のやもめのもとに遣わされ(列王記三17:9)、エリシャは一人を清めた(列王記四5:14)。しかし汝は、主イエスよ、今日、我々のために千人もの者を清めた。ローマの都で何人、アレクサンドリアで何人、アンティオキアで何人、さらにコンスタンティノポリスでも何人を。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.0.52

52

Nam etiam Constantinopolis jam Dei verbum recepit, et evidentia meruit tui documenta judicii. Etenim quamdiu venena Arianorum suis fovebat inclusa visceribus, bellis finitimis inquieta, muros armis circumsonabat hostilibus.

PL 16, 708A

というのも、コンスタンティノポリスもすでに神の言葉を受け入れ、汝の裁きの明白な証しを得るにふさわしくなったからである。実に、アレイオス派の毒を自らの内臓に抱いて温めていた間は、近隣の戦いに騒ぎ、城壁は敵の武器の音に取り巻かれていた。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.0.53

53

Postea vero quam fidei exsules abdicavit, hostem ipsum judicem regum, quem semper timere consueverat, deditum vidit, supplicem recepit, morientem obruit, sepultum possidet. Quantos ergo et Constantinopoli, quantos postremo toto hodie in orbe mundasti!

PL 16, 708B

ところが、信仰から追放された者たちを退けたのち〔fidei exsules はこう取った〕、常に恐れてきた敵その人、王たちの裁き手が降伏するのを見、嘆願者として迎え、死ぬと埋葬し、葬られた彼を今も自らのもとに保っている。それゆえ、コンスタンティノポリスでも何人を、そして最後には、今日、全世界で何人を、汝は清めたことか。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.0.54

54

18. Non mundavit Damasus, non mundavit Petrus, non mundavit Ambrosius, non mundavit Gregorius; nostra enim servitia, sed tua sunt sacramenta.

PL 16, 708B

18. ダマススが清めたのではない。ペトルスが清めたのではない。アンブロシウスが清めたのではない。グレゴリウスが清めたのではない。奉仕は我々のものだが、秘跡は汝のものだからである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.0.55

55

Neque enim humanae opis est divina conferre; sed tuum, Domine, munus et Patris est, qui locutus est per prophetas, dicens: Effundam de Spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii et filiae eorum (Joel. II, 21) .

PL 16, 708B

神的なものを授けることは、人間の力の及ぶところではない。それは汝、主の賜物であり、また、預言者たちを通して語った父の賜物である。父は言う。「私は私の霊から、すべての肉なる者の上に注ぐ。すると彼らの息子たちと娘たちは預言する〔ミーニュの脚注は「ローマ版のみ filii vestri et filiae(汝らの息子たちと娘たち)」とする〕」(ヨエル2:21)〔句はヨエル2:28 に当たる。ミーニュの引照は 2:21 と刷る〕。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.0.56

56

Hic est in typo ros ille coelestis: haec pluvia voluntaria, sicut legimus: Pluviam voluntariam segregans Deus haereditati suae (Psal. LXVII, 18) .

PL 16, 709A

予型におけるあの天の露は、この〔霊〕である。これが自発の雨である。我々が読むとおりである。「神は自発の雨を分かち、その嗣業に与えた」(詩篇67:18)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.0.57

57

Non enim Spiritus sanctus aut potestati alienae est subjectus aut juri; sed suae libertatis arbiter, omnia pro auctoritate propriae voluntatis dividens, sicut legimus (I Cor. XII, 10) , singulis prout vult.

PL 16, 709A

聖なる霊は、他者の権能にも法にも服さず、自らの自由の裁定者である。自らの意志の権威に従ってすべてを分け与える。我々が読むとおり(一コリント12:10)〔句は一コリント12:11 に当たる。ミーニュの引照は 12:10 と刷る〕、各人にその望むままに。