ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum

Liber I, Caput XIII 第I巻 第XIII章

Ambrose of Milan · De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum · PL 16, 735B · 18 sectiones

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.13.1

1

Divinarum trium personarum unum esse nomen e Scripturis demonstrat Ambrosius: at in primis unitatem nominis Filii ac Spiritus sancti; cum uterque paraclitus dicatur et veritas. 132. Quis igitur unitatem negare audeat nominis, cum operationis videat unitatem?

PL 16, 735B

アンブロシウスは聖書から、神の三つのペルソナの名が一つであることを示す。まず、子と聖なる霊の名の一体性を示す。どちらもパラクレートス、また真理と呼ばれるからである。132. では、働きの一体性を見ながら、名の一体性を否定しようと敢えてする者が誰であろうか。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.13.2

2

Sed quid ego unitatem nominis argumentis astruo; cum divinae vocis evidens testimonium sit unum nomen esse Patris et Filii et Spiritus sancti? Scriptum est enim: Ite, baptizate gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19) .

PL 16, 735B

だが、私はなぜ名の一体性を論証によって打ち立てているのか。父と子と聖なる霊の名が一つであることには、神の声の明白な証言があるのに。こう書かれているからである。「行って、諸国民に、父と子と聖なる霊の名において洗礼を授けよ」(マタイ28:19)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.13.3

3

In nomine dixit, non in nominibus. Non ergo aliud nomen Patris, aliud nomen Filii, aliud nomen Spiritus sancti; quia unus Deus: non plura nomina; quia non duo Dii, non tres Dii (I Cor. VIII, 4) .

PL 16, 735C

「名において」と言ったのであって、「諸々の名において」ではない。したがって、父の名、子の名、聖なる霊の名が別々なのではない。神は一つだからである。名が複数あるのではない。二人の神もいないし、三人の神もいないからである(一コリント8:4)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.13.4

4

133. Et ut aperiret quia una divinitas, una majestas est, quia unum nomen Patris et Filii et Spiritus sancti; nec in alio nomine venerit Filius, in alio nomine Spiritus sanctus, ait ipse Dominus: Ego veni in nomine Patris mei, et non accepistis me: si alius venerit in nomine suo, illum accipietis (Joan. V, 43) .

PL 16, 735C

133. また、神性が一つ、威光が一つであること、父と子と聖なる霊の名が一つであること、子がある名で来て聖なる霊が別の名で来たのではないことを明らかにするために、主自身が言う。「私は私の父の名において来たが、汝らは私を受け入れなかった。もし別の者が自分の名において来るなら、その者を汝らは受け入れるだろう」(ヨハネ5:43)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.13.5

5

133*. Quod autem nomen Patris est, hoc idem Filii Scriptura declarat; quia in Exodo dixit Dominus: Ego antecedam te in nomine meo et vocabo in nomine meo Dominum in conspectu tuo (Exod. XXXIII, 19) .

PL 16, 735C

133*. 父の名であるものが子の名でもあることを聖書は明らかにしている。主が出エジプト記で言ったからである。「私は汝の前に私の名において進み、汝の目の前で、私の名において『主』と呼ぼう」(出エジプト記33:19)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.13.6

6

Dominus ergo dixit quia in nomine suo vocabit Dominum: Dominus ergo et Patris est nomen et Filii.

PL 16, 735C

したがって主は、自分の名において主と呼ぶと言ったのである。ゆえに「主」は、父の名であり、子の名でもある。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.13.7

7

134. Cum autem unum nomen sit Patris et Filii, accipe quia et Spiritus sancti idem nomen sit, quoniam et Spiritus sanctus in nomine Filii venit, sicut scriptum est: Paraclitus autem Spiritus sanctus quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia (Joan. XXIV, 26) .

PL 16, 735D

134. 父の名と子の名が一つであるのだから、聖なる霊の名も同じであることを理解せよ。聖なる霊も子の名において来るからである。こう書かれているとおりである。「パラクレートスである聖なる霊を、父は私の名において遣わす。その者が汝らにすべてを教えるだろう」(ヨハネ24:26)〔刷られた番号は 24。この句はヨハネ14:26 にある〕。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.13.8

8

Qui autem venit in nomine Filii, utique etiam in nomine Patris venit; quia unum nomen Patris et Filii est. Sic fit ut unum et Patris et Filii nomen sit et Spiritus sancti. Nec enim est aliud nomen sub coelo datum, in quo oporteat nos salvos fieri (Act. IV, 12) .

PL 16, 736A

子の名において来る者は、父の名においても来る。父と子の名が一つだからである。こうして、父と子の名は聖なる霊の名でもある。「天の下に、我々がそれによって救われるべき、与えられた別の名は無い」(使徒言行録4:12)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.13.9

9

135. Simul docuit unitatem divini nominis esse credendam, non disparilitatem; quoniam in unitate nominis venit Christus: in suo autem nomine venturus Antichristus est, sicut scriptum est: Ego veni in nomine Patris mei, et non accepistis me: si alius venerit in nomine suo, illum accipietis (Joan. V, 43) .

PL 16, 736A

135. 同時に彼は、神の名の一体性が信じられるべきであって、不同ではないことを教えた。キリストは名の一体性において来たが、反キリストは自分の名において来るであろうからである。こう書かれているとおりである。「私は私の父の名において来たが、汝らは私を受け入れなかった。もし別の者が自分の名において来るなら、その者を汝らは受け入れるだろう」(ヨハネ5:43)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.13.10

10

136. Edoctum est igitur ex his non esse in Patre et Filio et Spiritu sancto paraclito nominis diversitatem: et quod nomen est Patris, id esse etiam Filii nomen: similiter quod nomen est Filii, esse id etiam Spiritus sancti; quando etiam paraclitus Filius dicitur, sicut et Spiritus sanctus.

PL 16, 736A

136. こうして以上から、父と子とパラクレートスである聖なる霊において名の相違は無く、父の名であるものが子の名でもあり、同様に子の名であるものが聖なる霊の名でもあることが教えられた。子もまた、聖なる霊と同じくパラクレートスと呼ばれるのだから。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.13.11

11

Et ideo ait in Evangelio Dominus Jesus: Rogabo Patrem meum, et alium paraclitum dabit vobis qui vobiscum sit in aeternum Spiritum veritatis (Joan. XIV, 16) .

PL 16, 736B

それゆえ主イエスは福音書で言う。「私は私の父に願おう。父は別のパラクレートスを、汝らとともに永遠にいる真理の霊を、汝らに与えるだろう」(ヨハネ14:16)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.13.12

12

Et bene dixit alium, ne ipsum Filium, ipsum Spiritum intelligeres; unitas enim nominis est, non Filii Spiritusque Sabelliana confusio.

PL 16, 736B

彼が「別の」と言ったのは見事である。子自身が霊だとあなたが考えないためである。そこにあるのは名の一体性であって、子と霊のサベリオス派的な混同〔サベリオス派は、父と子と霊を同一のペルソナの三つの現れとした〕ではない。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.13.13

13

137. Itaque alius paraclitus est Filius, alius paraclitus Spiritus sanctus; Filium enim paraclitum dixit etiam Joannes, sicut habes: Si quis peccaverit, paraclitum habemus apud Patrem Jesum Christum (I Joan. II, 1) .

PL 16, 736B

137. したがって、子は一人のパラクレートスであり、聖なる霊は別のパラクレートスである。ヨハネも子をパラクレートスと呼んだからである。あなたは持っている。「もし誰かが罪を犯しても、我々は父のもとに、イエス・キリストというパラクレートスを持っている」(一ヨハネ2:1)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.13.14

14

Itaque quemadmodum unitas nominis, ita etiam unitas potestatis est; ubi enim paraclitus Spiritus, ibi etiam Filius.

PL 16, 736B

こうして、名の一体性があるように、権能の一体性もある。パラクレートスである霊のいるところには、子もいるからである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.13.15

15

138. Nam sicut hic in aeternum Dominus futurum cum fidelibus Spiritum dicit, ita etiam de se alibi ostendit quod in aeternum cum apostolis sit futurus, dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem mundi (Matth. XXVIII, 20) .

PL 16, 736C

138. 実に、ここで主が、霊は信ずる者たちとともに永遠にいるであろうと言うように、別の箇所では自分自身についても、使徒たちとともに永遠にいるであろうことを示して、こう言う。「見よ、私は世の終わりまで、すべての日々、汝らとともにいる」(マタイ28:20)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.13.16

16

Unum sunt ergo Filius et Spiritus: unum nomen est Trinitatis, et una inseparabilisque praesentia. 139. Sicut autem ostendimus paraclitum Filium nominatum, ita etiam ostendimus veritatem Spiritum nuncupatum.

PL 16, 736C

こうして子と霊は一つである。三位一体の名は一つであり、臨在は一つで、分かたれない。139. 我々は子がパラクレートスと名づけられたことを示したように、霊が真理と呼ばれることも示した。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.13.17

17

Veritas Christus; veritas Spiritus; habes enim in epistola Joannis: Quoniam Spiritus est veritas (I Joan. V, 6) .

PL 16, 736C

キリストは真理、霊は真理。ヨハネの書簡にあるからである。「霊は真理である」(一ヨハネ5:6)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.13.18

18

Non solum ergo Spiritus veritatis, sed etiam veritas dicitur Spiritus, sicut et Filius veritas praedicatur, qui ait: Ego sum via et veritas et vita (I Joan. XIV, 6) .

PL 16, 736C

したがって、霊は「真理の霊」と言われるだけでなく、「真理」とも言われる。それは、子が真理と宣べられるのと同じである。子は言う。「私は道であり、真理であり、命である」(一ヨハネ14:6)〔刷られた書名は I Joan.。この句はヨハネ14:6 にある〕。