ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum

Liber III, Caput VI 第III巻 第VI章

Ambrose of Milan · De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum · PL 16, 784B · 20 sectiones

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.6.1

1

Spiritum perinde ac Patrem et Filium arguere; immo vero judicare non posse judices absque ipso, ut Salomonis Danielisque judiciis, quae obiter paucis explicantur, ostenditur; neque alium Danieli aspirasse, quam Spiritum sanctum.

PL 16, 784B

霊は、父と子と同様に咎める。さらに、裁き手たちは彼なしには裁くことができない。そのことは、ソロモンとダニエルの裁きによって示され、それらは途中で手短に説明される。ダニエルに息を吹きかけたのは、聖なる霊にほかならない。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.6.2

2

35. Cur enim verborum similitudinem recusamus, ubi unitatem potestatis asserimus; cum eousque unitas potestatis sit, ut et arguat Spiritus, sicut arguit Pater, et arguit Filius?

PL 16, 784B

35. 実に、権能の一体性を主張しているのに、なぜ我々は言葉の類似を拒むのか。権能の一体性は、父が咎め、子が咎めるように、霊も咎めるというところにまで及んでいるのに。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.6.3

3

Sic enim scriptum est: Domine, ne ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me (Psalm. VI, 1) .

PL 16, 784B

実に、こう書かれている。「主よ、汝の怒りによって私を咎めるな。汝の憤りによって私を懲らしめるな」(詩篇6:1)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.6.4

4

Deinde in quadragesimo nono psalmo sic dicit Dominus: Arguam te, et statuam ante faciem tuam peccata tua (Psal. XLIX, 21) ; ita etiam de Spiritu sancto Filius dixit: Cum autem abiero, mittam paraclitum ad vos: et ille veniens arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio (Joan. XVI, 7, 8) .

PL 16, 784B

さらに、第四十九篇で、主はこう言う。「私は汝を咎め、汝の罪を汝の面前に立てよう」(詩篇49:21)。同じように、聖なる霊についても子は言った。「しかし、私が去ったとき、私はパラクレートスを汝らのもとに遣わす。彼は来て、世を罪について、正義について、裁きについて咎めるだろう」(ヨハネ16:7, 8)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.6.5

5

36. Sed quo nos perfidorum hominum deducit amentia, ut quasi de ambiguo quod Spiritus sanctus arguat, videamur astruere; cum judices ipsi non queant nisi per Spiritum judicare?

PL 16, 784C

36. しかし、背信の人々の狂気は、我々をどこへ導くのか。聖なる霊が咎めるということを、あたかも疑わしいことであるかのように、我々が論証しようとしているかに見えるとは。裁き手たち自身が、霊によらなければ裁くことができないのに。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.6.6

6

Denique nobile illud Salomonis judicium, quod inter dubia certantium; cum una, oppresso parvulo, quem ipsa susceperat, vindicare sibi vellet alienum, altera proprium filium defensaret; et fraudem in ipsis cogitationibus occultis, et pietatem in maternis visceribus deprehendit, utique per Spiritus sancti munus emicuit (III Reg. III, 16) .

PL 16, 784C

実に、ソロモンのあの名高い裁きは、争う者たちの疑わしい争いの只中で〔下された〕。一人の女は、自分が授かった幼子を押しつぶしてしまったので、他人の子を自分のものと主張しようとし、もう一人の女は、自分の実の子を守った。ソロモンは、隠された思いの内に欺きを、母の腹の内に敬虔を見抜いたのであり、それは確かに聖なる霊の賜物によって輝き出たのである(列王記三3:16)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.6.7

7

Neque enim latentem conscientiam feminarum alia aliqua penetrasset nisi Spiritus sancti machaera, de qua ait Dominus: Non veni pacem mittere, sed machaeram (Matth. X, 34) ; quia non ferro, sed Spiritu mens interna penetrabilis: Est enim Spiritus intelligentiae sanctus, unicus, multiplex, subtilis, mobilis (Sap. VII, 22) ; et infra: Omnia prospiciens (Ibid., 23) .

PL 16, 784C

実に、女たちの隠れた良心を貫くことができたのは、聖なる霊の剣のほかにはなかっただろう。それについて主は言う。「私は平和をもたらすために来たのではなく、剣をもたらすために来た」(マタイ10:34)。内なる精神は、鉄によってではなく霊によって貫かれうるからである。「実に、知性の霊は聖であり、唯一であり、多様であり、精妙であり、動きやすい」(知恵の書7:22)。そして後で、「すべてを見通す」(知恵の書7:23)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.6.8

8

37. Vide propheta quid dicat, quia omnia prospicit. Et ideo etiam Salomon prospexit, ut machaeram illam juberet afferri (III Reg. III, 24) ; quia simulato quod dividere vellet infantem, consideravit quod vera mater plus consuleret filio quam solatio; et gratiam juri, non gratiae jura praeferret.

PL 16, 784D

37. 預言者が、霊はすべてを見通すと言っていることを見よ。それゆえソロモンもまた見通して、あの剣を持って来させるよう命じたのである(列王記三3:24)。子を分けようと偽れば、真の母は慰めよりも子の身を案じるだろうし、好意を権利に優先させ、権利を好意に優先させはしないだろうと、彼は見て取ったからである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.6.9

9

At vero illa quae matris simularet affectum, vincendi studio caeca, parvi duceret ejus exitium, in quo nesciret pietatis dispendium.

PL 16, 785A

しかし、母の情を装ったあの女は、勝ちたい一心で盲目になり、その子の滅びを軽んじた。その滅びの内に敬虔の損失があることを、知らなかったのである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.6.10

10

Itaque vir ille spiritalis, qui dijudicaret omnia ( Spiritalis enim (I Cor. II, 15) dijudicat omnia ) naturam in affectibus quaesivit, quae latebat in vocibus: et pietatem interrogavit, ut proderet veritatem.

PL 16, 785A

こうして、すべてを見分けるべきこの霊的な人は(実に霊的な人は(一コリント2:15)すべてを見分ける)、言葉の内に隠れていた本性を、情愛の内に探り求めた。そして、真実を明かさせるために、敬虔を問いただしたのである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.6.11

11

Vicit itaque mater charitatis affectu, quae fructus est Spiritus. 38. Dijudicat in propheta, quia per Spiritum datur sermo sapientiae: quomodo ergo negatur quod arguere possit Spiritus sanctus mundum de judicio, qui judicii tollit ambiguum, largitur eventum?

PL 16, 785A

こうして母は、霊の実である愛の情によって勝った。38. 預言者において〔霊は〕見分ける。知恵の言葉は霊によって与えられるからである。では、聖なる霊が世を裁きについて咎めることができるということは、どうして否定されるのか。彼は、裁きの疑いを取り除き、結末を与えるのである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.6.12

12

39 et 40. Daniel quoque nisi accepisset Dei Spiritum, numquam potuisset deprehendere adulterium libidinis, mendacium fraudis.

PL 16, 785B

39・40. ダニエルもまた、神の霊を受けていなかったなら、情欲の姦淫を、欺きの偽りを、決して見抜けなかっただろう。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.6.13

13

Nam cum Susanna presbyterorum conjurationibus appetita, inflexam populi mentem videret contemplatione seniorum; et omnibus destituta subsidiis, sola inter homines pudicitiae suae conscia Deum arbitrum precaretur: Exaudivit, inquit, Dominus vocem ejus, cum duceretur, ut periret: et excitavit Dominus Spiritum sanctum pueri adolescentis, cui nomen Daniel (Dan. XIII, 44, 45) .

PL 16, 785B

実に、スサンナが長老たちの結託に狙われ、民の心が長老たちの威信を見て〔彼らに〕傾いたのを見、あらゆる助けを失って、人々の中でただ一人、自らの貞節を知る者として、審判者である神に祈ったとき、こう言われている。「主は、彼女が滅ぼされるために連れて行かれたとき、その声を聞き入れた。そして主は、ダニエルという名の年若い少年の聖なる霊を奮い立たせた」(ダニエル13:44, 45)。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.6.14

14

Itaque secundum accepti Spiritus sancti gratiam vacillantia perfidorum testimonia deprehendit; neque enim alia nisi divinae fuit operatio potestatis, ut eos vox sua proderet, quorum latebat affectus.

PL 16, 785B

こうして、受けた聖なる霊の恩寵に従って、彼は背信の者たちの揺らぐ証言を見抜いた。実に、隠れていた彼らの心情が自らの声によって暴かれたのは、神の権能の働きにほかならなかったのである。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.6.15

15

41. Percipite igitur Spiritus sancti sacrum et coeleste miraculum. Illa quae maluit sibi casta esse, quam populo: illa quae maluit innocentiae subire periculum, quam pudoris: quae cum accusaretur, tacebat: cum damnaretur, silebat, conscientiae suae contenta judicio: quae reverentiam pudoris etiam in periculis reservabat; ne extorsisse petulantiam viderentur, qui extorquere non potuerant castitatem: ubi Dominum invocavit, Spiritum meruit qui latentem presbyterorum conscientiam revelavit.

PL 16, 785C

41. 知れ、これが聖なる霊の聖なる天的な奇跡である。民に対してよりも自分に対して貞潔であることを選んだ女、慎みを危うくするよりも無実の身を危うくするほうを選んだ女、告発されても黙し、有罪とされても沈黙して、自らの良心の判断に満足した女、危険のうちにも慎みへの畏れを守り続けた女。それは、貞潔を無理に奪えなかった者たちが、放埒〔の自白〕を無理に引き出したと見えないようにするためであった。彼女が主を呼んだとき、長老たちの隠れた良心を明らかにする霊を受けるにふさわしい者とされた。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.6.16

16

42. Discant pudicae calumniam non timere. Nam quae castimoniam vitae praetulit, nec vitae dispendium pertulit, et gloriam retulit castitatis.

PL 16, 785C

42. 貞節な女たちは、中傷を恐れないことを学ぶがよい。実に、命よりも貞潔を優先した女は、命の損失を被らず、貞潔の栄光を持ち帰った。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.6.17

17

Sic et Abraham quondam jussus adire peregrina, nec uxoriae periculo pudicitiae, nec mortis propositae terrore revocatus, et vitam suam, et castimoniam servavit uxoris.

PL 16, 785D

そのように、アブラハムもかつて、他国へ行くよう命じられたとき、妻の貞節への危険にも、迫る死の恐れにも引き戻されず、自分の命と妻の貞潔の両方を守った。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.6.18

18

Nullum itaque Deo credidisse poenituit: et castitas devotionem cumulavit in Sara, et devotio castitatem.

PL 16, 785D

こうして、神を信じたことを悔いた者は一人もいない。貞潔はサラにおいて献身を高め、献身は貞潔を高めた。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.6.19

19

43. Ac ne quis forte existimet, quia dicente Scriptura: Excitavit Deus Spiritum sanctum pueri adolescentis (Dan. IV, 21) , spiritum in eo putet fuisse hominis, non Spiritum sanctum; legat in posterioribus, et inveniet quia Spiritum sanctum accepit Daniel, et ideo prophetavit.

PL 16, 785D

43. そして、聖書が「神は年若い少年の聖なる霊を奮い立たせた」(ダニエル4:21)と言うので、彼の内にあったのは人の霊であって聖なる霊ではないと、誰かがたまたま考えることのないように、後の箇所を読むがよい。そうすれば、ダニエルが聖なる霊を受け、それゆえ預言したことが分かるだろう〔ミーニュの引照はダニエル4:21。この句は13:45 に当たる〕。

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 3.6.20

20

Denique et rex eum praetulit, quia habebat gratiam spiritalem. Sic enim dicit: Tu autem, Daniel, potes; quia Spiritus sanctus Dei in te est. Et infra Scriptura dicit: Et fuit Daniel praepositus illis; quoniam Spiritus erat superans in eo (Dan. VI, 3) . Sed etiam Moysis Spiritus judicaturis divisus est (Num. XI, 25) .

PL 16, 786A

実に、王も彼を優先した。霊的な恩寵を持っていたからである。こう言う。「しかし汝、ダニエルよ、汝はできる。神の聖なる霊が汝の内にあるからである。」そして後で、聖書は言う。「そしてダニエルは彼らの上に立てられた。霊が彼の内にあって勝っていたからである」(ダニエル6:3)。また、モーセの霊も、裁くことになる者たちに分け与えられた(民数記11:25)。