De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.15.1
Spiritum sanctum aeque ac Patrem et Filium vitam esse; immo vero sive Pater intelligatur, apud quem est fons vitae, sive Filius, fontem illum aliud non esse quam Spiritum.
PL 16, 738D聖なる霊は、父と子と等しく命であること。いや、命の泉のある父と解しても、子と解しても、その泉は霊にほかならないこと。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.15.2
151. Diximus quia lux est Pater, lux Filius, lux Spiritus sanctus: accipiamus etiam quia vita est Pater, vita Filius, vita Spiritus sanctus.
PL 16, 738D151. 我々は、父は光、子は光、聖なる霊は光であると述べた。同じように、父は命、子は命、聖なる霊は命であることをも受け取ろう。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.15.3
Dixit enim Joannes: Quod erat ab initio, quod audivimus et quod vidimus, et oculis nostris perspeximus, et manus nostrae scrutatae sunt de Verbo vitae: et vita apparuit, et vidimus et testamur et annuntiamus vobis de vita, quae erat apud Patrem (I Joan. I, 1, 2) .
PL 16, 739A実にヨハネは言った。「初めからあったもの、我々が聞いたもの、見たもの、我々の目で見つめたもの、我々の手が確かめたもの、すなわち命の言葉について。命が現れ、我々は見て、証しし、父のもとにあった命について汝らに告げ知らせる」(一ヨハネ1:1, 2)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.15.4
Et Verbum vitae dixit et vitam; ut et Patrem vitam significaret et Filium. Quod enim est vitae Verbum, nisi Dei Verbum? Ac per hoc et Deus et Verbum Dei vita est. Et sicut Verbum vitae dicitur, ita et Spiritus vitae.
PL 16, 739Aヨハネは「命の言葉」と言い、また「命」と言った。父をも子をも命と示すためである。命の言葉とは、神の言葉でなくて何であろうか。したがって、神も神の言葉も命である。そして「命の言葉」と言われるように、「命の霊」とも言われる。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.15.5
Scriptum est enim: Et Spiritus vitae erat in rotis (Ezech. I, 20) . Itaque sicut Verbum vitae vita est, ita et vitae Spiritus vita est.
PL 16, 739A実にこう書かれている。「命の霊が車輪の中にあった」(エゼキエル1:20)。それゆえ、命の言葉が命であるように、命の霊もまた命である。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.15.6
152. Accipe nunc quia sicut Pater fons vitae est, ita etiam Filium plerique fontem vitae memorarunt significatum; eo quod apud te, inquit, Deus omnipotens, Filius tuus fons vitae sit, hoc est, fons Spiritus sancti; quia Spiritus vita est, sicut Dominus ait: Verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt (Joan. VI, 64) quia ubi Spiritus, et vita est: et ubi vita est, etiam Spiritus sanctus.
PL 16, 739A152. さらに次のことを受け取れ。父が命の泉であるように、子もまた命の泉として示されていると、多くの者が述べた。「全能の神よ、汝のもとで」と彼は言うが〔詩篇35:10「汝のもとに命の泉がある」(次節)の句を、子を指すものとして言い換えている〕、それは、汝の子が命の泉である、すなわち聖なる霊の泉である、という意味だというのである。霊は命だからである。主が言うとおりである。「私が汝らに語った言葉は、霊であり命である」(ヨハネ6:64)。霊のあるところに命があり、命のあるところに聖なる霊もあるからである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.15.7
153. Plerique tamen hoc loco Patrem volunt tantummodo per fontem significatum, quamquam videant quid Scriptura memoraverit: Apud te, inquit, fons vitae (Psal. XXXV, 10) , hoc est, apud Patrem Filius; quoniam Verbum apud Deum, quod erat in principio, et erat apud Deum.
PL 16, 739B153. しかし多くの者は、聖書が何を記したかを見ていながら、この箇所では泉によって示されているのは父だけだとしたがる。「汝のもとに命の泉がある」と彼は言う(詩篇35:10)。すなわち父のもとに子がある、ということである。言葉は神のもとにあり、それは初めにあり、神のもとにあったからである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.15.8
154. Sed sive Patrem quis hoc loco, sive Filium intelligat fontem; fontem utique intelligimus non aquae istius, quae creatura est: sed divinae illius gratiae, hoc est, Spiritus sancti; ipse est enim aqua viva.
PL 16, 739B154. しかし、この箇所で泉を父と解するにせよ子と解するにせよ、我々が泉として解するのは、被造物であるこの水の泉ではなく、あの神的な恩寵、すなわち聖なる霊の泉である。実に霊自身が生ける水だからである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.15.9
Propterea Dominus dicit: Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi: Da mihi bibere; tu petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam (Joan. IV, 10) . 155. Hanc aquam sitivit anima David (Psal. XLI, 3) .
PL 16, 739Cそれゆえ主は言う。「もし汝が神の賜物を知り、『私に飲ませよ』と言う者が誰かを知っていたなら、汝はその者に願い、その者は汝に生ける水を与えただろう」(ヨハネ4:10)。155. この水にダビデの魂は渇いた(詩篇41:3)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 1.15.10
Harum fontem aquarum desiderat cervus, non sitiens venena serpentum. Viva est enim aqua gratiae spiritalis, eo quod mentis interna purificet, et omne animi peccatum abluat, occultorumque mundet errorem.
PL 16, 739Cシカはこの水の泉を慕う。蛇の毒を渇き求めるのではない。霊的な恩寵の水は生きている。それは精神の内を清め、心のあらゆる罪を洗い、隠れた過ちを清めるからである。