De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.13.1
Prophetiam fuisse non solum a Patre ac Filio, sed etiam a Spiritu: hujus quoque idem cum eis imperium atque operationem in apostolos significari; et inde in tribus intelligendam imperii, constitutionis largitatisque unitatem: non timendum tamen ex eo consortio praejudicium; cum illud nec in humana amicitia locum habeat.
PL 16, 773B預言は父と子からだけでなく、霊からも出たこと。使徒たちに対する霊の命令と働きも、父と子と同じであると示されること。そこから、命令と任命と賜物の一体性が三者において理解されるべきこと。ただし、この交わりから不利益を恐れてはならない。そのようなことは人間の友情にさえ場所を持たないからである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.13.2
Denique hanc esse apostolicae fidei haereditatem hinc confirmatur, quod apostoli scribantur Spiritui sancto obtemperasse. 143. Accipe aliud, sancte Imperator, in causa validum exemplum et tibi notum.
PL 16, 773B実に、これが使徒的な信仰の遺産であることは、使徒たちが聖なる霊に従ったと書かれていることから確かめられる。143. 聖なる皇帝よ、この論にとって力のある、あなたにも知られた、別の例を受け取れ。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.13.3
Multifariam, inquit, et multis modis etiam Deus locutus est patribus in prophetis (Heb. I, 1) . Et Sapientia Dei dixit: Mittam prophetas et apostolos.
PL 16, 773C「神は、多くの仕方で、多くの方法で、預言者たちを通して父祖たちに語った」と彼は言う(ヘブライ1:1)。また神の知恵は言った。「私は預言者たちと使徒たちを遣わそう」。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.13.4
Et, alii datur, sicut scriptum est, per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alii fides in eodem Spiritu, alii gratia curationum in uno Spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia (Luc. XI, 49) .
PL 16, 773Cまた、書かれているとおり、「ある人には霊によって知恵の言葉が与えられ、ある人には同じ霊によって知識の言葉が、ある人には同じ霊において信仰が、ある人には一つの霊において癒しの恩寵が、ある人には力ある業の働きが、ある人には預言が与えられる」(ルカ11:49)〔ミーニュの引照はルカ11:49。この引用は一コリント12:8–10 に当たり、「預言者たちと使徒たちを遣わそう」はルカ11:49 に当たるので、引照の位置がずれているらしい。刷られたままに写す〕。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.13.5
Ergo secundum Apostolum non solum per Patrem et Filium, sed etiam per Spiritum sanctum prophetia; et ideo unum munus, una est gratia. Habes ergo quia etiam Spiritus auctor est prophetiarum.
PL 16, 773Cしたがって、使徒によれば、預言は父と子によってだけでなく、聖なる霊によっても与えられる。それゆえ賜物は一つ、恩寵は一つである。あなたは、霊もまた預言の創始者であることを、こうして得たのである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.13.6
144. Apostoli quoque dixerunt: Visum est Spiritui sancto et nobis (Act. XV, 28) . Et cum dicunt, visum, non solum operatorem gratiae, sed etiam auctorem imperatae exsecutionis ostendunt.
PL 16, 773C144. 使徒たちも言った。「聖なる霊と我々には、よしと思われた」(使徒言行録15:28)。「思われた」と言うとき、彼らは霊が恩寵の働き手であるだけでなく、命じられた実行の創始者でもあることを示している。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.13.7
Sicut enim de Deo legimus: Placuit Deo; ita etiam cum dicitur quia visum est Spiritui sancto, arbiter suae exprimitur potestatis. 145. Et quomodo non arbiter, qui ea quae vult, loquitur, quae vult, mandat; sicut mandat Pater, mandat et Filius?
PL 16, 773D実に、我々が神について「神は喜んだ」と読むように、「聖なる霊に思われた」と言われるときも、霊は自らの権能の裁定者として示されている。145. 自分の望むことを語り、自分の望むことを命じる者が、どうして裁定者でないことがあろうか。父が命じるように、子も命じるのである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.13.8
Sicut enim audivit Paulus vocem dicentem sibi: Ego sum, inquit, Jesus, quem tu persequeris (Act. XVI, 7) ; ita etiam Spiritus Paulum et Silam vetuit ire in Bithyniam.
PL 16, 774A実に、パウロが「私は、汝が迫害しているイエスである」と自分に告げる声を聞いたように(使徒言行録16:7)〔ミーニュの引照は使徒言行録16:7。これは続くビティニアの句に当たり、声の句は使徒言行録9:5 に当たる。刷られたままに写す〕、霊もまたパウロとシラスがビティニアへ行くのを禁じた。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.13.9
Et sicut Pater locutus est per prophetas, ita etiam de Spiritu Agabus dicit: Haec dicit Spiritus sanctus: Virum cujus est zona haec, sic alligabunt eum in Hierusalem (Act. XXI, 11) .
PL 16, 774Aまた、父が預言者たちを通して語ったように、霊についてもアガボは言う。「聖なる霊はこう言う。この帯の持ち主を、エルサレムでこのように縛るだろう」(使徒言行録21:11)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.13.10
Et sicut misit Sapientia apostolos, dicens: Ite in orbem universum, et praedicate Evangelium (Marc. XVI, 15) : sic et Spiritus sanctus dicit: Separate mihi Paulum et Barnabam in opus, quo vocavi eos (Act. XIII, 2) .
PL 16, 774Aまた知恵が使徒たちを遣わして、「全世界に行って、福音を宣べ伝えよ」と言ったように(マルコ16:15)、聖なる霊もこう言う。「私のために、パウロとバルナバを、私が彼らを召した業のために取り分けよ」(使徒言行録13:2)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.13.11
Itaque praemissi a Spiritu sancto, quod infra Scriptura indicat, nullam discretionem inter caeteros habuerunt apostolos, quasi aliter a Patre Deo, aliter a Spiritu mitterentur (Ibid., 4) .
PL 16, 774Aそれゆえ、聖なる霊によって先に送り出された者たち――後の箇所で聖書が示すことである――は、ほかの使徒たちの間に何の区別もなかった。まるで、父なる神によってと、霊によってとで、異なる仕方で遣わされたかのような区別はなかった(使徒言行録13:4)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.13.12
146. Denique cum Paulus missus esset a Spiritu, et vas electionis erat Christi, et Deum in se operatum esse commemorat, dicens: Qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi ad gentes (Galat. II, 8) .
PL 16, 774B146. 実に、パウロは霊によって遣わされ、キリストの選びの器であったが、神が自分の内に働いたことを思い起こして言う。「ペトロに働いて割礼の者への使徒職をもたらした者は、私にも、諸国民に向けて働いた」(ガラテヤ2:8)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.13.13
Cum igitur idem si operatus in Paulo, qui est operatus in Petro, hoc utique ostenditur cum Spiritus sit operatus in Paulo, quod etiam in Petro Spiritus sanctus operatus sit.
PL 16, 774Bしたがって、ペトロの内に働いた者と同じ者がパウロの内に働いた〔底本は si。sit と読む〕のであるから、霊がパウロの内に働いたということは、ペトロの内にも聖なる霊が働いたということを、これは確かに示している。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.13.14
Sed et Deum Patrem in se operatum Petrus ipse testatur, sicut est in Actibus apostolorum, quia surgens Petrus dixit ad eos: Viri fratres, vos scitis quia a diebus antiquis in nobis Deus elegit ex ore meo audire nationes verbum Evangelii (Act. XV, 7) .
PL 16, 774Bだがペトロ自身も、父なる神が自分の内に働いたと証言している。使徒言行録にあるとおり、ペトロは立ち上がって彼らに言った。「兄弟である人々よ、汝らは知っている、古い日々から、神は我々の中から、私の口から諸民族が福音の言葉を聞くよう選んだ」(使徒言行録15:7)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.13.15
Ecce igitur in Petro Deus gratiam praedicationis operatus est. In quo utique cum per Christum electus sit et assumptus, operationem Christi quis audeat diffiteri, cum ipse Dominus dicat: Pasce agniculos meos (Joan. XXI, 15) ?
PL 16, 774B見よ、神はペトロの内に宣教の恩寵を働かせた。彼がキリストによって選ばれ受け入れられたのであるなら、主自身が「私の小羊たちを養え」と言っているのに(ヨハネ21:15)、誰がその者におけるキリストの働きをあえて否もうか。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.13.16
147. Una igitur operatio Patris et Filii et Spiritus sancti: nisi forte hoc putetis, qui negatis ejusdem erga apostolos operis unitatem, ideo operatum Patrem, ideo operatum Spiritum in Petro, in quo Filius operatus fuerat, quasi ei Filii operatio minime redundaret ad gratiam.
PL 16, 774C147. したがって、父と子と聖なる霊の働きは一つである。使徒たちに対する同じ業の一体性を否定する諸君が、もしや次のように考えているのでなければ。すなわち、子が働いていたペトロの内に、父もそれゆえ働き、霊もそれゆえ働いた、あたかも子の働きが彼の恩寵にとって全く十分でなかったかのように、と。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.13.17
Et ideo velut adjunctis atque collatis viribus Patris et Filii et Spiritus sancti operationem fuisse multiplicem, ne ad confirmandum Petrum Christi solius operatio vacillaret.
PL 16, 774Cそしてそれゆえ、父と子と聖なる霊の力が加えられ集められたかのように、働きは多様であった、ペトロを堅固にするのにキリストだけの働きでは揺らぐといけないから、と〔この文は不定詞の句(operationem fuisse multiplicem)で、前節の putetis(諸君が考える)に続くものと取った〕。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.13.18
148. Nec solum una operatio in Petro Patris et Filii et Spiritus sancti invenitur, sed etiam in omnibus apostolis divinae operationis unitas revelatur, et quaedam supernae constitutionis auctoritas.
PL 16, 774C148. ペトロにおいて父と子と聖なる霊の一つの働きが見いだされるだけでなく、すべての使徒たちにおいても、神的な働きの一体性と、高みからの任命の権威が現れている。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.13.19
Operatio enim divina habet imperium, non habet ministerium; neque enim cum operatur Deus, aut labore aliquid extundit, aut arte: sed dixit, et facta sunt (Psal. XXXII, 9) .
PL 16, 774D神的な働きは命令をもち、奉仕をもたない。神が働くとき、労苦によっても技によっても何かを打ち出すのではない。「神が言うと、それらは成った」(詩篇32:9)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.13.20
Dixit, Fiat lux, et facta est lux (Gen. I, 3) ; in praecepto enim Dei operationis effectus est.
PL 16, 774D「神は言った、『光あれ』。すると光があった」(創世記1:3)。神の命令のうちに、働きの成果があるからである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.13.21
149. Hanc igitur regalem quamdam etiam sancto Spiritui potestatem Scripturarum testificatione delatam, si velimus advertere, facile possumus reperire; omnesque apostolos non solum Christi fuisse discipulos revelabitur, sed etiam Patris et Filii et Spiritus sancti ministros.
PL 16, 774D149. こうして、聖書の証言によって聖なる霊にも与えられたこの王にふさわしい権能を、我々が注意しようと思うなら、容易に見いだせる。また、すべての使徒たちが、キリストの弟子であっただけでなく、父と子と聖なる霊の僕でもあったことが明らかになる。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.13.22
Sicut etiam Doctor gentium docet dicens: Quosdam quidem posuit Deus in Ecclesia, primo apostolos, secundo prophetas, tertio doctores: deinde virtutes, gratiam curationem, opitulationes, gubernationes, genera linguarum (I Cor. XII, 28) .
PL 16, 775A諸国民の教師〔パウロ〕も教えて言うとおりである。「神は教会に、ある人々をこう立てた。第一に使徒、第二に預言者、第三に教師、次に力ある業、癒しの恩寵〔底本は curationem。curationum と読む〕、助け、統治、種々の異言を」(一コリント12:28)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.13.23
150. Ecce Deus posuit apostolos, posuit prophetas atque doctores, dedit curationum gratiam, quam supra habes dari per Spiritum sanctum, dedit genera linguarum. Sed tamen non omnes apostoli, non omnes prophetae, non omnes doctores.
PL 16, 775A150. 見よ、神は使徒を立て、預言者と教師を立て、癒しの恩寵を与え、種々の異言を与えた。癒しの恩寵が聖なる霊によって与えられることは、あなたは上で見た。だが、すべてが使徒なのではなく、すべてが預言者なのではなく、すべてが教師なのではない。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.13.24
Non omnes, inquit (Ibid., 10) , habent gratiam curationum, neque omnes, inquit, linguis loquuntur. In singulis enim hominibus universa dona divina esse non possunt: pro captu unusquisque id accipit, quod aut desiderat, aut meretur.
PL 16, 775B「すべての者が癒しの恩寵をもつのではなく、すべての者が異言を語るのでもない」と彼は言う(一コリント12:10)〔引照は刷られたとおり。句は一コリント12:30 に当たる〕。一人一人の人間のうちには、神的な賜物のすべてがあるわけにはいかないからである。各人は、その受け入れる力に応じて、望むものか、あるいはふさわしいものを受ける。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.13.25
Sed non hujus infirmitatis similis potentia Trinitatis, quae omnium munifica gratiarum est. 151. Denique posuit apostolos Deus.
PL 16, 775Bだが、三位一体の力は、この弱さと似ていない。三位一体の力は、あらゆる恩寵を惜しみなく与えるものだからである。151. 実に、神は使徒を立てた。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.13.26
Hos quos Deus posuit in Ecclesia, Christus elegit, et apostolos ordinavit, et in orbem dixerit dicens: Ite in orbem universum, et praedicate Evangelium universae creaturae. Qui crediderit, et baptizatus fuerit, hic salvus erit: qui vero non crediderit, damnabitur.
PL 16, 775B神が教会に立てたこれらの者を、キリストが選び、使徒に任じ、世界へと〔底本は in orbem dixerit。direxerit(遣わした)と読んだ〕遣わして言った。「全世界に行って、すべての被造物に福音を宣べ伝えよ。信じて洗礼を受ける者は救われ、信じない者は罪に定められる」。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.13.27
Signa autem credentes ista sequentur: in nomine meo daemonia ejicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent; et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit: super aegros manus imponent, et bene habebunt (Marc. XVI, 15 et seq.) .
PL 16, 775B「信じる者たちには、次のしるしが伴う。私の名によって悪霊を追い出し、新しい言葉を語り、蛇をつかみ、何か死をもたらすものを飲んでも害を受けず、病人の上に手を置けば、よくなる」(マルコ16:15以下)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.13.28
Ecce doctores posuit Pater, posuit etiam Christus in Ecclesiis; et sicut Pater dat gratiam curationum, ita dat et Filius; sicut Pater dat dona linguarum, ita largitus est et Filius.
PL 16, 775C見よ、父が教師たちを立て、キリストも諸教会に立てた。父が癒しの恩寵を与えるように、子も与える。父が異言の賜物を与えるように、子も惜しみなく与えた。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.13.29
152. Similiter de sancto Spiritu supra accepimus, quia eadem gratiarum genera largiatur. Datur enim, inquit, per Spiritum alii gratia curationum, alii genera linguarum, alii prophetia (I Cor. 12, 9, 10) . Ergo eadem dat Spiritus, quae dat Pater, dat etiam Filius.
PL 16, 775C152. 同じように、聖なる霊についても、霊が同じ種類の恩寵を惜しみなく与えると、我々は上で受け取った。「実に、霊によって、ある人には癒しの恩寵が、ある人には種々の異言が、ある人には預言が与えられる」と言う(一コリント12:9, 10)。したがって、霊は父が与えるものと同じものを与え、子もまた与える。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.13.30
Accipiamus nunc expressius, quod superius praelibavimus, quia idem quod Pater et Filius, etiam Spiritus sanctus mandet officium, eosdemque constituat; dixit enim Paulus: Attendite vobis, et omni gregi, in quo posuit vos Spiritus sanctus episcopos regere Ecclesiam Dei (Act. XX, 28) .
PL 16, 775C父と子が命じるのと同じ務めを、聖なる霊も命じ、同じ者たちを任命するということは、先に少し味わったが、今いっそう明確に受け取ろう。パウロは言った。「汝ら自身と、群れ全体とに気をつけよ。聖なる霊は、その中に汝らを立てて、神の教会を治める司教たちとした」(使徒言行録20:28)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.13.31
153. Unitas igitur imperii, unitas constitutionis, unitas largitatis. Nam si constitutionem separes et potestatem, quae erat causa ut quos posuerat apostolos Christus, poneret Deus Pater, poneret et Spiritus sanctus; nisi forte ut homines tamquam in consortio possessionis aut juris praejudicium verebantur?
PL 16, 775D153. したがって、命令の一体性、任命の一体性、賜物の一体性がある。任命と権能とを切り離すなら、キリストが使徒として立てた者たちを、父なる神も立て、聖なる霊も立てた理由は何であったのか。もしや、人間が所有や権利の共有において不利益を恐れるようにであろうか〔底本の構文は崩れている。si … nisi forte の続きを疑問として取った。ミーニュの脚注は、一部の写本が praejudicio verebantur と読み、より多く権威ある写本と諸版は praejudicium とすること、また続く distribuebatur imperium を諸版と少数の写本が destruebatur とすることを記す〕。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.13.32
Et ideo dividebatur operatio, distribuebatur imperium. 154. Haec inter ipsos homines angusta sunt et minuta, qui plerumque tamen etiamsi operatione non congruunt, congruunt voluntate. Unde quidam interrogatus quid amicus esset: Alter, inquit, ego.
PL 16, 776Aそしてそれゆえ、働きは分けられ、命令は分配されたことになろうか〔前節の仮定に続く帰結として取った。疑問とも取れる〕。154. これらのことは人間どうしにおいてさえ狭く小さい。人間はたいてい、働きにおいて一致しなくとも、意志において一致するからである。それゆえ、友とは何かと問われたある人は言った。「もう一人の私だ」。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.13.33
Si ergo homo amicum ita definivit, ut alterum se esse diceret, per unitatem videlicet amoris et gratiae; quanto magis in Patre et Filio et Spiritu sancto unitatem majestatis aestimare debemus, cum per eamdem operationem ac divinitatem vel unitas, vel certe id quod amplius est, ταυτότης sicut Graece dicitur, exprimatur? ταυτὸ enim idem significat; eo quod idem habeat et Pater et Filius et Spiritus sanctus; ut idem velle, et idem posse non ex affectione sit voluntatis, sed in substantia Trinitatis.
PL 16, 776Aもし人が友を、愛と恩寵の一体性によって、もう一人の自分であると言って定義したのなら、まして父と子と聖なる霊においては、我々は威光の一体性をどれほど考えなければならないことか。同じ働きと神性によって、一体性が、あるいはそれ以上のもの、ギリシア語で言う「同一性(タウトテース)」〔ギリシア語〕が表されるのであるから。「タウト」〔ギリシア語〕は「同じ」を意味する。父も子も聖なる霊も同じものを持つからであり、同じことを望み、同じことをなしうるのは、意志の情によるのではなく、三位一体の実体においてなのである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.13.34
155. Haec est apostolicae fidei et devotionis haereditas, quam licet et ex ipsorum apostolorum considerare Actibus. Paruerunt ergo Paulus et Barnabas sancti Spiritus imperatis.
PL 16, 776B155. これが使徒的な信仰と敬虔の遺産であり、使徒たち自身の言行録からも考えることができる。パウロとバルナバは、聖なる霊の命令に従った。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.13.35
Paruerunt et omnes apostoli, statimque eos quos separari jusserat Spiritus, ordinaverunt: Separate, inquit, mihi Paulum et Barnabam (Act. XIII, 4) . Videtis jubentis imperium? Spectate merita servientium?
PL 16, 776Bすべての使徒たちも従い、霊が分けるよう命じた者たちを直ちに任命した。霊は言う。「私のために、パウロとバルナバを分けよ」(使徒言行録13:4)〔ミーニュの引照は使徒言行録13:4。句は13:2 に当たる〕。諸君は、命じる者の命令を見ているか。仕える者たちの功績を見よ。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.13.36
156. Credidit Paulus; et quia credidit, studia persecutoris abjecit, coronam justitiae reportavit. Credidit ille qui Ecclesias devastabat: sed conversus ad fidem, praedicabat in Spiritu, quod Spiritus imperabat.
PL 16, 776B156. パウロは信じた。信じたので、迫害者の熱心を投げ捨て、正義の冠を勝ち取った。教会を荒らしていた者が信じた。しかし信仰に転じて、霊が命じることを、霊において宣べ伝えた。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.13.37
Ungebat athletam suum Spiritus, et pulvere impietatis excusso, debellatorem infidelium ineluctabilem variis impiorum congressionibus offerebat, atque ad bravium supernae vocationis in Christo Jesu diversis passionibus erudiebat (Act. IX, 20 et seq.) .
PL 16, 776C霊は自らの競技者に油を塗り、不敬虔の塵を払い落として、不信の者たちを打ち破る、抗いがたい者として、不敬虔な者たちとのさまざまな闘いに差し出し、キリスト・イエスにおける天の召しの賞へと、さまざまな苦難によって鍛えた(使徒言行録9:20以下)。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.13.38
157. Barnabas quoque credidit, et quia credidit, paruit. Itaque sancti Spiritus electus imperio, quod ei ad omne redundat insigne meritorum, non fuit tanto indignus collegio. Una enim gratia fulgebat in his, quos Spiritus unus elegerat.
PL 16, 776C157. バルナバも信じ、信じたので従った。こうして彼は聖なる霊の命令によって選ばれ――このことは彼にとって功績のあらゆる誉れへとあふれ出る――、これほどの仲間にふさわしくない者ではなかった。一つの恩寵が、一つの霊の選んだ者たちの内に輝いていたからである。
De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 2.13.39
158. Nec Paulus inferior Petro, quamvis ille Ecclesiae fundamentum, et hic sapiens architectus sciens vestigia credentium fundare populorum: nec Paulus, inquam, indignus apostolorum collegio, cum primo quoque facile conferendus, et nulli secundus. Nam qui se imparem nescit, facit aequalem.
PL 16, 776C158. パウロはペトロに劣らない。ペトロが教会の土台であり、パウロが信じる諸民族の足場を据える術を知る賢い建築家であるとしても。パウロは、使徒たちの仲間にふさわしくない者でもなく、最初の者とも容易に比べられ、誰にも二番手でない。実に、自分が劣ると知らない者は、自分を等しい者とするのである〔nescit の係りは定かでない。「自分が劣る者だと意識しない者は、等しい者になる」と取った〕。