パカトゥス・ドレパニウスfl. 389–393

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Panegyricus Theodosio Augusto dictus

Caput IX 第IX章

Pacatus Drepanius · Panegyricus Theodosio Augusto dictus · PL 13, 486A · 8 sectiones

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 9.1

1

Quam tecta sunt semper consilia fortunae! Quis, quaeso, tum publicis rebus non putasset, inimicum tuum illum a statione castrensi ad quietem receptum?

PL 13, 486A

運命の計らいは、いつもなんと隠されていることか。いったい、あの時、陣営の持ち場から閑居へ退いたあなたのあの引退を、国家にとって仇となるものだと考えなかった者がいたであろうか。

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 9.2

2

Enimvero illa futurum principem comens, idcirco paulisper voluit esse privatum, ut quia jam ad plenum bellicis artibus abundabas, usus civilis experiens sub otii tempore reddereris. Quod ego tuum otium aliorum negotiis anteverto.

PL 13, 486A

実のところ、運命は、将来の元首を磨き上げつつ、しばらくのあいだあなたが私人であることを望んだのである。あなたはすでに戦の技を十分すぎるほど備えていたから、閑暇の時に民政の経験を積んだ者となるようにするためであった。この私は、あなたのこの閑暇を、他の人々の多忙よりも重んじる。

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 9.3

3

Non enim te amoena littora, nec dispositi ad temporum vices habuere secessus, sed sive tu agris, sive oppidis tempus dabas, rem et famam pariter augebas.

PL 13, 486B

あなたを引きとどめたのは、心地よい海岸でも、季節の移ろいに合わせて整えた別荘でもなかった。田舎に時を割くにせよ、町に時を割くにせよ、あなたは財産も名声も等しく増やしていたのである。

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 9.4

4

Et in urbibus quidem omnium aetatum ordinumque homines his, aut illis beneficiis apprehendebas, amicorum commoda, absentium negotia assiduitate, consilio, re juvabas. Jam si placuisset oppida rure mutare, ut tu vitae oblitus urbanae exsequebaris agricolam?

PL 13, 486B

町では、あらゆる年齢と身分の人々を、あれこれの恩恵で引き寄せ、友の利益を、不在の者の用向きを、熱心さと助言と財産をもって助けた。田舎の暮らしのために町を離れることを選んだときには、都会の暮らしを忘れたあなたは、いかに農夫の務めを果たしたことか。

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 9.5

5

Audio etiam, imperator, et credo saepe aliqua te laborum tibi injunxisse, et ne contraheres corporis veternum, cujuscemodi semper opere insidiantis otii tersisse rubiginem.

PL 13, 486B

私は聞いており、また信じている。皇帝よ、あなたはしばしば自ら何らかの労苦を課し、体が鈍ることのないよう、つねに忍び寄る閑暇の、あらゆる種類の仕事で錆を拭い去ったということを。

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 9.6

6

Sic agrestes Curii, sic veteres Coruncani, sic nomina reverenda Fabricii, cum induciae bella suspenderant, inter aratra vivebant; et ne virtus quiete languesceret, depositis in gremio Capitolini Jovis laureis, triumphales viri rusticabantur.

PL 13, 486B

このように、田舎の人クリウス、古のコルンカニウス、尊ぶべき名ファブリキウスも、休戦が戦争を止めているあいだは、鋤の間で暮らしていた。そして、徳が静けさの中で衰えないよう、カピトリウムのユピテルの膝に月桂冠を置いて、凱旋した人々が田舎暮らしをしたのである。

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 9.7

7

Inde est quod accepimus datos serentibus fasces, et missas cum curulibus suis per rura palmatas, quod agricolas consulares, pastoresque trabeatos, et dictatores inter armenta vestitos.

PL 13, 486C

ここから、我々の聞き及ぶこと、すなわち、種を蒔く者に束桿が授けられ、象牙の椅子とともに棕櫚の紋の礼服が田園に送られ、農夫が執政官経験者であり、牧者が儀礼服を着け、独裁官が家畜の間で官服をまとっていたということが生まれる。

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 9.8

8

Sed illos quidem angusta res familiaris addicebat labori, ut quibus ipsi suburbani horti, praecepsque Janiculum, et jugera arctata pomoerio vomere essent aut ligone versanda, nec injuria opus reverteretur ad dominos, cum deerant quibus juberent. Detrahit laudem patientiae inopia: majoris exempli est labor sine necessitate.

PL 13, 487A

だが、あの人々には、乏しい家産が労働を強いていた。市外の園、険しいヤニクルム、市境に狭められた数ユゲラの畑は、自分たち自身が犂か鍬で耕さねばならなかったし、命じる相手がいなかったのだから、仕事が主人のもとへ戻ってくるのも当然であった。貧しさは忍耐の讃美を減じる。必要のない労働のほうが、より大きな模範である。