パカトゥス・ドレパニウスfl. 389–393

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Panegyricus Theodosio Augusto dictus

Caput XLIV 第XLIV章

Pacatus Drepanius · Panegyricus Theodosio Augusto dictus · PL 13, 518A · 6 sectiones

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 44.1

1

Et post hanc tu vocem non illum in crucem tolli, non culeo insui, non discerpi in frusta jussisti, non postremo illam tanti ream mendacii linguam radicitus erui praecepisti, cum eorum parte vitalium, quorum fuerat locuta commentum?

PL 13, 518A

この言葉を聞いたのち、あなたは彼を十字架に上げよとも、革袋に縫い込めとも、ばらばらに引き裂けとも命じず、最後に、これほど大きな嘘の罪を負ったその舌を、その嘘を語らせた命の部分とともに、根こそぎ抜き取れとも命じなかったのか。

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 44.2

2

Quin jam coeperas de ejus morte dubitare, et dejeceras oculos, et vultum rubore suffuderas, et cum misericordia loquebaris. Sed bene est, quod non omnia potes, Tute vindicant et invitum.

PL 13, 518A

それどころか、あなたはすでに彼の死についてためらい始め、目を伏せ、顔を赤らめ、哀れみをもって語っていた。だが、あなたが何でもできるわけではないのは良いことである。あなたの者たちが、たとえあなたが望まずとも、あなたのために報復する〔底本は Tute。ミーニュの脚注の見出し語に従い Tui te と読む〕。

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 44.3

3

Rapitur ergo ex oculis, et ne quid licere posset clementiae, inter innumeras manus fertur ad mortem. Ecce iterum, imperator, averteris, et illam tyrannici exitus relationem gravaris.

PL 13, 518A

こうして彼は目の前から引き立てられ、慈悲が何かをなしうることがないように、数知れぬ手に囲まれて死へ運ばれる。見よ、皇帝よ、あなたはまた顔をそむけ、簒奪者の最期の報告を重荷と感じている。

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 44.4

4

Jam jam esto securus, geram clementiae tuae morem; quod noluisti videre non audies. Huc huc totas pii vates doctarum noctium conferte curas, hoc omnibus linguis litterisque celebrate. Nec sitis de operum vestrorum perennitate solliciti.

PL 13, 518B

さあ、安心せよ。私はあなたの慈悲に従おう。あなたが見ようとしなかったものを、あなたは聞くことはない。さあ、さあ、学びの夜を重ねる敬虔な詩人たちよ、諸君の配慮のすべてをここに注ぎ、これをあらゆる言葉と文字で讃えよ。諸君の作品が永く続くか、気に病むことはない。

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 44.5

5

Illa quam praestare historiis solebatis ab historia veniet aeternitas. Vos quoque, quibus secunda sors cessit dare famam rebus, artifices, vulgata illa veterum fabularum argumenta despicite, Herculeos labores, et Indicos Liberi triumphos, et anguipedum bella monstrorum.

PL 13, 518B

諸君が歴史に与えるのが常であった永遠は、この歴史のほうからやって来る。そして諸君も、事績に名声を与える第二の役が回ってきた芸術家たちよ、古い物語の使い古された題材、ヘラクレスの功業、リベルのインドの凱旋、蛇の足を持つ怪物たちの戦いを、見下げよ。

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 44.6

6

Haec potius, haec gesta solertes manus ducant; his fora, his templa decorentur; haec ebore reddantur, haec marmore, haec in coloribus vivant, haec in aera moveantur, haec gemmis augeant praetium.

PL 13, 518B

むしろこれらを、これらの事績を、巧みな手に描かせよ。これらで広場を、これらで神殿を飾らせよ。これらを象牙で、これらを大理石で再現させ、これらを色彩に生かし、これらを青銅で動かし、これらによって宝石の価値を高めさせよ。