Panegyricus Theodosio Augusto dictus 18.1
Velim tamen dicas unde, cum tantis promissa persolvas, quid cui promiseris scias, nec te vel reipublicae cura, vel ipsa illa tuorum beneficiorum turba confundat, ut parcior, tardiorve, tempore quem, modove decipias.
PL 13, 494Aそれでも、あなたに言ってほしい。あれほど多くの約束を果たしながら、誰に何を約束したかをどうして知っているのか。国家への配慮にも、あなたの恩恵のあの群れそのものにも惑わされず、出し惜しみがちになったり遅れがちになったりして、時期か方法によって誰かを欺くことがないのは、なぜなのか。
Panegyricus Theodosio Augusto dictus 18.2
Quis debitor verecundus ita mutuum ad diem reddit, ut tu, quod promittis, appendis? Nec imponi negligentibus arbitreris. Quotidie in beneficia tua quaerimus, et memoriam convenimus, et ne singulis insidietur oblivio, cum altero quisque conferimus.
PL 13, 494A恥を知る債務者で、期日に借りを返すのに、あなたが約束したものを秤にかけて払うほど正確に返す者がいようか。しかも、怠慢な者たちが相手だからごまかしが利いているのだなどと、思ってはならない〔Nec imponi negligentibus の意味は定かでない。arbitreris を禁止の接続法とし、債権者である我々が怠慢でないことを言うと取った〕。我々は毎日、あなたの恩恵のことを問い合わせ、記憶を呼び集め、忘却が各人を狙うことのないよう、互いに照らし合わせている。
Panegyricus Theodosio Augusto dictus 18.3
Unum invenire non possumus, cujus spem atque exspectationem non dicam fefelleris, sed, quae delicatior est querela, distuleris. Solamne me, imperator, benevolentiam tuam mirari putas? At ego miror etiam memoriam.
PL 13, 494A我々は、一人として見つけることができない。その希望と期待を、あなたが裏切ったとは言うまい、もっと穏当な苦情として、延ばしたとさえ言える者を。皇帝よ、あなたの好意に驚いているのは私だけだと思うのか。だが私は、あなたの記憶にさえ驚いている。
Panegyricus Theodosio Augusto dictus 18.4
Nam cui Hortensio, Lucullove, vel Caesari tam parata umquam adfuit recordatio, quam tibi sacra mens tua loco momentoque, quo jusseris, reddit omne depositum?
PL 13, 494Bホルテンシウスにも、ルクルスにも、カエサルにも、これほど即座に備わった記憶があっただろうか。あなたの聖なる精神は、あなたが命じた場所と時に、預かったものをすべて返してくれる。
Panegyricus Theodosio Augusto dictus 18.5
Utrum te tamen ipse admones? an ut illi majestatis tuae participi deo, feruntur assistere fata cum tabulis, sic tibi aliqua vis divina subservit, quae quod dixeris, scribat, et suggerat?
PL 13, 494Bそれでも、あなたは自分で自分に思い出させているのか。それとも、あなたの威光を分かち持つあの神のもとには、運命の女神たちが書板を携えて侍ると言われるように、あなたにも何らかの神的な力が仕えていて、あなたの言ったことを書き留め、思い出させているのか。
Panegyricus Theodosio Augusto dictus 18.6
Nihil ita primoribus labris polliceris, quin promisso fidem subdas, et verba re sancias. Nemo jam, nemo beneficia, quae dederis, ab eo credit tempore computanda, quo dederis, quia tam sint certa, quae spondes, ut tum videantur accepta, cum spondes.
PL 13, 494Bあなたは、唇の先だけで軽く約束することは何ひとつなく、約束には信を添え、言葉を行いで確かにする。もはや誰も、あなたが与えた恩恵を、与えた時から数えるべきだとは考えない。あなたが約束するものはそれほど確かなので、約束したその時にすでに受け取ったものと見なされるからである。