パカトゥス・ドレパニウスfl. 389–393

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Panegyricus Theodosio Augusto dictus

Caput XX 第XX章

Pacatus Drepanius · Panegyricus Theodosio Augusto dictus · PL 13, 495B · 7 sectiones

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 20.1

1

Pari benignitate cum plures afficere honoribus velles, quam honorum loca admitterent, et angustior esset materia voluntate, nec mentem tuam quamvis diffusum caperet imperium, quem nondum aliquo provexisti gradu, tamen dignatione es solatus.

PL 13, 495B

同じ親切さから、官職の席が受け入れうるよりも多くの人に栄誉を与えようとし、材料があなたの意欲よりも狭く、どれほど広がった帝権もあなたの心を収めきれなかったとき、あなたはまだ何らの位階にも引き上げていない者を、それでも厚い遇しで慰めた。

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 20.2

2

Atque haud scio, an quibusdam consolatio ista suffecerit. Ille cohonestatus affatu, ille mensa beatus, ille osculo consecratus est.

PL 13, 495B

そして、その慰めは、ある人々にとっては十分であったのではないかと思う。ある者は言葉をかけられて面目を施し、ある者は食卓に招かれて幸いとなり、ある者は接吻によって聖別された。

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 20.3

3

Ita omnibus, qui te principe sibi jure confiderent, aut processit dignitas, aut satisfecit humanitas, humanitas inquam, quae tam clara in imperatore quam rara est.

PL 13, 495B

こうして、あなたが元首である間、正当に自分に期待を寄せる者のすべてに、位が進んだか、さもなければ温情が満たしたのである。温情、と私は言う。それは皇帝にあってはこの上なく輝かしく、またこの上なく稀である。

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 20.4

4

Nam cum indiscreta felicium pedissequa sit superbia, vix cuiquam contigit et abundare fortuna, et indigere arrogantia.

PL 13, 495C

というのも、傲慢は幸運な人々の離れぬ侍女であるから、運命に恵まれてあり余りながら、傲慢を欠くということは、ほとんど誰にも起こらなかった。

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 20.5

5

Cujus quidem ita majores nostros pertaesum est, ut graviorem semper putaverint servitute contemptum, ejusque impatientia sint coacti post bellatores Tullos, Numasque sacrificos, et Romulos conditores regnum usque ad nomen odisse.

PL 13, 495C

我々の祖先は、その傲慢にあまりにもうんざりし、侮蔑は隷属よりも重いと常に考えていた。その耐えがたさのゆえに、戦士トゥッルスたち、祭司ヌマたち、創建者ロムルスたちのあとで、王政を、その名にいたるまで憎むに至ったのである。

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 20.6

6

Denique ipsum illum Tarquinium execratione postrema hoc damnaverunt meledicto; et hominem libidine praecipitem, avaritia caecum, immanem crudelitate, furore vecordem vocaverunt superbum, et putaverunt sufficere convicium.

PL 13, 496A

そしてついに、あのタルクィニウスその人を、最後の呪いの言葉で〔底本は meledicto。maledicto と読む〕この名で断罪した。欲情に身を投げ、貪欲に目を曇らせ、残酷さで人間離れし、狂気で理性を失ったこの男を、彼らは「傲慢な者」と呼び、その罵りで十分だと考えた。

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 20.7

7

Quod si per rerum naturam liceret, ut ille Romanae libertatis assertor, regii nominis Brutus osor, precariae redditus vitae, saeculum tuum cerneret studiis virtutis, parcimoniae, humanitatis imbutum ac refertum; nullum toto orbe terrarum superbiae, libidinis, crudelitatis exstare vestigium; jam te ipsum qua publice, qua privatim videret priscorum duritia ducum, castitate pontificum, consulum moderatione, petitorum comitate viventem; mutaret profecto sententiam tanto post suam: et cum Romanam dignitatem ac libertatem probaret, meliore in statu imperatore te esse quam consule se fuisset, necessario fateretur Tarquinium submoveri debuisse, non regnum.

PL 13, 496A

もし万物の本性が許し、ローマの自由の擁護者、王の名の憎み手であるあのブルトゥスが、束の間の生を返されて、あなたの世を目にすることができたなら、すなわち、徳、倹約、温情への熱意に満ち満ちているのを、全世界に傲慢、情欲、残酷さの痕跡がひとつも見当たらないのを、あなた自身が、公にも私にも、古の将軍たちの剛直、神祇官たちの貞潔、執政官たちの節度、志願者たちの愛想のよさをもって生きているのを見たなら、彼は、これほど後になって、必ずや自らの判断を改めるであろう。そして、ローマの威厳と自由を是認しつつ、自分が執政官であった時よりも、あなたが皇帝である今のほうがよい状態にあることを、また、退けられるべきであったのはタルクィニウスであって、王政ではなかったことを、認めざるをえないであろう。