Panegyricus Theodosio Augusto dictus 15.1
Sed cum haec, et ad hunc modum caetera mores hominum et instituta formarint, tum nihil abdicandis vitiis, adoptandisque virtutibus impensius sentio profuisse, quam quod his te viris semper dedisti, quos affectare publica deberet imitatio, qui, quam facile tibi fuissent sequacesque discipuli, tam caeteris expetendi essent magistri.
PL 13, 491Bだが、これらのことや、これに類するほかのことが、人々の習いと生き方を形づくったとはいえ、悪徳を捨て徳を身につけるうえで何にもまして役立ったのは、あなたがつねに、公の模倣が慕うべき人々に身を委ねてきたことだと、私は感じる。彼らは、あなたにとってたやすく従う弟子であったのと同じだけ、他の人々にとっては求めるべき師であった。
Panegyricus Theodosio Augusto dictus 15.2
Ut de his sileam, quod tibi primus ille nascentis imperii dies obtulit, tantis virtutibus praeditos, ut non pro copia sumpti, sed ex copia viderentur optati, quot tu postea qualesque legisti, quibus provinciarum custodiam, quibus militaris rei summam, quibus consiliorum tuorum arcana committeres?
PL 13, 491C帝権の生まれたあの最初の日があなたに差し出した人々のことは語らずにおこう。彼らは、手近にいたから取られたのではなく、豊富な人材の中から望まれたと見えるほど、すぐれた徳を備えていた。そのあとあなたが選んだ人々は、どれほど多く、またどのような人々であったことか。彼らに属州の守りを、軍務の総括を、あなたの謀の秘事を託したのである。
Panegyricus Theodosio Augusto dictus 15.3
Ergo cum duplex fuerit iste dilectus, unus ex judicio, alter ex fato, incertum meliores viros sapientia tua, an fortuna quaesiverit, cum tales vel acceptos habeas, vel repertos, ut et illi meruerint teneri, et isti debuerint cooptari.
PL 13, 492Aこうしてこの選抜は二重であって、一つは判断により、いま一つは運命によった。あなたの知恵がよりすぐれた人々を求めたのか、運命がそうしたのか、定かでない。受け入れた人々にせよ見いだした人々にせよ、あなたはこれほどの者を持っているので、前者は引き留められるに値し、後者は仲間に加えられるべきであった。