パカトゥス・ドレパニウスfl. 389–393

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Panegyricus Theodosio Augusto dictus

Caput XIX 第XIX章

Pacatus Drepanius · Panegyricus Theodosio Augusto dictus · PL 13, 494B · 4 sectiones

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 19.1

1

Jam idipsum, quod ante promittis, nonne de summo purissimae mentis candore proficiscitur? nam cujus est animi nec vota hominum fatigare, nec adhibere muneribus artem difficultatis, sed denuntiare praestanda, ut et prolixior sit sensus bonorum, nec repentina felicitas faciat attonitos, et similes reddat ingratis? animos enim nostros, subitis affectibus impares, proinde laetitia ac dolor, si deprehendat, externat.

PL 13, 494B

さらに、あなたが先に約束するというそのことも、このうえなく清らかな心の純粋さから出ているのではないか。人々の願いを疲れさせず、贈り物に難しさの技巧を用いず、与えるべきものをあらかじめ告げるというのは、どれほどの心のありようであろうか。これによって善いものを感じ取る時間がより長くなり、突然の幸福が人を茫然とさせ、恩知らずと同じ者にしてしまうこともない。というのも、我々の心は、不意の感情を受けとめきれないので、喜びも悲しみも、不意に捕らえれば、等しく我を忘れさせるからである。

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 19.2

2

An non illa Romana pietatis notissimae mater, nuntio mali Cannensis exterrita, filio reduce, quem flebat, diriguit in mortem, nec par esse gaudio potuit quae superfuerat orbitati?

PL 13, 495A

カンナエの凶報に怯えたあのローマの母、もっとも名高い母の情を持つ女は、嘆いていた息子が戻ってきたとき、硬直して死んだではないか。子を失う悲しみには生き延びたその人も、喜びとは釣り合えなかったのである。

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 19.3

3

Conscius igitur coelestis arcani, et naturalium depositorum, mavis hominibus sperata procedere, quam insperata supervenire beneficia. Nec immerito. Namque fugitiva successuum repentinorum voluptas ut occupat, sic relinquit; felicitas longior est, expectare securum.

PL 13, 495A

こうして、天の秘事と、自然が預けたものを知るあなたは、望まれた恩恵が進み出ることを、望まれなかった恩恵が不意に降りかかることよりも好む。もっともなことである。不意の成功の束の間の喜びは、襲うのと同じ速さで去ってゆく。幸福がより長く続くのは、安んじて待つことにおいてである。

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 19.4

4

Itaque cum hactenus a natura esset statutum, ut bona sua homines nescirent, et tum primum inciperent felicitate gaudere, cum coepissent esse felices, tu promittendo praestanda invenisti tempus, quod nobis natura subtraxerat, ut quos adepta solum juvabant, etiam adipiscenda delectent.

PL 13, 495B

そのため、これまでは、人間は自分の善いものを知らず、幸福になって初めて、幸福を喜び始めると、自然によって定められていた。あなたは、与えるべきものを約束することで、自然が我々から取り上げていた時間を見いだした。得てしまったものだけが益となっていた我々を、これから得るものまでが喜ばせるためである。