パカトゥス・ドレパニウスfl. 389–393

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Panegyricus Theodosio Augusto dictus

Caput XLI 第XLI章

Pacatus Drepanius · Panegyricus Theodosio Augusto dictus · PL 13, 515B · 8 sectiones

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 41.1

1

Sed nec tu debitam gratiam beneficii inficiator abjuras. Nam etsi per te confeceris quae volebas, per fortunam tamen plus adeptus es quam volebas. Agedum, si videtur, praeteritas cogitationes tuas consule, et vota conveni.

PL 13, 515B

だが、あなたも、恩恵の負うべき感謝を、否認する者として退けはしない。実際、望んだことを己の力で成し遂げたにしても、運によって望んだ以上のものを得たのだから。さあ、よければ、過ぎ去った己の考えに問い、願いと照らし合わせてみよ。

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 41.2

2

Num amplius speravisti, quam ut Maximus tibi nuntiaretur occisus, quam ut semivivum ejus caput, nondum clausis tota morte oculis, ex acie referretur, quam ad summum ut fugiens resistensve caperetur?

PL 13, 515B

あなたはマクシムスが殺されたと知らされること以上を望んだであろうか。死にきれぬ彼の首が、全き死にはまだ目も閉じられぬまま、戦場から運ばれてくること、せいぜい逃げるか抵抗するかしているところを捕らえられること以上を。

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 41.3

3

Caeterum quando quod factum est vel optasti, ut se tibi ipse servaret, ut consciscere sibimet interitum nollet, et posset?

PL 13, 515C

それとも、実際に起きたこと、すなわち彼が自分をあなたのために取っておき、己に死をもたらすことができたのに、それを望まなかったことまで、あなたはいつ望んだであろうか。

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 41.4

4

Magno quidem, fateor, pectoribus humanis, atque adeo maximo lux amori, interitus horrori est, sed quatenus aut ista optari potest, aut ille vitari.

PL 13, 515C

人間の胸にとって、光は大きな愛、いやむしろ最大の愛の対象であり、滅びは恐怖であるのは確かだと私は認める。だがそれは、前者が願われうる限り、後者が避けられうる限りのことである。

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 41.5

5

At si ultima supra caput steterit hora, et venerit dies nunquam reversurus, ac se confessa mors fuerit, non timentur extrema, cum certa sunt.

PL 13, 516A

しかし、最後の時が頭上に立ち、二度と帰らぬ日が来て、死がその姿を現したなら、最期は確かなので、もはや恐れられない。

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 41.6

6

Hinc reorum usque ad damnationem metus, postea attonitus stupor, et ex desperatione securitas, et ad locum supplicii voluntaria, carnifice non trahente, properatio.

PL 13, 516A

そこから、被告の恐れは有罪の宣告まで続き、そののちは茫然とした麻痺、絶望からの安らぎ、そして刑場へ、死刑執行人に引きずられもせず、自ら進んで急ぐことが生まれる。

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 41.7

7

Ut de his taceam qui, cum fatis fortius paciscentes, incertum exitum certo occupaverunt; ut nihil de servis loquar, qui verbera vitavere suspendio, et motus heriles usque ad praecipitia fugerunt; quis unquam ultra spem timuit? quis idcirco semet occidere noluit, ut occideretur?

PL 13, 516A

運命と、より雄々しく取り決め、確かな死によって不確かな結末に先んじた者たちのことは語らずにおこう。鞭を絞首で避け、主人の怒りを断崖まで逃れた奴隷たちのことも、何も言わずにおこう。望み以上に恐れた者が、これまで誰かいたか。殺されるために、自分を殺すまいとした者が誰かいたか。

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 41.8

8

Nisi vero vel levior manus aliena quam propria, vel foedior mors privata quam publica, vel longior poena ferro incumbere, et corpore vulnus onerare, et recipere interitum statim totum, quam supplicium dividere, poplitem flectere, cervicem extendere ad plagam, fortasse non unam.

PL 13, 516A

それとも、他人の手のほうが自分の手より軽く、私的な死のほうが公の死より醜く、剣に身を伏せ、体に傷を負い、死をすぐさま全部受け取るほうが、刑を分けて受け、膝を折り、首を打撃に差し出し、それも一度では済まぬかもしれないより、長い刑罰だとでもいうのか。