Panegyricus Theodosio Augusto dictus 27.1
Est improborum principum postrema defensio, auferre donandi gratia, et invidiam rapinarum magnitudine munerum deprecari; quae, malum! ratio est, abstulisse omnibus, quod nullus habiturus sit?
PL 13, 502B悪しき元首の最後の弁解は、贈与のために奪うことであり、略奪への憎しみを、贈り物の大きさで取りなそうとすることである。だが、誰も手にすることのない物を、すべての人から奪い取ったというのは、何たる道理か。
Panegyricus Theodosio Augusto dictus 27.2
Et privatorum quidem avaritiae licet mala, tamen aliqua defensio est, timetur inopia, et reponitur senectuti, et prospicitur haeredi. Quam affert causam concupiscendi, qui, quantum ubique est, habet?
PL 13, 502B私人の貪欲には、悪ではあっても、いくらかの弁解がある。貧窮が恐れられ、老後のために蓄えられ、相続人のことが考えられているのだ。だが、あらゆる所にあるだけのものを持っている者に、欲しがる理由があろうか。
Panegyricus Theodosio Augusto dictus 27.3
Quin ego, si fas piumque mortalibus existimare coelestia, nullam majorem crediderim esse principum felicitatem quam fecisse felicem, et intercessisse inopiae, et vicisse fortunam, et dedisse homini novum fatum.
PL 13, 502Bいや、人間が天上のことを思い量るのが許され、また敬虔であるならば、私は、元首にとって幸福を人に与えること、貧窮を食い止めること、運命に打ち勝つこと、人に新しい運命を与えること以上の幸福はないと信じたい。
Panegyricus Theodosio Augusto dictus 27.4
Itaque imperatori propriam majestatem bene aestimanti, non tam illud videri suum debet, quod abstulit, quam quod dedit.
PL 13, 502Bそれゆえ、己の威厳を正しく見積もる皇帝には、奪った物より与えた物のほうが己のものと見えるはずである。
Panegyricus Theodosio Augusto dictus 27.5
Nam cum intra ipsum volutantur omnia, et ut ille, qui cuncta ambit oceanus, quas suggerit aquas terris recipit e terris, ita quidquid in cives manat a principe redundat in principem; et rei et famae bene consulit munificus imperator. Lucratur enim gloriam, cum det pecuniam reversuram.
PL 13, 502C万物が皇帝の内で転がり巡るのであるから、あらゆるものを囲む大洋が、陸に注ぐ水を陸から受け取るように、元首から市民へ流れ出るものはすべて、元首へ溢れ戻る。気前のよい皇帝は、財産と名声の双方によく計らうのである。というのも、いずれ戻ってくる金を与えるとき、彼は栄光を稼ぐのだから。