Panegyricus Theodosio Augusto dictus 47.1
Hactenus memet, Imperator Auguste, praeteritas res tuas attrectasse fas fuerit. At cum tempus admoneat meminisse praesentium, finem sermoni facere maluerim, quam amplissimi ordinis munus invadere.
PL 13, 520B皇帝アウグストゥスよ、私が過ぎ去ったあなたの事績にここまで手を触れたのは、許されたことであったろう。だが、今の事柄を思い起こすべき時が来たので、私は話を終えようと思う。最も尊い身分の務めを侵すよりは。
Panegyricus Theodosio Augusto dictus 47.2
Dabitur utcumque venia piae temeritati, si usurpasse communia, non occupasse videamur aliena. Licuerit mihi, quae in barbaris gentibus, longinquisque provinciis pro summa re fortiter feliciterque fecisti, et annuente numine tuo, et senatu favente dixisse.
PL 13, 520B私の敬虔な大胆さは、他人のものを奪うのではなく、共有のものを用いているように見えるなら、いくらかは許されるであろう。あなたが、蛮族の民と遠い属州で、最高の事柄のために勇敢に、幸運に成し遂げたことを、あなたの神的意志の許しと元老院の好意を得て語ることは、私に許されてよいであろう。
Panegyricus Theodosio Augusto dictus 47.3
Ea vero, quae Romae gesta sunt et geruntur, ingeniis permittenda Romanis sunt, qualem te Urbi dies primus invexerit; quis in curia fueris, quis in rostris; ut pompam praeeuntium ferculorum curru modo, modo pedibus subsecutus, alterno clarus incessu, nunc de bellis, nunc de superbia triumpharis; ut te omnibus principem, singulis exhibueris senatorem; ut crebro, civilique progressu non publica tantum opera lustraveris, sed privatas quoque aedes divinis vestigiis consecraris, remota custodia militari, tutior publici amoris excubiis.
PL 13, 521Aだが、ローマで成されたこと、今なお成されていることは、ローマ人の才に任せねばならない。最初の日があなたをどのようにこの都へ運び入れたか、元老院議場で、演壇で、あなたがどのような人であったか。先を行く山車の行列に、あるときは戦車で、あるときは徒歩で従い、交互の歩みで輝き、あるときは戦いについて、あるときは傲慢について凱旋したこと。あなたが万人にとっては元首、一人一人にとっては元老院議員として現れたこと。しばしば市民として歩み出て、公の建物だけでなく、私人の家々をも神々しい足跡で聖別し、軍の護衛を遠ざけて、公共の愛の見張りでかえって安全であったこと。
Panegyricus Theodosio Augusto dictus 47.4
Horum haec linguis, horum, inquam, voce laudentur, qui de communibus gaudiis et dignius utique quae maxima, et justius poterunt praedicare quae propria sunt. O mea felix peregrinatio! O bene suscepti, et exhausti labores! Quibus ego intersum bonis!
PL 13, 521Aこれらのことは、彼らの舌で、彼らの声で讃えられるがよい。共有の喜びについては、最大のことをいっそう相応しく、自分のこととなればいっそう正しく語りうる者たちである。ああ、私の幸福な旅よ。ああ、よく引き受け、やり遂げた労苦よ。私はどのような善きものに立ち会っているのか。
Panegyricus Theodosio Augusto dictus 47.5
Quibus paror gaudiis! Quae reversus urbibus Galliarum dispensabo miracula! Quantis stupentium populis, quam multo circumdabor auditore, cum dixero, Romam vidi, Theodosium vidi, et utrumque simul vidi; vidi illum principis patrem; vidi illum principis vindicem; vidi illum principis restitutorem!
PL 13, 522A私はどのような喜びに備えられていることか。帰ったら、ガリアの諸都市にどのような驚くべきことを分け与えることだろう。驚く民衆がどれほど大勢で、どれほど多くの聴衆が私を取り囲むことだろう、「私はローマを見た、テオドシウスを見た、そして両者を一度に見た。元首の父を見た。元首の復讐者を見た。元首の回復者を見た」と私が語るとき。
Panegyricus Theodosio Augusto dictus 47.6
Ad me longinquae convenient civitates; a me gestarum ordinem rerum stylus omnis accipiet; a me argumentum poetica; a me fidem sumet historia. Compensabo tibi istam, Imperator, injuriam; si, quando de te ipse nihil dixerim, quod legendum sit, instruam qui legantur.
PL 13, 522A遠い町々が私のもとに集まるだろう。私から、あらゆる文筆が事績の順序を受け取り、私から詩が題材を、私から歴史が信頼を得るだろう。皇帝よ、私はあなたにこの不都合の埋め合わせをしよう。もし、あなたについて、読まれるべきことを何一つ自分では語らなかったとしても、読まれるべき者たちを育てよう。