Panegyricus Theodosio Augusto dictus 6.1
Sed quid necesse est mitti in praeteritum diligentiam curiosam? Patrem, Imperator, tuum de te aestimemus. Nec difficilis conjectatio est.
PL 13, 483Aだが、詮索好きな注意を過去へ向ける必要がどこにあろうか。皇帝よ、あなたの父を、あなた自身から推し量ろう。その推量は難しくない。
Panegyricus Theodosio Augusto dictus 6.2
Nam cum duo sint quae claros duces faciant: summa virtus, summaque felicitas; scire obvium est qua praeditus fuerit virtute qui te docuit, qua fuerit felicitate praeditus qui te genuit.
PL 13, 483A名高い将軍を作るものは二つ、すなわち最高の徳と最高の幸運であるから、あなたを教えた者がどれほどの徳を備えていたか、あなたを生んだ者がどれほどの幸運を備えていたかは、おのずと知れる。
Panegyricus Theodosio Augusto dictus 6.3
O digna imperatore nobilitas, ejus esse filium principem, qui princeps esse debuerit, qui hunc Romani fastigii apicem non solum fortitudine atque sapientia, sed decore etiam corporis et dignitate potuerit aequare!
PL 13, 483Bああ、皇帝にふさわしい高貴さよ。元首となるべき者の、その子が元首であるとは。その父は、ローマの高みのこの頂に、勇気と知恵においてだけでなく、容姿の美しさと威厳においても並びえたのである。
Panegyricus Theodosio Augusto dictus 6.4
Velut tua haec forma venerabilis, quam fortunae suae par est! quam longe lateque conspicua commendat imperium! Ut plane in ambiguo sit utrumne te magis nostris mentibus virtus, an obtutibus vultus insinuet.
PL 13, 483Bたとえば、あなたのこの尊ぶべき姿は、あなたの運命といかにふさわしく釣り合っていることか。遠く広く人目を引き、帝権を推奨している。そのため、あなたを我々の心により深く刻みつけるのが徳なのか、それとも目に刻むのが顔なのかは、まったく定かでない。
Panegyricus Theodosio Augusto dictus 6.5
Non frustra plane opinione sapientium qui naturalium momenta causarum subtilius sciscitati, arcanis coelestibus nobiles curas intulerunt, augustissima quaeque species plurimum creditur trahere de coelo.
PL 13, 483B自然の諸原因の動きをいっそう精緻に探り、天界の秘事に高貴な関心を向けた賢者たちの見解は、決して根拠のないものではない。それによれば、もっとも威厳ある姿はどれも、天から多くを引いていると信じられている。
Panegyricus Theodosio Augusto dictus 6.6
Sive enim divinus ille animus venturus in corpus dignum prius metatur hospitium; sive, cum venerit, fingit habitaculum pro habitu suo; sive aliud ex altero crescit, et, cum se paria junxerunt, utraque majora sunt, parcam arcanum coeleste rimari.
PL 13, 484Aというのも、あの神的な魂は、体に入ろうとするとき、まずふさわしい宿りを測るのか。あるいは、入ってから、自らの気質に合わせて住処を形づくるのか。あるいは、一方から他方が育ち、似たもの同士が結びついたとき、双方がより大きくなるのか。私は、この天の秘事を探ることは控えよう。
Panegyricus Theodosio Augusto dictus 6.7
Tibi istud soli pateat, imperator, cum deo consorte secretum. Illud dicam quod intellexisse hominem, et dixisse fas est: talem esse debere qui a gentibus adoratur; cui toto orbe terrarum privata, vel publica vota redduntur; a quo petit navigaturus serenum, peregrinaturus reditum, pugnaturus auspicium.
PL 13, 484Aその秘密は、皇帝よ、あなたにだけ、それを分かち合う神とともに、開かれているがよい。私が述べるのは、人間が理解し、また口にしてよいことだけである。すなわち、諸民族に礼拝される者は、かくあるべきだ。全世界から私的にも公的にも誓願が捧げられる者、航海に出ようとする者は凪を、旅に出ようとする者は帰還を、戦いに出ようとする者は吉兆を、その者に求める。