パカトゥス・ドレパニウスfl. 389–393

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Panegyricus Theodosio Augusto dictus

Caput IV 第IV章

Pacatus Drepanius · Panegyricus Theodosio Augusto dictus · PL 13, 481B · 8 sectiones

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 4.1

1

Cuncta igitur a capite proposito ordine prosequamur, jam profecto constabit eum principem declaratum qui et ab omnibus legi debuerit, et ex omnibus.

PL 13, 481B

それでは、初めに提示した順序どおり、すべてを頭から追っていこう。そうすれば、全員によって選ばれるべきであり、しかも全員の中から選ばれるべき者こそが、元首と宣せられたのだということが、必ずや明らかになるであろう。

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 4.2

2

Nam primum tibi mater Hispania est, terris omnibus terra felicior, cui excolendae, atque adeo ditandae impensius quam caeteris gentibus supremus ille rerum fabricator indulsit.

PL 13, 481B

まず、あなたの母はヒスパニアである。あらゆる地の中でもっとも幸いな地であり、あの至高の万物の造り主は、この地を耕し、いやむしろ富ませることに、ほかの諸民族に対するよりも手厚い恵みを与えた。

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 4.3

3

Quae nec Austrinis obnoxia aestibus, nec Arctois subjecta frigoribus, media fovetur axis utriusque temperie. Quae hinc Pyrenaeis montibus, illinc Oceani aestibus, inde Tyrrheni maris littoribus coronata naturae solertis ingeni ovelut alter orbis includitur.

PL 13, 481B

この地は、南の暑熱にさらされることも、北の寒気に支配されることもなく、天軸の両端の気候の中庸に育まれている。一方にはピュレネー山脈、他方には大洋の潮、さらに別の側にはテュレニア海の岸が冠のように巡り、自然の巧みな才によって〔底本は naturae solertis ingeni ovelut。ingenio velut と読む〕、いわばもう一つの世界のように閉じこめられている。

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 4.4

4

Adde tot egregias civitates, adde culta, incultaque omnia vel fructibus plena, vel gregibus; adde auriferorum opes fluminum, adde radiantium metalla gemmarum.

PL 13, 481B

これに加えて、数多くのすぐれた都市を数えよ。耕された土地も耕されていない土地も、実りか家畜に満ちていることを数えよ。金を運ぶ川の富を数えよ。輝く宝石の鉱脈を数えよ。

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 4.5

5

Scio fabulas poetarum, auribus mulcendis repertas, aliqua nonnullis gentibus attribuisse miracula; quae ut sint vera, sunt singula. Nec jam excutio veritatem.

PL 13, 482A

私は知っている。耳を楽しませるために作られた詩人たちの物語が、ある民族にいくつかの奇跡を割り当ててきたことを。しかし、それらが真実だとしても、一つの土地に一つずつにすぎない。私はもはや、その真偽を詮索しない。

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 4.6

6

Sint, ut scribitur, Gargara proventu laeta triticeo, Mevania memoretur armento, Campania censeatur monte Gaurano, Lydia praedicetur amne Pactolo; dum Hispaniae uni quidquid ubique laudatur assurgat.

PL 13, 482A

詩に書かれているとおり、ガルガラは小麦の実りに恵まれ、メウァニアは牛の群れで思い起こされ、カンパニアはガウルス山で評価され、リュディアはパクトロス川で称えられてもよい。ただし、どこででも讃えられるものがすべて、ヒスパニアただ一つの前に立ち上がって敬意を表するのであればの話である。

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 4.7

7

Haec durissimos milites, haec experientissimos duces, haec facundissimos oratores, haec clarissimos vates parit: haec judicum mater, haec principum est. Haec Trajanum illum, haec deinceps Adrianum misit imperio; huic te debet imperium.

PL 13, 482A

この地は、もっとも剛健な兵士を、もっとも経験豊かな将軍を、もっとも雄弁な弁論家を、もっとも名高い詩人を生む。この地は裁判官たちの母であり、元首たちの母である。この地は、あのトラヤヌスを、のちにはハドリアヌスを、帝権へ送り出した。そして帝権は、あなたをこの地に負っている。

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 4.8

8

Cedat his terris terra Cretensis parvi Jovis gloriata cunabulis, et geminis Delos reptata numinibus, et alumno Hercule nobiles Thebae. Fidem constare nescimus auditis, deum dedit Hispania, quem videmus.

PL 13, 482A

幼いユピテルの揺籠を誇るクレタの地は、これらの地に席を譲れ。双子の神々が這い歩いたデロスも、養い子ヘラクレスで名高いテーバイもそうせよ。聞き伝えられたことに確証があるのかどうか、我々は知らない。ヒスパニアは、我々がこの目で見る神を与えたのである。