パカトゥス・ドレパニウスfl. 389–393

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Panegyricus Theodosio Augusto dictus

Caput XXXIX 第XXXIX章

Pacatus Drepanius · Panegyricus Theodosio Augusto dictus · PL 13, 513B · 8 sectiones

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 39.1

1

Recte profecto germana illa pictorum, poetarumque commenta, victoriam finxere pennatam, quod hominum cum fortuna euntium non cursus est, sed volatus.

PL 13, 513B

画家や詩人のあの類の作り事が、勝利に翼があると描いたのは正しい。運命とともに行く人間の動きは、走るのではなく、飛ぶことだからである。

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 39.2

2

Ille ab ultimo orientis sinu festinatis itineribus raptus exercitus, tot nationibus relinquendis, tot fluminibus enatandis, tot scandendis montibus fatigatus, in alio orbe, et sub alio, pene dixerim, sole positus, spatio lucis unius Illyrico continuavit Aquileiam.

PL 13, 513B

あの軍は、東の果ての懐から急ぎの行程で引き出され、あまたの民を後にし、あまたの川を泳ぎ渡り、あまたの山を登って疲れ果て、別の世界、いわば別の太陽のもとに置かれながら、一日の光の間に、イリュリクムをアクイレイアにつないでしまった。

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 39.3

3

Nihil tamen sibimet hoc nomine vindicant, et si quando mirantium circulos contrahunt, aut convivia nostra sermone producunt, operam omnem suam fine Alpium terminantes, deberi sibi abnuunt illam celeritatem, quod expertes laborum pervenisse se viderint, quo ire non senserant.

PL 13, 514A

それでも彼らは、そのことで己に何の手柄も主張しない。驚き入る人々の輪を周りに集めたり、我々の宴を話で長引かせたりするときも、己の働きをアルプスの終わりまでと限り、あの速さを己のものとは認めない。苦労を知らぬまま、行くとは感じていなかった場所に着いていたと見たからである。

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 39.4

4

Negant imo se suis vectos esse corporibus, sed tanquam per aliquas imagines somniorum ferrentur absentes, praebuisse gestantibus ventis otiosorum ministeria membrorum. Nec fides anceps.

PL 13, 514A

それどころか、自分たちの体で運ばれたのではなく、夢の幻のようなものを通して、そこにいないまま運ばれ、風が運ぶなかで、怠けた手足を貸していたにすぎないと言う。この話は疑わしくもない。

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 39.5

5

Nam si olim severi credidere majores Castoras geminos, albentibus equis, et stellatis apicibus insignes, pulverem cruoremque Thessalicum aquis Tyberis abluentes, et nuntiasse victoriam, et imputasse militiam, cur non tuae publicaeque vindictae confessam aliquam immortalis dei curam putemus annixam?

PL 13, 514A

というのも、昔、謹厳な先祖たちが、白い馬に乗り、星の冠で際立つ双子のカストルたちが、テッサリアの埃と血をテベレ川の水で洗い、勝利を告げ、戦いの功を自らのものとして数えたと信じたのなら、なぜ我々は、あなたの、そして公共の復讐のために、不死なる神が何らかの配慮をはっきり示して力を尽くしたと考えてはならないのか。

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 39.6

6

Nisi forte majorem divini favoris operam res Romana poscebat Macedonico augenda regno, quam tyrannico eximenda servitio.

PL 13, 514B

もっとも、ローマの国家は、マケドニアの王国を広げることのほうに、簒奪者の隷従から救われることよりも、神の好意の大きな働きを求めていたというのなら、話は別である。

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 39.7

7

Ego vero, si coeleste studium pro dignitate causarum aestimandum sit, jure contenderim equites tuos Pegasis, talaribus pedites vectos ac suspensos fuisse.

PL 13, 514B

私は、天の熱意が事の価値に応じて量られるべきならば、あなたの騎兵はペガソスたちに、歩兵は翼ある履物〔talaria。メルクリウスの履く翼ある履物〕に、運ばれ、持ち上げられていたと、正当に主張できよう。

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 39.8

8

Neque enim quia se divina mortalibus dedignantur fateri, idcirco quae visa non fuerint dubitavimus facta, cum facta videamus, quae dubitaverimus esse facienda.

PL 13, 514B

というのも、神々の働きが人間に己を明かすことを潔しとしないからといって、それゆえ、見えなかったことが成されたことを疑ったわけではない。成しうるかと疑ったであろうことを、成されたものとして現に見ているのだから。