パカトゥス・ドレパニウスfl. 389–393

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Panegyricus Theodosio Augusto dictus

Caput II 第II章

Pacatus Drepanius · Panegyricus Theodosio Augusto dictus · PL 13, 479B · 5 sectiones

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 2.1

1

Quid ergo? novusne me pavor et inopina trepidatio in ipso dicendi tempore deprehendit? Mihi vero ii omnes quibus altrinsecus jactor aestus diu ante meditati, longeque prospecti sunt.

PL 13, 479B

では、どうなのか。新たな恐れと思いがけぬ震えが、語るまさにその時に私を捕らえたのか。いや、そうではない。私が両側から揺さぶられているこれらの波はみな、ずっと前から思い巡らされ、はるか先から見通されていた。

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 2.2

2

Sed cum admiratione virtutum tuarum ab ultimo Galliarum recessu, qua littus Oceani cadentem excipit solem, et deficientibus terris sociale miscetur elementum, ad contuendum te, adorandumque properassem, ut bona quae auribus ceperam etiam visu usurparem: timui, fateor, laboris officium ipsa taciturnitate corrumpere.

PL 13, 479B

しかし、あなたの徳への驚嘆に促されて、ガリアの最果て、大洋の岸が沈みゆく太陽を迎え、尽きようとする陸地に〔海という〕仲間の元素が混じり合うところから、あなたを仰ぎ見、敬意を捧げようと急ぎ、耳で受け取った善きことを目でも味わおうとしたとき、私は告白するが、労苦して果たした務めを、まさにその沈黙によって損なうことを恐れた。

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 2.3

3

Ita dum obsequio interpretor impudentiam, dum in eumdem hominem non puto convenire gaudium et silentium, duas res diversissimas junxi: metum et temeritatem. Quin et illud me impulit ad dicendum, quod ut dicerem nullus adigebat.

PL 13, 480A

こうして、〔語ることの〕厚かましさを恭順のあらわれと解し、同じ一人の人間に喜びと沈黙が両立するとは思わなかったために、まったく相反する二つのもの、恐れと無謀を結びつけてしまった。さらに、だれも語るよう私に強いなかったということ、そのことがかえって私を語るよう駆り立てた。

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 2.4

4

Non enim jam coacta laudatio, et expressae metu voces periculum silentii redimunt. Fuerit, abieritque tristis illa facundiae ancillantis necessitas, cum trucem dominum auras omnes plausuum publicorum ventosa popularitate captantem mendax assentatio titillabat, cum gratias agebant dolentes, et tyrannum non praedicasse tyrannidis accusatio vocabatur.

PL 13, 480A

いまや、強いられた称賛や、恐れによって絞り出された声が、沈黙の危険を免れさせるのではないからである。仕える雄弁のあの悲しい強制は、あったとしても、去り、過ぎ去ったのだ。あのときは、荒々しい主人が、公の拍手というあらゆる風を、空虚な人気取りによってとらえようとし、偽りの追従が彼をくすぐり、人々は悲しみつつ感謝を述べ、簒奪者を称えなかったことが簒奪への告発と呼ばれたのである。

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 2.5

5

Nunc par dicendi tacendique libertas; et quam promptum laudare principem, tam tutum siluisse de principe. Libet igitur redditam postliminio securitatem loquendo experiri: libet inquam, quia neminem magis laudari imperatorem decet quam quem minus necesse est.

PL 13, 480A

いまや語る自由と黙す自由は等しい。元首を称えるのが容易であるのと同じく、元首について黙していても安全である。それゆえ、復帰権によって戻された〔postliminium は、捕囚から帰った者が旧来の権利を回復する法の語〕安全を、語ることで試してみたい。そう望むと言うのは、称賛の必要が少ない皇帝ほど、称えられるにふさわしい皇帝はいないからである。