Panegyricus Theodosio Augusto dictus 21.1
Sed quod facere magnas urbes ingressi solemus, ut primum sacras aedes, et dicata numini summo delubra visamus, tum fora, atque gymnasia, et pro suis extenta porticibus ambulacra miremur, ita in laudibus tuis sanctos palatii ritus, et priscis aequanda cerimoniis instituta venerati, gradum ad illa proferimus, quae in medio constituta, et ad publicos usus facientia, non partim, sed in commune conducunt, nec parietibus, sed orbe clauduntur, nec tecto, sed coelo operiuntur.
PL 13, 496Bだが、大きな都市に入ったときに我々がいつもすること、すなわち、まず聖なる神殿と至高の神に捧げられた社を見、それから広場や体育場、それぞれの柱廊に沿って延びる遊歩道に感嘆するのと同じように、あなたの讃美においても、宮廷の聖なる儀礼と、古の祭儀に匹敵すべき制度を敬ったうえで、我々は歩を進めて、次のようなものに至る。それは、中央に据えられ、公の用に役立ち、部分のためではなく共通のために資し、壁によってではなく天地の円によって閉じられ、屋根によってではなく天空によって覆われているものである。
Panegyricus Theodosio Augusto dictus 21.2
Velut primum illud est, ne statim summa captemus, quod creber egressu exspectantibus populis te fateris, nec videri modo patiens, sed facilis adiri, e proximo accipis vota hominum tuorum: ut, quisquis ille consultor est, etiamsi meruerit, quod est rarum, repulsam, ferat tamen visi numinis conscientiam.
PL 13, 496Cたとえば、最高のものにいきなり手を伸ばさないように言えば、まずこのことがある。あなたは、待ち受ける民のもとへしばしば出て自らを示し〔te fateris の意味はやや定かでない。「自らを民の前に明かす」と取った〕、見られることに耐えるだけでなく、近づきやすく、すぐそばから自分の民の願いを受ける。そのため、相談に来る者が誰であれ、まれなことに退けられるに値した場合でさえ、神を見たという確信は持ち帰る。
Panegyricus Theodosio Augusto dictus 21.3
At quam alter illorum principium mos fuit, quos loquar notum est, qui majestatem regiam imminui et vulgari putabant, nisi eos intra repositum palatinae aedis inclusos tanquam aliquod Vestale secretum veneratio occulta consuluisset, nisi intra domesticam umbram jacentes solitudo provisa et silentia late conciliata vallassent.
PL 13, 497Aところが、あの元首たち〔底本は principium。principum と読む〕の習いが、いかに異なっていた〔底本は alter。ミーニュの解釈注は quam alter を Quam dissimilis(いかに異なる)と言い換える〕かは、私が誰のことを言うか、知られているとおりである。彼らは、宮殿の奥の間に閉じこもり、ウェスタの秘事のように隠れた崇敬が自分たちを守るのでなければ、また、家の内の陰に横たわる彼らを、あらかじめ用意された孤独と、広く取り結ばれた沈黙が取り囲むのでなければ、王の威厳が減じて俗に落ちると考えていた。
Panegyricus Theodosio Augusto dictus 21.4
Quin siquando in lucem venire et diem ferre potuissent, lecticis tensisque subvecti, et densissima circum supraque cooperti virorum armorumque testudine sensim atque adnumerum movebantur.
PL 13, 497Aそれどころか、もし光の中に出て日の下に身を置くことができたときも、輿や神像の車で運ばれ、周囲も頭上も、人と武具のきわめて密な亀甲に覆われて、ゆっくりと歩調に合わせて〔底本は adnumerum。ad numerum と読む〕進んだのである。
Panegyricus Theodosio Augusto dictus 21.5
Tum longe populus abigebatur, nec otiosa viatoris manus plebem verbere submovebat: ut secretum esset in publico. At noster hic omnibus spectandus affertur, nec magis communem hunc diem atque solem quam nostrum imperatorem videri licet.
PL 13, 497Aそのとき、民衆は遠くへ追い払われ、先駆の使丁の手も暇ではなく、鞭で群衆を押しのけた。公の場に秘密が保たれるようにである。しかし、我々のこの人は、すべての人に見られるように運ばれてくる。この共通の日と太陽を見ることが許されているのに劣らず、我々の皇帝を見ることも許されている。
Panegyricus Theodosio Augusto dictus 21.6
Quin, cum vicinum habeant permissa fastidium, numquam iste mirantes explet oculos. Magis magisque visus expetitur, et, novum dictu, praesens desideratur.
PL 13, 497Bそれどころか、許されたものには飽きが隣り合っているのに、この人は、見とれる目を決して満たしきることがない。見れば見るほどますます求められ、言うも珍しいことに、目の前にいてなお恋しがられる。