Panegyricus Theodosio Augusto dictus 38.1
Ibat interim Maximus, ac te post terga respectans in modum amentis attonitus avolabat. Nec ullum ille consilium, ullamve rationem, aut denique spem, quae postrema homines deserit, sequebatur; quin ipsos viae implicabat errores, et nunc dexter, aut laevus, nunc vestigiis suis obvius incertum iter ancipiti ambage texebat.
PL 13, 512Cそのころマクシムスは、あなたを背後に振り返りながら、狂人のように茫然として飛び去っていた。彼は何の考えにも、何の理屈にも従わず、人間を最後に見捨てる望みにさえ従わなかった。むしろ道の迷いそのものに絡め取られ、右へ、左へ、また自分の足跡に出くわしては、迷う回り道で定かならぬ道を織り上げていた。
Panegyricus Theodosio Augusto dictus 38.2
Quoties sibi ipsum putamus dixisse, quo fugio? Bellumne tentabo? Ut quem viribus totis ferre non potui parte sustineam! Alpes Cottias obserabo? Quia Juliae profuerunt! Peto Africam? quam exhausi. Repeto Britanniam? quam reliqui. Credo me Galliae? sed invisus sum.
PL 13, 513A彼は何度も自分にこう言ったと我々は思う。どこへ逃げるのか。戦いを試みようか。全力でも耐えられなかった相手を、一部の力で支えようというのか。コッティウスのアルプスを閉ざそうか。ユリウスの関所が役に立ったからというのか。アフリカを目指そうか。そこは私が枯らした。ブリタンニアへ戻ろうか。そこは私が捨てた。ガリアに身を託そうか。だが私は憎まれている。
Panegyricus Theodosio Augusto dictus 38.3
Hispaniae committo? sed notus sum. Quid ergo faciam, inter arma et odia medius? A tergo premor hostibus, a fronte criminibus. Si morerer evaseram? Sed ecce nec animum sequitur manus, nec manum gladius; labitur ferrum, tremit dextera, mens fatiscit.
PL 13, 513Aヒスパニアに委ねようか。だが私は知られている。ならば私はどうすればよいのか。武器と憎しみのただなかにいる。背後からは敵に、正面からは罪状に押されている。死んでいれば逃れていたものを。だが見よ、手は心に従わず、剣は手に従わない。鉄は滑り落ち、右手は震え、心は崩れる、と。
Panegyricus Theodosio Augusto dictus 38.4
O quam difficile est miseris etiam perire! Ergo ut clausae cassibus ferae quaesito diu exitu, desperatoque, consistunt, et prae timore non fugiunt, ita ille, ipso quo agitabatur metu, alligatus in oppidum semet Aquileiense praecipitat; non ut vitam defenderet resistendo, sed ne poenam frustrando differret.
PL 13, 513Bああ、惨めな者には死ぬことさえ何と難しいことか。そこで、網に囲まれた獣が、長く出口を探して望みを失い、立ち止まり、恐れのあまり逃げられぬように、あの男は、追い立てられるまさにその恐れに縛られて、アクイレイアの町に身を投じた。抵抗して命を守るためではなく、逃げ回って罰を先延ばしにしないためである。
Panegyricus Theodosio Augusto dictus 38.5
Quamquam quae poterat ulterior esse dilatio? cum ita vestigiis ejus ac tergo ardens miles insisteret, ut pene omnem, quae est secuta pompam ultio festinata percepit.
PL 13, 513Bもっとも、これ以上の先延ばしがありえただろうか。兵士が彼の足跡と背中に燃えて迫ったので、急いだ復讐は、〔彼に〕続いた〔逃走の〕列をほとんどそっくり受け取ってしまった。〔pompam の係りが定かでない。逃げる彼の行列に復讐が追いついたと解した〕