Panegyricus Theodosio Augusto dictus 42.1
Et tamen quando secum ille ferro transigendum putabat, non potius ignem, laminas, crucem, culeum, et quidquid merebatur, timebat? Numquam profecto tam bene de sceleribus suis sensit, ut mortem potuerit sperare, qua periit.
PL 13, 516Bそれにしても、あの男が己と剣で片をつけようと考えたことなど、いつあったか。むしろ火、灼けた金属板、十字架、革袋、そのほか己にふさわしかったあらゆる刑を恐れていたのではないか。彼は決して己の悪事について、これほど甘く思ったことはなく、現に死んだあの死に方を望めたはずがない。
Panegyricus Theodosio Augusto dictus 42.2
Si igitur nec praesumere veniam reus, nec sperare fugam clausus, nec mortem potuit timere moriturus, et certo extremorum levior videri debuit voluntarius quam coactus, honestior privatus quam publicus, postremo brevior occupatus quam exspectatus interitus, num, cui dubium est in eo, quod non habuit rationem, fuisse fortunam?
PL 13, 516Bもし被告が赦しを前もって当てにすることも、囲まれた者が逃亡を望むことも、死にゆく者が死を恐れることもできず、最期のことは確かなので、強いられたものより自発のものが軽く、公のものより私のものが誉れあるものに、また待たれたものより先に取られた滅びのほうが短く見えるはずだったとすれば、理由のなかったそのことに運があったと、疑う者があろうか。
Panegyricus Theodosio Augusto dictus 42.3
Illa, illa tyranni consilia caecavit, illa et animum ejus obtudit et gladium, illa expeditam in vulnus manum percussit et tenuit.
PL 13, 516C運だ、その運こそが、簒奪者の考えを盲目にし、その心と剣を鈍らせ、傷へ急ぐ手を打ち、押さえたのである。
Panegyricus Theodosio Augusto dictus 42.4
Nisi vero tu tuum, venerabilis Gratiane, carnificem Diris comitatus ultricibus obsidebas, et irata minax umbra ob os ejus oculosque fumantes infernis ignibus taedas, et crepitantia torto angue flagra quatiebas, ne morti honestae vacaret, ne regalem illum sacrosanctumque vestitum impio cruore pollueret, ne cultus olim tuus, ac deinceps fratrum futurus, funestum sanguinem, vel dum vindicatur, acciperet, ne postremo te manus ulcisceretur tyranni, et deberes Maximo vel suam mortem.
PL 13, 517Aそれとも、尊ぶべきグラティアヌスよ、あなたが、復讐の女神たちを連れて、己を殺した者に取りつき、怒りの脅す影として、あの男の顔と目の前で、地獄の火で煙る松明と、ねじれた蛇のはぜる鞭を振りかざし、誉れある死に空きを与えまいとし、あの王者にふさわしい不可侵の衣を不敬な血で汚させまいとし、かつてあなたの、これから兄弟たちの装いとなる衣が、復讐されるあいだにも血の穢れを受けまいとし、最後に、簒奪者の手があなたの仇を討つことのないように、マクシムスに彼自身の死をさえ負うことのないようにしたのでなければ、というのか。