Panegyricus Theodosio Augusto dictus 29.1
De virorum mortibus loquor, cum descensum recorder ad sanguinem foeminarum, et in sexum cui bella parcunt non parce saevitum? Sed nimirum graves suberant, invidiosaeque causae ut unco ad poenam clari vatis matrona raperetur.
PL 13, 504A女たちの血にまで手が降りていき、戦いでさえ容赦する性に容赦なく猛威が振るわれたことを思い起こすときに、私は男たちの死を語っているのか。もっとも、名高い詩人の妻を鉤で刑場へ引きずって行くのには、重大で憎むべき理由があったには違いない。〔詩人・弁論家デルフィディウスの寡婦エウクロティアを指す。vates はここでは詩人の意〕
Panegyricus Theodosio Augusto dictus 29.2
Objiciebatur enim, atque etiam exprobrabatur mulieri viduae nimia religio, et diligentius culta divinitas.
PL 13, 504Aというのは、寡婦であるその女に、過度の信心と、念入りすぎる神の崇拝とが、罪として突きつけられ、非難されたからである。
Panegyricus Theodosio Augusto dictus 29.3
Quid hoc majus poterat intendere accusator sacerdos? fuit enim, fuit et hoc delatorum genus, qui nominibus antistites, revera autem satellites, atque adeo carnifices non contenti miseros avitis evolvisse patrimoniis, calumniabantur in sanguinem, et vitas premebant reorum jam pauperum.
PL 13, 504Bこれ以上に重い罪を、告発する司教が申し立てえたであろうか。実際、この種の密告者がいたのだ、いたのである。名は司教であるが、実は従者、いやむしろ死刑執行人であり、哀れな者たちを先祖伝来の財産から剥ぎ取ってなお満足せず、血に向けて讒言し、すでに貧しくなった被告たちの命を押さえつけた。〔プリスキリアヌスらを告発した司教イタキウスらを指す〕
Panegyricus Theodosio Augusto dictus 29.4
Quin etiam cum judiciis capitalibus astitissent, cum gemitus et tormenta miserorum auribus ac luminibus hausissent, cum lictorum arma, cum damnatorum fraena tractassent, pollutas poenali manus contactu ad sacra referebant, et caeremonias quas incestaverant mentibus, etiam corporibus impiabant.
PL 13, 504Bのみならず、死刑の裁判に立ち会い、哀れな者たちの呻きと拷問とを耳にも目にも飲み干し、警吏の武具と有罪者の轡を手に取ったのち、刑罰の接触で穢れたその手を聖なる祭儀へ持ち帰り、心において汚していた儀式を、さらに身体でも冒瀆した。
Panegyricus Theodosio Augusto dictus 29.5
Hos ille Phalaris in amicis habebat, hi in oculis ejus, atque etiam in osculis erant; nec injuria, a quibus tot simul votiva veniebant, avaro divitum bona; cruento innocentium poena; impio religionis injuria.
PL 13, 505Aあのファラリスは、こうした者たちを友としていた。彼らは彼の目の前に、さらには接吻のうちにいた。それも当然である。彼らから同時に、これほど多くの願いの贈り物が来たのだから。貪欲な者には富める者の財産が、血に飢えた者には無辜の者の刑罰が、不敬な者には宗教への侮辱が。