パカトゥス・ドレパニウスfl. 389–393

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Panegyricus Theodosio Augusto dictus

Caput XXIV 第XXIV章

Pacatus Drepanius · Panegyricus Theodosio Augusto dictus · PL 13, 499B · 6 sectiones

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 24.1

1

Nolo tamen usquequaque miserorum vel factum onerare, vel fatum, qui dum carnifici purpurato, tua se et affinitate et favore jactanti, infeliliciter credunt, gravissimum omnium nefas fecerunt affectu innocentium.

PL 13, 499B

とはいえ、私は、不幸な人々の行いにも運命にも、あまりに重い責めを負わせたくはない。彼らは、紫衣をまとった死刑執行人が、あなたとの姻戚関係とあなたの好意を誇っているのを、不幸にも〔底本は infeliliciter。infeliciter と読む〕信じ、心は無垢な者のままで、あらゆる罪のうちでもっとも重い罪を犯したのである。

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 24.2

2

Intelligo quam difficilem in locum scopulosumque devenerim. Nam cum revolvi id lustrale justitium, aures tuae respuant, laudes petant; gloriaeque intersit ad praesentium commendationem bonorum mala decursa reputari, contra vero clementia summa beneficium suum malit imminui, quam tristium enumeratione cumulari, necesse erit me, vel tacentem publica incommoda, vel loquentem, aut ingratum virtuti, aut onerosum esse pietati.

PL 13, 499B

私は、どれほど困難で岩だらけの場所に来てしまったかを悟っている。五年にわたるあの政務の停止を思い返すことを、あなたの耳は退けるが、あなたへの讃辞はそれを求める。栄光にとっては、現在の善をたたえるために、過ぎ去った悪を数え上げることが益となる。ところが、最高の寛仁は、自らの恩恵が、悲しい出来事を数え上げて積み上げられるよりも、むしろ小さくされることを望む。したがって、私は、公の苦難を黙っていれば徳に対して恩知らずとなり、語れば慈愛にとって重荷となるほかない。

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 24.3

3

Sed tamen, imperator, exiguam sensibus tuis injunge patientiam. Nam si dulcis in bonis miseriarum recordatio est, si nautas tempestatum, si medicos juvat meminisse morborum, cur non tu quoque mala nostra audias, ut tua beneficia recognoscas?

PL 13, 500A

だが、それでも、皇帝よ、あなたの感覚に、ほんの少しの辛抱を課してほしい。というのも、幸福のうちにあって災いの記憶が甘いものであり、水夫が嵐を、医者が病を思い出すことが楽しいのであれば、あなたもまた、我々の災いを聞いて、あなたの恩恵を改めて知ってよいのではないか。

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 24.4

4

Unde igitur ordiar, nisi a tuis mea Gallia malis? quae ex omnibus terris, quas illa pestis insederat, haud injuria tibi vindicas privilegium miseriarum, non auribus modo, quarum sensus est levior, sed coram oculis ferre compulsa victoriam Maximi, interitum Gratiani.

PL 13, 500A

では、どこから始めようか。私のガリアよ、汝自身の災いから始めるほかにない。あの疫病が居座ったすべての土地の中で、汝は当然のことながら、悲惨の特権を汝のものとして主張する。耳だけ、といっても耳の感覚は軽いが、そればかりでなく、目の前で、マクシムスの勝利とグラティアヌスの滅亡を耐えることを強いられたのだから。

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 24.5

5

Alta licet vulnera, quod fatendum est, proximus nobis Italus, et contiguus ostendat Hispanus; sed in dolore summo habet suum uterque solatium. Tyrannidem ille non vidit, hic tyrannicidium vidit.

PL 13, 500A

我々にもっとも近いイタリア人も、境を接するヒスパニア人も、深い傷を見せるかもしれず、それは認めねばならない。しかし、最大の苦痛の中にあって、二者はそれぞれ自分の慰めを持っている。ヒスパニア人は簒奪者の支配を目にせず、イタリア人は簒奪者の死を目にした〔ille と hic の指す相手は定かでない。hic を話者に近いイタリア人、ille をヒスパニア人と取った。マクシムスはイタリアのアクイレイアで討たれた〕。

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 24.6

6

Nos primi impetum belluae furentis excepimus, nos saevitiam ejus innocentium sanguine, nos cupiditatem publica paupertate satiavimus. Apud nos semet exercuit crudelitas jam secura, et adhuc inops avaritia. Alibi malum publicum aut coepit, aut destitit; in Gallia sedit.

PL 13, 500B

我々は、荒れ狂う猛獣の最初の突進を受けとめ、その凶暴さを無垢な者たちの血で、その貪欲を公の窮乏で満たした。我々のもとで、すでに恐れを知らなくなった残酷さと、なお飢えていた貪欲とが、存分にふるわれた。ほかの土地では、公の災いは始まったか、止んだかであったが、ガリアでは居座ったのである。