パカトゥス・ドレパニウスfl. 389–393

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Panegyricus Theodosio Augusto dictus

Caput XXVIII 第XXVIII章

Pacatus Drepanius · Panegyricus Theodosio Augusto dictus · PL 13, 503A · 7 sectiones

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 28.1

1

Sed illi quidem stulta omnis ratio captandae laudis videbatur, qui, praeter insitum pessimo cuique boni exempli odium, summam felicitatem habendi ac nocendi fine determinans, non solum ut quam plurimum quaereret, sed ut nihil cuiquam reliqui faceret, laborabat.

PL 13, 503A

だが、あの男にとっては、称賛を得ようとするどんな理屈も愚かに見えた。最悪の者には誰にも生来、善き手本への憎しみがあるが、あの男はそのうえ、最高の幸福を所有することと害することの限りで定め、できるだけ多く求めるばかりか、誰にも何も残さぬようにと励んでいた。

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 28.2

2

Nec enim, qui regibus mos est, exercendis invigilabat metallis, ut latentia naturae bona in usum arcesseret, et pararet innoxias nullo pauperiore divitias.

PL 13, 503A

王たちの習いであるように、鉱山の採掘に目を配り、自然の隠された善を用に供して、誰をも貧しくせぬ無害な富を整えることは、していなかったのである。

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 28.3

3

Parum ille pretiosum putabat aurum, quod de montium venis, aut fluminum glareis quaesitor Bessus, aut scrutator Callaicus eruisset, illud purius splendidiusque credebat, quod dedissent dolentes, quod hominum lacrymae, non amnium aquae abluissent, nec e terrenis specubus egestum, sed e cervicibus jugulisque caesorum esset effossum.

PL 13, 503A

山の鉱脈や川の砂礫から、探索者のベッシ人や、掘り手のカッラエキア人が掘り出した金を、あの男は貴いとはほとんど思わなかった。嘆く者たちが差し出した金、川の水ではなく人々の涙が洗った金、地の洞から掘り出したのではなく、殺された者の首と喉から掘り起こした金のほうが、より清く、より輝かしいと思っていた。

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 28.4

4

Sic cum immitis tyranni et stylus timeretur et gladius, transierat in vota paupertas, et ut possemus effugere carnificem, optabamus subire sectorem.

PL 13, 503B

こうして、無情な簒奪者の尖筆〔財産の没収を書き付ける筆を言う〕も剣も恐れられたとき、貧しさは人々の願いの的となり、我々は死刑執行人を逃れるために、むしろ競売人に身を委ねることを望んだ。

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 28.5

5

Quod si cui ille pro caeteris sceleribus suis minus crudelis fuisse videtur, vestrum is vestrum, Vallio triumphalis, et trabeate Merobaudes recordetur interitum.

PL 13, 503B

もしだれかに、あの男がほかの悪事に比べて残酷でなかったと見えるなら、その者は、諸君の、そう諸君の最期を思い起こすがよい。凱旋の栄誉を受けたウァッリオよ、トラベア〔執政官の礼服〕をまとったメロバウデスよ。〔vestrum を重ねて、死んだ二人に呼びかけている〕

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 28.6

6

Quorum alter post amplissimos magistratus, et purpuras consulares, et contractum intra unam domum quemdam honorum senatum, vita sese abdicare compulsus est; alteri manibus satellitum Britannorum gula domi fracta et inusta foemineae mortis infamia, ut scilicet maluisse vir ferri amantissimus videretur laqueo perire quam gladio.

PL 13, 503B

二人のうち一方は、最高の官職を歴任し、執政官の紫衣を着け、一つの家のうちに元老院に等しいほどの官職を集めたのち、みずから命を絶つよう追い込まれた。他方は、ブリタンニア人の護衛兵の手で家の中で喉を砕かれ、女のような死の汚名を焼き付けられた。剣をこよなく愛する男が、剣によってではなく縄によって死ぬことを選んだように見せるためである。

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 28.7

7

Sed in illos fortasse speciales putaretur habuisse odiorum causas tyrannus; steterat enim uterque in acie Gratiani, et Gratianus utrumque dilexerat: quid de his dicimus, qui honorum ac principum nescii, et tantum inter suos clari, nobiles animas sub carnifice fuderunt?

PL 13, 504A

だが、あの二人に対しては、簒奪者は特別な憎しみの理由を持っていたと思われるかもしれない。二人ともグラティアヌスの陣列に立ち、グラティアヌスも二人を愛したのだから。しかし、官職にも元首たちにも関わりなく、ただ己の仲間のうちで名高かっただけで、高貴な魂を死刑執行人の下で注ぎ出した者たちについては、何と言おうか。