Panegyricus Theodosio Augusto dictus 8.1
Hactenus in te praedicata sint, Imperator, dona fatorum; nunc ad ea proferamus gradum quae tibi debes. Neque enim tua illa praeterita bellicae rei gloria, quam per tot laborum experimenta quaesisti, adscribenda fortunae est.
PL 13, 485A運命の賜物については、皇帝よ、あなたについてここまで称えた。今度は、あなたが自分自身に負うものへと歩を進めよう。あなたの過去の戦功の栄光は、あれほど多くの労苦の試練を経て求めたものであり、運命に帰すべきものではないからである。
Panegyricus Theodosio Augusto dictus 8.2
Cui hoc nomine etiam succenseri potest, quod quem sceptro et solio destinaverat, numquam indulgenter habuit.
PL 13, 485B運命にはむしろ、この点で腹を立ててもよい。笏と玉座にあなたを定めておきながら、あなたを一度も甘やかさなかったのだから。
Panegyricus Theodosio Augusto dictus 8.3
Sed ut severi patres his quos plus diligunt filiis tristiores sunt, ita illa te plurimis bellis, et difficillimis reipublicae temporibus exercuit, dum aptat imperio.
PL 13, 485Bだが、厳格な父親が、いっそう愛する子に対してこそ、いっそう厳しいように、運命もまた、あなたを帝権に適う者に仕立てあげるあいだ、数多くの戦争と国家のもっとも困難な時期の中であなたを鍛えた。
Panegyricus Theodosio Augusto dictus 8.4
Et prius quidem quam ad illa veniam, quae aevi maturus egisti, summatim tuum illud attingam cum patre divino castrense collegium, actas sub pellibus hiemes, aestates inter bella sudatas, dies noctesque praeliando aut vigilando consumptas, gravissimas pugnas terra marique pugnatas.
PL 13, 485B壮年に達してあなたが成し遂げた事柄に進む前に、まず簡潔に触れておこう。神聖なる父との、陣営における同僚としての日々、天幕の下で過ごした冬、戦争のさなかに汗を流した夏、戦うか見張るかで費やした昼と夜、陸でも海でも戦った非常に苛烈な戦いのことである。
Panegyricus Theodosio Augusto dictus 8.5
Non tam patiens Africanus prima rudimenta militiae sub Paulo patre toleravit, nec pari indole Annibal puer in tentoria Hispana successit, nec futurarum spe certiore virtutum Philippaea castra Alexander nondum Magnus implevit.
PL 13, 485Bアフリカヌスも、父パウルスのもとで兵役の最初の手ほどきを受けたとき、これほど辛抱強く耐えはしなかった。ハンニバルも、少年のころヒスパニアの天幕に入ったとき、これほどの資質ではなかった。まだ「大王」と呼ばれる前のアレクサンドロスも、将来の徳についてこれほど確かな望みを抱いて、ピリッポスの陣営を満たしはしなかった。
Panegyricus Theodosio Augusto dictus 8.6
Quos etsi plurima laude dotaverit amplificatrix veri vetustas, nihil plus tamen blandita praestitit quam ut eos in his annis secutos regum, aut ducum castra vulgaret, in quibus tu ita fortiter multa gessisti, ut ea non tantum Alexander, aut Africanus, aut Annibal videre dum discerent, sed parentes atque institutores eorum optassent facere dum docerent.
PL 13, 486A真実を誇張する古の伝承は、彼らにこの上ない讃辞を与えたとしても、どれほど追従したところで、この年頃に彼らが王や将軍の陣営に従ったと言い広めたにすぎない。ところが、あなたはその年頃に、多くのことをまことに勇敢に成し遂げたので、アレクサンドロスやアフリカヌスやハンニバルが学んでいるあいだにそれを見たいと願ったであろうばかりか、彼らの親や教師たちも、教えているあいだにそれを自ら行いたいと願ったであろう。