Panegyricus Theodosio Augusto dictus 33.1
Memorabile putavit antiquitas, quod Actiaco aliquando bello ducibus motibusque Romanis peregrina Aegyptus arma permiscuit, tantumque res credita est habere novitatis, ut nisi frequenter isset in litteras, apud posteros videretur facti fides laboratura.
PL 13, 508A古の人々は、かつてアクティウムの戦いで、ローマの将軍と動きの中に、異国のエジプトが武器を混ぜ入れたことを、記憶すべきことと考えた。それは新奇さに満ちていると思われたので、しばしば文献に取り上げられなければ、後世、その事実の信憑性は危うくなると見えたほどであった。
Panegyricus Theodosio Augusto dictus 33.2
Nam quis annalium scriptor, aut carminum tuas illas, Cleopatra, classes, et eborata navigia, et purpurea cum auratis funibus vela tacuit? Quin ita crebro historia recantata est, magis ut ab eisdem saepe dicta, quam ut ab aliquo intermissa videatur.
PL 13, 508A年代記の作者であれ詩人であれ、クレオパトラよ、汝のあの艦隊、象牙の飾りの船、金の綱に紫の帆を黙って済ませた者があろうか。いや、歴史は何度も語り直されたので、同じ者たちにしばしば語られたとは見えても、誰かに省かれたとは見えない。
Panegyricus Theodosio Augusto dictus 33.3
Non contendam duces. Nec enim principem nostrum non dicam victus Antonius, sed victor Augustus aequaverit. Quid in caeteris saltem simile deprehendimus? maxime si rerum temporumque facies altrinsecus conferamus, et hos illosque populos animorum subjiciamus oculis.
PL 13, 508A私は将軍たちを比べようとは思わない。我々の皇帝に並ぶのは、敗れたアントニウスはもちろん、勝ったアウグストゥスでさえできないであろう。そのほかの点でも、似たところを何か見いだせるだろうか。とりわけ、両側の事態と時期の様子を比べ、あれらの民とこれらの民とを、心の目の前に差し出すならば。
Panegyricus Theodosio Augusto dictus 33.4
Illos vela facientes data ventis classis attulerat, hi longum iter sub armorum fasce carpebant. Illos peregrino igne suspirans regina pellexerat; hos amor laudis, et participandae gloriae cura rapiebat.
PL 13, 508Bあちらの者たちは、風に任せた艦隊が帆を張って運んできた。こちらの者たちは、武具の荷を負って長い道を踏破した。あちらの者たちは、異国の炎に息づく女王が誘い出した。こちらの者たちは、称賛への愛と、栄光に与りたいという願いに駆り立てられた。
Panegyricus Theodosio Augusto dictus 33.5
Illos tepens Pharus, et mollis Canopus, laeviumque populorum altor Nilus emiserat; hos minax Caucasus, et rigens Taurus, et ingentium corporum durator Ister effuderat.
PL 13, 508Bあちらの者たちは、生暖かいファロス、柔らかなカノプス、なめらかな民を養うナイルが送り出した。こちらの者たちは、威嚇するカウカソス、凍てつくタウルス、巨大な体を鍛えるイステルが注ぎ出した。
Panegyricus Theodosio Augusto dictus 33.6
Illos tenero perlucentes amictu, et vix leve carbasum vitando sole tolerantes alterno concussa tinnitu sistra ducebant; hos loricis onustos inclusosque ferro fractae voces tubarum, ingentiumque lituorum clangor acuebat.
PL 13, 508Bあちらの者たちは、薄い衣で透けて見え、日除けにほとんど軽い亜麻布を耐え忍んでいたが、揺れて互いに鳴り響くシストルムが導いた。こちらの者たちは、胴鎧を着け、鉄に閉じ込められていたが、ラッパの砕けた音と大きな角笛の響きが奮い立たせた。
Panegyricus Theodosio Augusto dictus 33.7
Quae tandem, ut collatio posset esse populorum, etiamsi tanta non esset dissimilitudo causarum, ut ab illis fuerit Romani imperii appetita captivitas, ab his repetita libertas.
PL 13, 509Aそもそも、両者の民にいかなる比較がありえようか。たとえ、あちらはローマの支配を虜にしようと求め、こちらはその自由を取り戻そうとした、というほどの目的の違いがなかったとしても、である。〔Quae tandem ut… の構文が崩れているらしく、反語の問いとして解した〕
Panegyricus Theodosio Augusto dictus 33.8
Quo tibi, Imperator, indignius videbatur ejus piaculi quemquam inveniri potuisse consortem, cujus se barbarus agebat ultorem.
PL 13, 509A皇帝よ、このためにあなたには、蛮族がその復讐者を自任したあの罪の穢れに、誰かが仲間として見いだされえたことが、いっそう許しがたく思えた。