パカトゥス・ドレパニウスfl. 389–393

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Panegyricus Theodosio Augusto dictus

Caput VII 第VII章

Pacatus Drepanius · Panegyricus Theodosio Augusto dictus · PL 13, 484A · 7 sectiones

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 7.1

1

Dudum, ut video, dedignaris hanc gloriam; sed patere ea a me in laudum tuarum parte constitui, quae solebant in aliis sola laudari. Virtus tua meruit imperium, sed virtuti addidit forma suffragium. Illa praestitit ut oporteret te principem fieri, haec ut deceret.

PL 13, 484A

さきほどから、私の見るところ、あなたはこの栄誉を快く思っていない。だが、他の人々においてはそれだけが称えられるのが常であったものを、あなたの讃美の一部として私が数え入れるのを、許されたい。あなたの徳が帝権に値したが、その徳に票を添えたのは容姿であった。徳は、あなたが元首となるべきことを果たし、容姿は、あなたが元首となるにふさわしいことを果たした。

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 7.2

2

An vero quidquam putamus in imperii tui declaratione praeteritum, cum ductam esse rationem ipsorum etiam videamus annorum?

PL 13, 484B

それとも、あなたの帝権の宣言に当たって、何かが見落とされたと我々は考えるだろうか。年齢そのものまでが考慮されたことを我々は目にしているのに。

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 7.3

3

Cujus quidem rei tanta fuit cura majoribus, ut non solum in amplissimis magistratibus adipiscendis, sed in praeturis quoque, aut aedilitatibus capessendis aetas spectata sit petitorum, nec quisquam tantum valuerit nobilitate, vel gratia, vel pecunia, qui annos comitiali lege praescriptos festinatis honoribus occuparit.

PL 13, 484B

この点について祖先たちは非常に気を配り、最高の官職に就くときだけでなく、法務官職や按察官職に就く場合にも、志願者の年齢が吟味された。家柄、人望、財力のいずれによっても、民会の法が定めた年齢を、官職を急ぐことで先取りできるほどの力を持った者は、一人もいなかったのである。

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 7.4

4

Nec injuria id quidem. Nam et qui venturi sunt in virtutis adoptionem, illo tamen adolescentiae lubrico, ut non cadant, titubant. An non clarissimos nominis Romani viros Sullas, Catulos, Scipiones loquor, aliquantisper sibi luxuria vindicavit?

PL 13, 484B

それも不当なことではなかった。というのは、いずれ徳を我がものとするに至る者でさえ、あの青年期の滑りやすさのゆえに、倒れまではしないものの、よろめくからである。ローマの名のもっとも輝かしい人物たち——スッラたち、カトゥルスたち、スキピオたちのことを私は言っている——をさえ、しばらくの間は奢侈が自分のものとしたのではないか。

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 7.5

5

Quos etsi ad portum mutati in melius revexerint flatus, diu tamen vitiorum turbo jactavit, et naufragos atque fluctuantes, ab illis quibus mersabantur erroribus aegre aetas recepit.

PL 13, 485A

彼らを、向きの変わった風がよりよい方へ港まで連れ戻したとしても、悪徳の旋風は長く彼らを翻弄し、難破して波間を漂う彼らを、沈められていた過ちの中から、年齢はようやく迎え入れたのである。

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 7.6

6

Bene igitur cuncta quadrarunt, et caeteris, quae innumera congruebant, anni quoque suum junxere suffragium, qui soli in homine perfecti bono duarum potiuntur aetatum, virtute juvenum, et maturitate seniorum.

PL 13, 485A

こうして、すべてがみごとに合致し、数えきれないほど一致した他の事柄に、年齢もまた自らの票を加えた。人の盛りの年齢だけが、二つの年代の善、すなわち若者の力と老人の円熟とを、ともに手にするのである。

Panegyricus Theodosio Augusto dictus 7.7

7

Prius forfasse imperium inire debueris, ut diutius imperares: sed sine exempli periculo providebitur ne quid amiseris. Vita longiore pensandum quod ex praeterito perdidisti. Parum interest quando coeperit quod terminum non habebit.

PL 13, 485A

あなたはおそらく〔底本は forfasse。fortasse と読む〕、より長く統治するために、もっと早く帝位に就くべきだったのかもしれない。だが、先例となる危険なしに、あなたが何も失わないよう配慮されるだろう。過去から失ったものは、より長い生涯で埋め合わされるべきである。終わりを持たないものが、いつ始まったかは、ほとんど問題ではない。