Panegyricus Theodosio Augusto dictus 32.1
Quamvis igitur, imperator, hoste tali abutereris, nec tam ad praelium conserendum quam ad supplicium de nefario capite sumendum venires, consiliis tamen tantis, tantisque rationibus bellum administrabas, ut cum Perse aliquo decertaturus, aut Pyrrho, aut cum illo ipso Annibale videreris.
PL 13, 506C皇帝よ、あなたは、そのような敵を意のままにできたうえ、戦いを交えるためというより、不逞の頭に刑罰を下すために来たのだが、それでも、ペルセスか、ピュッルスか、あのハンニバル自身かと戦おうとしているかのように見えるほど、周到な計画と配慮をもって戦を運んだ。
Panegyricus Theodosio Augusto dictus 32.2
Nam primum fidem regum, quibus limes Orientis ambitur, data atque accepta dextera firmas, quo foris securus agitares, si nihil sollicitum et suspectandum domi reliquisses.
PL 13, 507Aまず、東方の境を囲む王たちの信義を、右手を差し出し受けて固め、国内に不安も疑念も残さなければ、外では安心して動けるようにした。
Panegyricus Theodosio Augusto dictus 32.3
Tunc copias tuas trifariam dividis, ut et hostis audaciam multiplicato terrore percelleres, et fugam circumfusus ambires.
PL 13, 507A次いで、あなたは軍勢を三つに分け、恐怖を倍にして敵の大胆を打ち砕き、また取り囲んで逃げ道をふさごうとした。
Panegyricus Theodosio Augusto dictus 32.4
Postremo populis barbarorum, ultroneam tibi operam ferre voventibus commilitonum munus indulges, ut et limiti manus suspecta desederet, et militi auxiliator accederet.
PL 13, 507A最後に、自ら進んで奉仕を申し出る蛮族の民には、戦友の役目を許し、国境から疑わしい手勢を取り除き、同時に兵士に援軍が加わるようにした。
Panegyricus Theodosio Augusto dictus 32.5
Qua tua benignitate pellectae omnes Scythicae nationes tantis examinibus confluebant, ut, quem remiseras tuis, barbaris videreris imperasse dilectum. O res digna memoratu!
PL 13, 507Aあなたのこの慈愛に誘われて、スキュタイの諸族はみな、おびただしい群れとなって集まり、あなたが自軍の兵士に免じた徴兵を、蛮族に課したかのように見えるほどであった。何と語るに値することか。
Panegyricus Theodosio Augusto dictus 32.6
Ibat sub ducibus vexillisque Romanis hostis aliquando Romanus, et signa contra quae steterat sequebatur, urbesque Pannoniae, quas inimica dudum populatione vacuaverat, miles impleverat.
PL 13, 507Bかつてのローマの敵が、ローマの将軍と旗のもとに進み、かつて対峙した軍旗に従い、敵意ある略奪でかつて空にした、パンノニアの町々を、兵士として満たしたのである。
Panegyricus Theodosio Augusto dictus 32.7
Gotthus ille, et Hunnus, et Alanus respondebat ad nomen, et alternabat excubias, et notari infrequens verebatur. Nullus tumultus, nulla confusio, nulla direptio, ut a barbaro, erat.
PL 13, 507Bあのゴート人も、フン人も、アラン人も、名を呼ばれれば返事をし、交替で歩哨に立ち、点呼で欠けていることを恐れた。蛮族でありながら、騒ぎも混乱も略奪もなかった。
Panegyricus Theodosio Augusto dictus 32.8
Quin si quando difficilior frumentaria res fuisset, inopiam patienter ferebat, et quam numero arctarat annonam, comparcendo laxabat; pro omni praemio omnique mercede id unum reposcens, ut tuus diceretur. Quanta est virtutis ambitio! Accipiebas beneficium quod imputares.
PL 13, 507Bそれどころか、食糧の調達が難しくなったときには、窮乏を耐え忍び、人数のために切り詰められた糧食を、倹約することで広げた。あらゆる報酬と手当てに代えて、ただ一つ、あなたの者と呼ばれることだけを求めたのである。何と大きな、武勇への野心であろう。あなたは、恩として数えられる好意を受けたのだった。