テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2Adversus Hermogenem

Caput VII 第VII章

Tertullian · Adversus Hermogenem · PL 2, 203B · 7 sectiones

Adversus Hermogenem 7.1

1

Si minorem et inferiorem materiam Deo, et idcirco incomparabilem illi, contendit, ut majori, ut superiori, praescribo non capere ullam diminutionem et humiliationem, quod sit aeternum et innatum: quia hoc et Deum faciat tantum, quantus est, nullo minorem, neque subjectiorem, imo omnibus majorem et sublimiorem.

PL 2, 203B

もし彼が、質料は神より小さく劣ったものであり、それゆえに、より大いなるもの、より優れたものである神とは比べえない、と論じるならば、私は抗弁する。永遠であり生まれざるものであるならば、いかなる縮小も卑下も受け入れないのだ、と。なぜなら、まさにこのことが、神をも、神があるところの大きさのままの神たらしめ、何ものよりも小さくなく、従属することもなく、それどころか万物よりも大きく、崇高なものたらしめるからである。

Adversus Hermogenem 7.2

2

Sicut enim caetera quae nascuntur, aut finiunt, et idcirco aeterna non sunt, semel opposita fini, quae et initio admittunt ea quae Deus non capit, diminutionem dico interim et subjectionem, quia nata et facta sunt: ita et Deus ideo ea non capit, quia nec natus omnino, nec factus est.

PL 2, 203B

なぜなら、ほかの事物は、生まれ、あるいは終わりを持ち、それゆえに永遠ではなく、ひとたび終わりに対置されたものであって、初めから、神が受け入れないもの——つまり、さしあたり縮小と従属と言っておくが——を受け入れるからである。それらが生まれ、造られたものだからである。そのように、神がそれらを受け入れないのは、神が全く生まれもせず、造られもしなかったからである。

Adversus Hermogenem 7.3

3

Materiae autem status talis est. Igitur et duobus aeternis, ut innatis, ut infectis, Deo atque materia, ob eamdem rationem communis status, ex aequo habentibus id quod neque diminui, nec subjici admittit, id est aeternitatem: neutrum dicimus altero esse minorem, sive majorem, neutrum altero humiliorem, sive superiorem, sed stare ambo ex pari magna, ex pari sublimia, ex pari solidae et perfectae felicitatis, quae censetur aeternitas.

PL 2, 203C

しかし、質料の状態もまた然りである。かくして、神と質料という二つの永遠なるもの、生まれざるもの、造られざるものは、同じ理によって状態を共にし、等しく、縮小も従属も受け入れないもの、すなわち永遠を持つのだから、我々は、いずれもがもう一方よりも小さいとも大きいとも言わず、いずれもがもう一方よりも低いとも高いとも言わない。両者は等しく大いなるもの、等しく崇高なるもの、等しく堅固にして完全な幸福——それが永遠と見なされるのだが——のうちに、等しく立っているのだ、と言うのである。

Adversus Hermogenem 7.4

4

Neque enim proximi erimus opinionibus nationum, quae si quando coguntur Deum confiteri, tamen et alios infra illum volunt.

PL 2, 204A

なぜなら、我々は諸国民の世論に近しいものであってはならないからである。彼らは、たとえ神を告白することを強いられるときでも、なお彼より下に他の者たちを置こうとする。

Adversus Hermogenem 7.5

5

Divinitas autem gradum non habet, utpote unica; quae si et in materia erit, ut proinde innata et infecta et aeterna, aderit utrobique, quia minor se nusquam poterit esse.

PL 2, 204A

しかし神性は、唯一のものである以上、段階を持たない。もしそれが質料のうちにもあり、それゆえ質料もまた生まれざるもの、造られざるもの、永遠なるものであるとするならば、神性は両者にひとしく現存することになる。なぜなら、それはどこにあっても自分自身より小さくなることはできないからである。

Adversus Hermogenem 7.6

6

Quomodo ergo discernere audebit Hermogenes, atque ita subjicere Deo materiam, aeternam aeterno, innatam innato, auctricem auctori? dicere audentem, et, Ego prima, et, Ego ante omnia, et, Ego a quo omnia: pares fuimus, simul fuimus, ambo sine initio, sine fine: ambo sine auctore, sine Deo?

PL 2, 204A

ではヘルモゲネスは、どうして両者を分かち、そのようにして質料を神に、すなわち永遠なるものを永遠なるものに、生まれざるものを生まれざるものに、創造者を創造者に従属させようとあえてするのだろうか。〔質料は〕あえてこう言うであろうに。「私が第一である」「私は万物に先立つ」「私から万物が出ている」「我々は等しかった、共に在った、両者とも初めもなく終わりもなかった、両者とも創造者もなく神もなかった」と。

Adversus Hermogenem 7.7

7

Quis me Deus subjicit contemporali, coaetaneo? Si quia Deus dicitur, habeo et ego meum nomen. Aut ego sum Deus, aut ille materia: quia ambo sumus quod alter est nostrum. Putas itaque materiam Deo non comparasse, quam scilicet subjiciat illi?

PL 2, 204A

「いかなる神が、同時代の者、同年代の者に私を従属させるのか。もし彼が『神』と呼ばれるからだというなら、私にも私の名がある。私が神であるか、彼が質料であるか、そのどちらかだ。なぜなら我々は、互いに、もう一方が在るところのものだからだ」〔と質料は言うであろう〕。それゆえお前は、彼が質料を神に比べはしなかったとでも思うのか——彼は質料を神に従属させているというのに。