テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2Adversus Hermogenem

Caput XVII 第XVII章

Tertullian · Adversus Hermogenem · PL 2, 212A · 4 sectiones

Adversus Hermogenem 17.1

1

Unici Dei status hanc regulam vindicat: non aliter unici, nisi quia solius: non aliter solius, nisi quia nihil cum illo: sic et primus erit, quia omnia post illum: sic omnia post illum, quia omnia ab illo: sic ab illo, quia ex nihilo, ut illi quoque Scripturae ratio constet: Quis cognovit sensum Domini?

PL 2, 212A

唯一なる神の状態は、この規範を要求する。すなわち、唯一であるのは、ただ独りのみであるからにほかならず、ただ独りのみであるのは、神とともに何もないからにほかならない。同様に、神は第一の者である、なぜならすべては神の後にあるからであり、すべてが神の後にあるのは、すべてが神から出たからであり、神から出たのは、無からであるからである。そのようにしてこそ、かの聖典の言葉の理もまた確かなものとなる。「誰が主の考えを知ったか」。

Adversus Hermogenem 17.2

2

Aut quis illi consiliarius fuit? aut quem consultatus est? aut viam intelligentiae et scientiae quis demonstravit illi? quis tradidit, et retribuetur ei (Rom. XI, 34, 35)? Nemo utique: quia nulla vis, nulla materia, nulla natura substantiae alterius aderat illi.

PL 2, 212A

「あるいは誰が神の相談役であったか。神は誰に相談したか。あるいは誰が神に知解と知識との道を示したか。誰が神に与えて、神から報いを受けようか」(ローマ11:34、35)。当然、誰もいない。神のもとには、他の実体に属する力も、質料も、本性も、何一つ存在しなかったからである。

Adversus Hermogenem 17.3

3

Porro, si de aliquo operatus est, necesse est ab ea ipsa acceperit et consilium et tractatum dispositionis, ut viam intelligentiae et scientiae.

PL 2, 212B

さらに、もし神が何かから働きかけて造ったのであれば、必然的に、まさにその何かから、思案も配剤の処理も、知解と知識との道と同じく、受け取ったことになる。

Adversus Hermogenem 17.4

4

Pro qualitate enim rei operari habuit et secundum ingenium materiae, non secundum suum arbitrium: adeo ut et mala pro natura, non sua, sed substantiae, fecerit.

PL 2, 212B

というのも、神はその物の性質に応じて、また質料の生来の性向に従って働かねばならなかったのであり、自らの意志に従ってではなかったことになるからである。悪しきものすらも、神自身の本性にではなく、実体の本性に応じて造ったことになるほどである。