Adversus Hermogenem 45.1
At enim prophetae et apostoli non ita tradunt mundum a Deo factum, apparente solummodo et appropinquante materiae, qui nec materiam ullam nominaverunt, sed primo Sophiam conditam initium viarum in opera ipsius (Prov., VIII, 22): dehinc et sermonem prolatum, per quem omnia facta sunt, et sine quo factum est nihil (Joan., I, 3).
PL 2, 237Aだが、預言者たちも使徒たちも、世界が神によって、質料にただ現れ近づくことによって造られたとは伝えていない。彼らは質料など全く名指してはおらず、まず、神の業のうちで道の初めとして創られたソフィアを語り(箴言8:22)、次いで、それを通してすべてのものが造られ、それなしには何一つ造られなかった、発出した言葉を語っているのである(ヨハネ1:3)。
Adversus Hermogenem 45.2
Denique sermone ejus coeli confirmati sunt, et spiritu ipsius universae virtutes eorum (Ps. XXXIII, 6). Hic est Dei dextera et manus ambae per quas operatus est ea quae molitus est (Is., XLVIII, 13).
PL 2, 237A実に、「その言葉によって天は固く立てられ、その霊によって天のすべての力は立てられた」(詩編33:6)。この方こそ、神が企てたことを成し遂げられた、神の右の手であり両の手である(イザヤ48:13)。
Adversus Hermogenem 45.3
Opera enim manuum tuarum, inquit, coeli (Ps. CII, 26); per quas et mensus est terram, et palmo coelum (Is. XL, 12). Noli ita Deo adulari, ut velis illum solo visu et solo accessu tot ac tantas substantias protulisse, et non propriis viribus instituisse.
PL 2, 237B実に、「天は汝の御手の業である」と言われている(詩編102:26)。その手によって神は地を測り、手のひらで天を測られたのである(イザヤ40:12)。神にそのような追従をするな——神が、ただ現れ、ただ近づいただけで、これほど多くの、これほど偉大な実体を生み出したのであり、固有の力によって設けたのではない、などと望むことがあってはならない。
Adversus Hermogenem 45.4
Sic enim et Jeremias commendat; Deus faciens terram in valentia sua, parans orbem intelligentia sua, et suo sensu extendit coelum (Jerem., LI, 15, Ps. LXIV, 7). Hae sunt vires ejus, quibus enixus, totum hoc condidit. Major est gloria ejus, si laboravit.
PL 2, 237B実に、エレミヤもそのように証ししている——「神はその剛力によって地を造り、その知性によって世界を整え、その感覚によって天を広げられた」(エレミヤ51:15、詩編64:7)。これらこそ神の力であり、それによって力を尽くして、この全てを創られたのである。もし労苦されたのであれば、神の栄光はいっそう大きい。
Adversus Hermogenem 45.5
Denique septima die requievit ab operibus (Gen. II, 2). Utrumque suo more. Aut si adparens solummodo et adpropinquans fecit hunc mundum, numquid cum facere desiit, rursus adparere et adpropinquare cessavit?
PL 2, 237B実に、七日目に神はその業を離れて休まれた(創世記2:2)。両者とも、それぞれのやり方でのことである。あるいは、もし神がただ現れ、近づくだけでこの世界を造ったのだとすれば、造ることをやめたとき、再び現れることも近づくこともやめたとでもいうのか。
Adversus Hermogenem 45.6
Atquin magis apparere coepit, et ubique conveniri Deus, ex quo factus est mundus. Vides ergo quemadmodum operatione Dei universa consistunt, valentia facientis terram, intelligentia parantis orbem, et sensu extendentis coelum: non adparentis solummodo, nec adpropinquantis, sed adhibentis tantos animi sui nisus, sophiam, valentiam, sensum, sermonem, spiritum, virtutem: quae illi non erant necessaria, si adparendo tantummodo et adpropinquando profectus fuisset.
PL 2, 238Aしかるに、世界が造られてこのかた、神はいっそう現れ始め、いたるところで出会われるようになった。それゆえお前は、万物が神の働きによっていかに成り立っているかを見るであろう——地を造る剛力によって、世界を整える知性によって、天を広げる感覚によって、である。ただ現れ、ただ近づくだけではなく、ソフィアを、剛力を、感覚を、言葉を、霊を、力を、これほど多くの精神の働きを用いつつなのである。もし神が、ただ現れ、近づくだけで前進していたのなら、これらは神にとって必要ではなかったであろう。
Adversus Hermogenem 45.7
Haec autem sunt invisibilia ejus, quae secundum apostolum ab institutione mundi de factis ejus conspiciuntur (Rom., II, 20), non materiae nescio quae, sed sensualia ipsius. Quis enim cognovit sensum Domini?
PL 2, 238Aしかしこれらこそ、使徒によれば、世界の始まりよりその造られた業を通して見て取られる、神の見えざるものどもである(ローマ2:20)。それは質料の何やらではなく、神ご自身の感覚に属するものである。実に、誰が主の感覚を知ったであろうか。
Adversus Hermogenem 45.8
De quo exclamat: O profundum divitiarum et sophiae, ut inventibilia judicia ejus, et ininvestigabiles viae ejus! (Rom. XI, 33).
PL 2, 238Aそれについて使徒はこう叫んでいる——「ああ、富とソフィアの深さよ、その裁きはいかに見出しがたく、その道はいかに探り尽くしがたいことか」(ローマ11:33)。
Adversus Hermogenem 45.9
Quid haec magis sapiunt, quam ut ex nihilo omnia facta sint? quae nec invenire nec investigari nisi a solo Deo possent; alioqui investigabilia, si ex materia sunt investigata et inventa.
PL 2, 238Bこれらの言葉は、万物が無から造られたということ以上に、何を意味していようか。それらは、神お一人によってでなければ、見出すことも探り究めることもできなかったのである。さもなければ、もしそれらが質料から探り出され見出されたのであれば、探り尽くせるものであったはずだ。
Adversus Hermogenem 45.10
Igitur in quantum constitit materiam nullam fuisse, ex hoc etiam quod nec talem competat fuisse qualis inducitur, in tantum probatur omnia a Deo ex nihilo facta, nisi quod Hermogenes eumdem statum describendo materiae, quo est ipse, inconditum, confusum, turbulentum, ancipitis et praecipitis et fervidi motus, documentum artis suae dum ostendit, ipse se pinxit.
PL 2, 238Bしたがって、質料が存在しなかったこと、しかもヘルモゲネスが説くような性質のものではあり得なかったことが確定した限りにおいて、それだけ万物が神によって無から造られたことも証明されるのである。ただし、ヘルモゲネスは、質料に、彼自身と同じ状態——無秩序で、混沌とし、荒れ狂い、危うく、性急で、激しい運動をするという状態——を描写することによって、自らの技の証しを示しつつ、実は自分自身を描いていたのである。