テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2Adversus Hermogenem

Caput XXVI 第XXVI章

Tertullian · Adversus Hermogenem · PL 2, 220C · 8 sectiones

Adversus Hermogenem 26.1

1

Nobis autem unus Deus et una est terra, quam in principio Deus fecit, cujus ordinem incipiens Scriptura decurrere, primo factam eam edicit, dehinc qualitatem ipsius edisserit, sicut et coelum primo factum professa: In principio fecit Deus coelum, dehinc dispositionem ejus superinducit: Et separavit inter aquam quae erat infra firmamentum (Gen. I, 7), et quae super firmamentum, et vocavit Deus firmamentum coelum, ipsum quod in primordio fecerat.

PL 2, 220C

だが我々にとっては、神は唯一であり、地もまた唯一である。それは神が初めに造った地であって、聖典はその順序を語り始めるにあたり、まずそれが造られたことを告げ、その後にその性質を詳しく述べる。天についても同様に、まず造られたことを言い表している——「初めに神は天を造られた」——その後で、その配剤を書き加える——「そして神は、堅固なるものの下にあった水と、堅固なるものの上にある水とを分けられた」(創世記1:7)、「神はその堅固なるものを天と呼ばれた」、それは初めに造られたのと同じものである。

Adversus Hermogenem 26.2

2

Proinde et de homine: Et fecit Deus hominem: ad imaginem Dei fecit illum (Ibid. 27). Dehinc qualiter fecerit reddit: Et finxit Deus hominem de limo terrae, et adflavit in faciem ejus flatum vitae, et factus est homo in animam vivam (Gen. II, 7).

PL 2, 221A

人についても同様である——「そして神は人を造られた。神の似姿に彼を造られた」(同27)。その後で、どのように造ったかを述べる——「神は地の泥から人を形づくり、その顔に命の息を吹き込まれた。そして人は生ける魂となった」(創世記2:7)。

Adversus Hermogenem 26.3

3

Et utique sic decet narrationem inire, primo praefari, postea prosequi, nominare, deinde describere.

PL 2, 221A

そして物語は、当然このように語り起こすのがふさわしい。まず前置きをし、その後で続け、名を挙げ、それから描写するのである。

Adversus Hermogenem 26.4

4

Alioquin vanum, si ejus rei cujus nullam praemiserat mentionem, id est materiae, ne ipsum quidem nomen, subito formam et habitum promulgavit: ante enarrat qualis esset, quam an esset; ostendit figuram deformati; nomen abscondit.

PL 2, 221A

さもなければ無益であろう。もし〔聖典が〕あらかじめ何の言及も置かなかったもの、すなわち質料について、その名前すら挙げぬまま、いきなりその形と姿とを言い表したのだとすれば。それがあるかどうかよりも先に、それがどのようなものであるかを語ることになり、形を失ったものの姿を示しながら、その名は隠してしまうことになる。

Adversus Hermogenem 26.5

5

At quanto credibilius secundum nos ejus rei dispositionem Scriptura subjunxit, cujus institutionem simulque nominationem praemisit.

PL 2, 221B

しかし、我々の説に従えば、聖典が、ある事物の設立とその命名とをあらかじめ述べておいてから、その配剤を後に付け加えたと解するほうが、はるかに信じやすいことである。

Adversus Hermogenem 26.6

6

Quam denique integer sensus est: In principio Deus fecit coelum et terram, terra autem erat invisibilis et rudis (Gen. I, 1, 2), quam Deus scilicet fecit, de qua Scriptura cum maxime ediderat.

PL 2, 221B

実に、意味はどれほど途切れなく通ることか——「初めに神は天と地とを造られた。さて、地は目に見えず、粗いままであった」(創世記1:1、2)。それはすなわち、神が造った地であり、聖典がまさに直前に述べていたばかりの、その地についてのことである。

Adversus Hermogenem 26.7

7

Nam et autem ipsum, velut fibula conjunctivae particulae ad connexum narrationi oppositum est, terra autem. Hoc enim verbo revertitur ad eam de qua supra dixerat, et alligat sensum.

PL 2, 221B

というのも、「さて」という語そのものが、あたかも留め金のように、接続の小辞として物語の連結のために置かれているからである——「さて、地は」。この語によって、聖典は先に語っていたその地へと立ち返り、意味をつなぎ止めるのである。

Adversus Hermogenem 26.8

8

Adeo aufer hinc autem, et soluta compago est, ut tunc possit de alia terra dictum videri, Terra erat invisibilis et rudis.

PL 2, 221B

その証拠に、ここから「さて」を取り去ってみるがよい。すると連結は解け、そのときになって初めて、「地は目に見えず、粗いままであった」が、別の地について言われたもののように見えかねないのである。