Adversus Hermogenem 39.1
Sit nunc definitiva, sicut rectius tibi videtur, per demutationes suas et translationes: sit et comprehensibilis, ut quae fabricatur, inquis, a Deo, quia et convertibilis, et demutabilis, et dispartibilis.
PL 2, 232C質料は今、お前により正しく思われる通り、その変化と転移とを通じて限定されたものであるとしよう。また、お前の言うように神によって形づくられるものである以上、把握され得るものでもあるとしよう。なぜなら、転換可能であり、変化可能であり、分割可能でもあるのだから。
Adversus Hermogenem 39.2
Demutationes enim ejus, inquis, dispartibilem eam ostendunt. Et hic a lineis tuis excidisti, quibus circa personam Dei usus es, praescribens Deum illam non ex semetipso fecisse, quia in partes venire non posset qui sit aeternus et manens in aevum, ac per hoc immutabilis et indivisibilis.
PL 2, 233Aというのは、お前が言うように、質料の変化はそれが分割可能であることを示しているからだ。だが、ここでお前は、神をめぐって用いた自らの線から外れてしまった。お前はそこで、永遠であり時の全体にわたって存続する者は部分に分かれ得ず、それゆえ不変・不可分でもあるとして、神はそれ〔質料〕を自分自身から造ったのではないと抗弁していたのである。
Adversus Hermogenem 39.3
Si et materia eadem aeternitate censetur, neque initium habens neque finem, eadem ratione non poterit pati dispertitionem et demutationem, qua nec Deus.
PL 2, 233Aもし質料もまた、初めも終わりも持たず、神と同じ永遠性のうちに数えられるのであれば、同じ理由によって、神と等しく分割も変化も被り得ないはずである。
Adversus Hermogenem 39.4
In aeternitatis consortio posita, participet cum illo necesse est et vires, et leges et conditiones aeternitatis.
PL 2, 233A永遠性の分かち合いのうちに置かれている以上、質料は必然的に、神と共に永遠性の力も、法も、条件も分かち持つことになる。
Adversus Hermogenem 39.5
Aeque cum dicis: Partes autem ejus omnia simul ex omnibus habent, ut ex partibus totum dignoscatur: utique eas partes intelligi vis, quae ex illa prolatae sunt, quae hodie videntur a nobis.
PL 2, 233A同様に、お前が『しかしその部分は、全体が部分から見分けられるように、あらゆるものを一挙にすべてのものから持っている』と言うとき、お前が理解させようとしているのは当然、質料から発出し、今日我々の目に見えているそれらの部分のことである。
Adversus Hermogenem 39.6
Quomodo ergo omnia ex omnibus habent, utique ex pristinis, quando quae hodie videntur, aliter habeant quam pristina fuerunt?
PL 2, 233Bでは、今日見えているものが、かつてあったものとは違う在り方をしているとすれば、それらはどうして、当然もとのものから、あらゆるものをすべてのものから持っていると言えようか。