Adversus Hermogenem 32.1
Haec responderim pro scriptura praesenti, quatenus hic solorum corporum factitationem commendare videtur coeli et terrae. Scivit esse qui ultro in corporibus et membra cognoscerent, et ideo compendio usa est.
PL 2, 226B以上のように私は、目下の聖典箇所について答えたことになる。この箇所は、天と地というただ物体の造られたことのみを述べ伝えているように見えるからである。聖典は、物体のうちに肢体をも自ずと認める者たちがいることを知っていた。それゆえ簡略な言い方を用いたのである。
Adversus Hermogenem 32.2
Providit tamen et hebetes et insidiosos, qui dissimulato tacito intellectu, ipsis quoque membris verbum factitationis significatorium exigerent. Itaque et propter istos singulas species factas docet aliis in locis.
PL 2, 226Cとはいえ聖典は、鈍い者や邪な者たちについても配慮した。彼らは暗黙のうちの理解を無視して、肢体そのものについてまで、造られたことを示す言葉を求めるであろうからである。それゆえ、こうした者たちのためにも、聖典は他の箇所で個々の相が造られたことを教えている。
Adversus Hermogenem 32.3
Habes Sophiam, Prior autem abysso genita sum, dicentem: ut credas abyssum quoque genitam, id est factam, quia et filios facimus, licet generemus. Nihil interest facta an nata sit abyssus, dum initium detur illi, quod non daretur si materiae subjecta esset.
PL 2, 226Cお前はソフィアが「深淵に先立って私は生み出された」と語るのを持っている。それによって、深淵もまた生み出された、すなわち造られたのだと信じるがよい。我々もまた、子をもうける(生む)とはいえ、それを『造る』とも言うからである。深淵が『造られた』のか『生まれた』のかは、何ら重要ではない。それに初めが与えられている限りは。もしそれが質料に服していたなら、そのような初めは与えられなかったであろう。
Adversus Hermogenem 32.4
De tenebris vero ipse Dominus per Isaiam: Ego qui struxi lucem et feci tenebras (Is. XLV, 7).
PL 2, 227A闇については、主ご自身がイザヤを通して、「私は光を築き、闇を造った」と言われている(イザヤ45:7)。
Adversus Hermogenem 32.5
De spiritu aeque Amos: Qui solidat tonitruum et condit spiritum, et annuntiat in homines Christum suum (Amos. IV, 13): eum spiritum conditum ostendens, qui in terras conditas deputabatur, qui super aquas ferebatur, librator, et adflator, et animator universitatis: non, ut quidam putant, ipsum Deum significari spiritum, quia Deus spiritus.
PL 2, 227A霊についても同様に、アモスは、「雷を固め、霊を創り、御自らのキリストを人々に告げ知らせる方」と言う(アモス4:13)。ここで示されているのは創られた霊であって、創られた地々へと割り当てられ、水の上を運ばれ、宇宙の均衡を保つ者、息吹を送る者、生命を与える者であった。神は霊であるからといって、ある人々が考えるように、ここで霊とは神ご自身を指すのではない。
Adversus Hermogenem 32.6
Neque enim aquae Dominum sustinere sufficerent; sed eum spiritum dicit de quo etiam venti constiterunt, ut ait per Isaiam: Quia spiritus a me exivit et flatum omnem ego feci (Is. LVII, 26).
PL 2, 227Aなぜなら、水は主を支えるに足りるものではなかったからである。むしろここで言われているのは、そこから風もまた成り立ったところの霊である。イザヤを通して、「霊は私から出て、あらゆる息吹を私が造った」と言われているとおりである(イザヤ57:26)。
Adversus Hermogenem 32.7
Item de aquis eadem Sophia: Et cum firmos ponebat fontes ejus quae sub coelo est, ego eram modulans cum ipso (Prov. VIII, 28, 29).
PL 2, 227B同様に水についても、同じソフィアが、「かの方が天の下にあるものの泉々を堅く据えられたとき、私はかの方とともに調べを奏でていた」と言う(箴言8:28、29)。
Adversus Hermogenem 32.8
Cum ergo et eas species probamus a Deo factas, etsi in Genesi tantummodo nominantur sine factitationis mentione, respondebitur fortasse ex diverso: Plane factas eas, sed ex materia: ut stylus quidem Moysi, Et tenebrae super abyssum, et spiritus Dei super aquas ferebatur, materiam sonet: caeterae vero Scripturae, quae ex materia factae sint species, in disperso demonstrent.
PL 2, 227Bかくして、これらの諸相もまた神によって造られたことを我々が証明する時、たとえ創世記においてはただ名指されるのみで造られたことへの言及がなくとも、逆の側からはおそらくこう答えられるであろう。「確かにそれらは造られたが、質料から造られたのだ」と。すなわち、モーセの筆、「闇が深淵の上にあり、神の霊が水の上を運ばれていた」というくだりは質料を響かせているのであり、他方、聖典の他の箇所は、これらの諸相が質料から造られたことを、あちこちに散らして示している、というのである。
Adversus Hermogenem 32.9
Ergo sicut terra de terra, ita et abyssus ex abysso, et tenebrae ex tenebris, et spiritus et aquae ex spiritu et aquis constiterunt.
PL 2, 227Bかくして、地が地から成ったように、深淵も深淵から、闇も闇から、霊と水も霊と水とから成った、というわけである。
Adversus Hermogenem 32.10
Et sicut supra diximus, non potuit informis fuisse materia, si species habebat, ut et aliae ex ea sint confectae; nisi quod non aliae, sed ipsae ex semetipsis: siquidem non capit diversas fuisse quae iisdem nominibus eduntur, quo jam operatio divina otiosa videri possit, si quae erant fecit: cum generosior esset , quae non erant facta, si fierent.
PL 2, 227Bそして、我々が上で述べたとおり、もし質料が諸相を有し、そこから他の諸相が作り上げられ得たのだとすれば、質料は形無きものではあり得なかった。もっとも、他の諸相からではなく、それら自身から自らを成した、ということでなければの話である。すなわち、同じ名で呼び出されるものどもが異なるものであった、とは考えられない。そうであれば、既にあったものを造ったのだとすれば、神の御業は無為であったように見えることになるであろうし、もし造られていなかったものが造られたのだとすれば、その方がいっそう気高いことであったろうから。
Adversus Hermogenem 32.11
Igitur ut concludam, aut materiam tunc significavit Moyses cum scribit: Et tenebrae super abyssum, et spiritus Dei super aquas ferebatur: aut cum hae species alibi postea demonstrantur factae a Deo, debuerunt aeque demonstrari ex materia, quam Moyses praemiserat, factae: aut si species istas, et non materiam significavit Moyses, ubi materia demonstrata sit quaero.
PL 2, 228Aそれゆえ、結論として言おう。モーセが「闇が深淵の上にあり、神の霊が水の上を運ばれていた」と書いたとき、彼が示したのは質料であったのか。それとも、これらの諸相が後に他の箇所で神によって造られたと示されるとき、それらは等しく、モーセが先に述べておいた質料から造られたのだと示されるべきであったのか。それとも、モーセが示したのはこれらの諸相であって質料ではなかったのだとすれば、質料が示された箇所はどこにあるのか、私は問う。