Adversus Hermogenem 27.1
(c) Sed tu supercilia capitis, nutu digiti accommodato, altius tollens, et quasi retro jactans: Erat, inquis, quasi semper fuerit, scilicet innata et infecta, et idcirco materia credenda.
PL 2, 221Cしかしお前は、頭の眉をつり上げ、指の身振りを添え、いっそう高く上げて、あたかも後ろへ投げ返すかのようにしながら言う——「あった」とは、あたかもそれが常にあったかのようだ、すなわち生まれず造られずにあったのであり、それゆえ質料と信じるべきなのだ、と。
Adversus Hermogenem 27.2
At ego sine ullo lenocinio pronuntiationis simpliciter respondebo, de omni re posse dici erat, etiam de ea quae facta, quae nata sit, quae aliquando non fuerit, et quae materia non sit.
PL 2, 221Cしかし私は、口ぶりに何の媚態も交えず、率直にこう答えよう。「あった」とは、あらゆるものについて言われ得るのであり、造られたもの、生まれたもの、かつては存在しなかったもの、質料でないものについてすら言われ得るのである。
Adversus Hermogenem 27.3
Omne enim quod habet esse, unde habeat, sive per initium, sive sine initio, hoc ipso quod est, etiam erat dicetur. Cui competit prima verbi positio in definitionem, ejusdem etiam declinatio verbi decurret in relationem.
PL 2, 221Cなぜなら、存在を持つものはすべて——それが初めを通してであれ、初めなしにであれ、いずれにせよ存在を持つところのものは——まさにそれが「ある」というそのことによって、「あった」とも言われるであろうからである。この動詞の第一の形が定義に当たるものには、同じ動詞の変化形もまた、関係〔を語ること〕へと及ぶのである。
Adversus Hermogenem 27.4
Est, definitionis caput; erat, relationi facit. Hae sunt argutiae et subtilitates haereticorum, simplicitatem communium verborum torquentes in quaestionem. Magna scilicet quaestio est, si erat terra, quae facta est.
PL 2, 222A「ある」は定義の頭であり、「あった」は関係をなす。これらは異端者たちの詭弁と巧言であって、普通の言葉の持つ単純さをねじ曲げて問題に仕立てるのである。造られた地について「それはあった」と言うことが、なるほど大した問題だというわけである。
Adversus Hermogenem 27.5
Sane discutiendum an ei competat invisibilem et rudem fuisse quae facta est, an ei ex qua facta est, ut ejusdem sit erat, cujus et quod erat.
PL 2, 222A実に検討すべきは、「目に見えず、粗いままであった」ということが、造られたもの〔地〕にふさわしいのか、それとも、それが造られた当のもの〔質料〕にふさわしいのか、ということである——「あった」という語の主語と、「あったところのもの〔目に見えず粗いままであったこと〕」の主語とが、同一であるように。