Adversus Hermogenem 44.1
Sed et qualiter operatum facias Deum, sequitur ut ostendam. Plane a philosophis recedis, sed tamen et a prophetis. Stoici enim volunt Deum sic per materiam decucurrisse, quomodo mel per favos.
PL 2, 236B次に私は、お前が神をどのように働かせているかを示そう。確かに、お前は哲学者たちからは離れているが、しかし預言者たちからも離れている。ストア派は、神が質料を貫き流れたのは、ちょうど蜜が蜂の巣を貫き流れるようなものだ、と考えている。
Adversus Hermogenem 44.2
At tu: Non, inquis, pertransiens illam facit mundum, sed solummodo apparens et appropinquans ei, sicut facit qui decor solummodo apparens, et magnes lapis solummodo appropinquans.
PL 2, 236Bだがお前は言う——神は質料を貫き通ることによってではなく、ただそれに現れ、近づくことによって世界を造ったのだ。それはちょうど、美貌がただ現れることによって働きをなし、磁石がただ近づくことによって働きをなすのと同じである、と。
Adversus Hermogenem 44.3
Quid simile Deus fabricans mundum, et decor vulnerans animum, aut magnes adtrahens ferrum? Nam etsi apparuit Deus materiae, sed non vulneravit illam, quod decor animam: et si adpropinquavit, sed non cohaesit illi, quod magnes ferro. Puta nunc exempla tua competere.
PL 2, 236B世界を造る神と、心を傷つける美貌と、鉄を引き寄せる磁石と、どこに似たところがあるというのか。というのは、たとえ神が質料に現れたのだとしても、美貌が魂を傷つけるようには、それを傷つけはしなかったし、たとえ近づいたのだとしても、磁石が鉄にくっつくようには、それにくっつきはしなかったからだ。いま、お前の実例が当てはまるとしておこう。
Adversus Hermogenem 44.4
Certe, si apparendo et appropinquando materiae, fecit ex illa Deus mundum, utique ex quo apparuit fecit, et ex quo appropinquavit. Ergo quando non fecerat retro, nec apparuerat illi, nec adpropinquaverat.
PL 2, 236C確かに、もし神が質料に現れ、近づくことによって、それから世界を造ったのであれば、当然、現れたときから造り、近づいたときから造ったことになる。したがって、以前まだ造っていなかったときには、神は質料に現れてもいなければ、近づいてもいなかったことになる。
Adversus Hermogenem 44.5
Et cui credibile est, Deum non apparuisse materiae? vel qua consubstantiali suae per aeternitatem? ab ea longe fuisse quem credimus ubique esse, et ubique apparere? cui etiam inanimalia et incorporalia laudes canunt apud Danielem (Dan., III).
PL 2, 236Cだが、神が質料に現れなかったなどということを、誰が信じ得ようか。永遠性のゆえに神と同実体であるはずのもの〔質料〕に対してすら、いたるところに在り、いたるところに現れると我々が信じているその方が、遠く離れていたなどということを。ダニエル書において、生命なきものも、非物体的なものすら、その方に賛美を歌っているというのに(ダニエル3章)。
Adversus Hermogenem 44.6
Quantus hic locus, in quo Deus a materia tantum distabat, ut neque adpareret neque adpropinquaret ante mundi molitionem? Credo, peregrinatus est ad illam de longinquo, cum primum ei voluit adparere et adpropinquare.
PL 2, 236C世界の建造以前、神が質料から現れることも近づくこともないほどに隔たっていたとすれば、その場所とはいかほど広大なものであろうか。おそらく、神ははるか遠方からそこへと旅をしたのであろう——初めて質料に現れ、近づこうと望んだときに。