Adversus Hermogenem 13.1
Et quaeretur: Quomodo ex ea bona facta sint, quae ex demutatione nullo modo facta sunt? Unde in mala ac pessima boni atque optimi semen? Certe nec bona arbor fructus malos edit, quia nec Deus nisi bonus: nec mala arbor, bonos, quia nec materia est nisi pessima.
PL 2, 209Aそしてこう問われるであろう——変化によっては決して生じなかったはずの善きものが、どのようにして質料から生じたのか、と。悪しく最も悪しき質料のうちに、善き、最善なるものの種はどこから来るのか。確かに、善き木が悪しき実を結ぶことはない。神は善き者以外の何ものでもないからである。同様に悪しき木が善き実を結ぶこともない。質料は最も悪しきもの以外の何ものでもないからである。
Adversus Hermogenem 13.2
Aut si dabimus illi aliquid etiam boni germinis, jam non erit uniformis naturae, id est malae in totum, sed et tantum duplex, id est bonae et malae naturae. Et quaeretur iterum, an in bono et malo poterit convenire luci et tenebris, dulci et amaro.
PL 2, 209Aあるいは、もし質料に善き芽をも幾らか与えるとすれば、質料はもはや一様な本性のもの、すなわち全面的に悪しきものではなくなり、善き本性と悪しき本性という二重のものになってしまう。そしてまた、こう問われるであろう——善と悪において、光と闇が、甘さと苦さが調和しうるものだろうか、と。
Adversus Hermogenem 13.3
Aut si potuit utriusque diversitas boni et mali concurrisse, et duplex natura fuisse materiae, amborum ferax fructuum, jam nec bona ipsa Deo deputabuntur, ut nec mala illi imputentur: sed utraque species de materiae proprietate sumpta, ad materiam pertinebit.
PL 2, 209Bあるいは、もし善と悪という両者の違いが同時に成り立ちえ、質料の本性が両方の実りを生む二重のものでありえたのだとしても、そのときには善きものそれ自体もはや神に帰せられなくなる。悪しきものが神に帰せられないのと同様に。むしろ両方の種類とも、質料に固有の性質から取られたものとして、質料に属することになる。
Adversus Hermogenem 13.4
Quo pacto, neque gratiam bonorum Deo debebimus, nec invidiam malorum, quia nihil de suo operatus ingenio.
PL 2, 209Bそうなれば、我々は善きものについて神に感謝を負うこともなく、悪しきものについて神への恨みを負うこともないことになる。神は自らの才知から何ひとつ働いていないことになるのだから。