Adversus Hermogenem 41.1
Revertor ad motum, ut ubique te lubricum ostendam. Inconditus, et confusus, et turbulentus fuit materiae motus. Sic enim et ollae undique ebullientis similitudinem apponis. Et quomodo alibi alius a te adfirmatur? cum enim vis materiam nec bonam nec malam inducere.
PL 2, 234A私は運動の問題に立ち返り、お前がいたるところで足を滑らせていることを示そう。質料の運動は、無秩序で、混沌とし、荒れ狂うものであった——お前はそのように、四方から沸き立つ鍋の喩えまで持ち出している。それなのに、どうして他の箇所では、お前によって別の運動が言い立てられるのか。というのも、お前は質料を善くも悪くもないものとして導き入れようとしているからだ。
Adversus Hermogenem 41.2
Igitur, subjacens materia aequalis momenti habens motum, neque ad bonum, neque ad malum plurimum vergit.
PL 2, 234Aしたがって、根底にある質料は、等しい勢いの運動を持ち、善にも悪にも大きくは傾かない。
Adversus Hermogenem 41.3
Si aequalis momenti, jam non turbulentus, nec cacabacius, sed compositus et temperatus; scilicet, qui inter bonum et malum suo arbitrio agitatus, in neutram tamen partem pronus et praeceps, mediae, quod aiunt, aginae aequilibrato impetu ferebatur.
PL 2, 234Bもし等しい勢いのものであれば、もはや荒れ狂うものでも、鍋じみたものでもなく、秩序づけられ、節度あるものである。すなわち、善と悪との間で自らの裁量によって揺り動かされながらも、どちらの側にも傾き急ぐことなく、俗に言う秤の指針が中央で釣り合うように、均衡の取れた勢いで運ばれていたのである。
Adversus Hermogenem 41.4
Haec, inquies, non est, haec turbulentia et passivitas non est; sed moderatio, et modestia, et justitia motationis neutram in partem inclinantis.
PL 2, 234Bお前はこう言うだろう——これは荒れ狂いでも受動性でもなく、どちらの側にも傾かない運動の、抑制であり、慎ましさであり、正義なのだ、と。
Adversus Hermogenem 41.5
Plane, si huc et illuc, aut in alterum magis proclinaret, tunc inconcinnitatis, et inaequalitatis, et turbulentiae denotari mereretur.
PL 2, 234B確かに、もしそれがあちらこちらに、あるいはどちらか一方によりいっそう傾くのであれば、その時は不釣り合い、不均衡、荒れ狂いだと評されて当然であろう。
Adversus Hermogenem 41.6
Porro, si neque ad bonum, neque ad malum pronior erat motus, utique inter bonum et malum agebatur: ut ex hoc quoque materiam determinabilem adpareat, cujus motus nec malo nec bono pronus, eo quod in neutrum vergebat, intra utrumque ab utroque pendebat, et hoc nomine ab utroque determinabatur.
PL 2, 234Bしかも、もしその運動が善にも悪にもより傾いていなかったのであれば、それは善と悪との間で働いていたことになる。このことからも、質料が限定されうるものであることが明らかとなる——その運動は悪にも善にも傾かず、どちらにも傾かなかったがゆえに、両者の間にあって両者によって懸かっており、この点において両者によって限定されていたのだから。
Adversus Hermogenem 41.7
Sed et bonum et malum in loco facis, cum dicis motum materiae in neutrum eorum fuisse propensum: materia enim quae in loco erat, neque huc neque illuc devergens, in loca non devergebat in quibus erat bonum et malum.
PL 2, 235Aしかも、お前は、質料の運動がそのいずれにも傾いていなかったと言うことで、善と悪とを場所の中に置いてしまっている。すなわち、場所の中にあった質料は、あちらにもこちらにも傾かなかったのだから、善と悪とがあったそれぞれの場所へと傾くこともなかったのである。
Adversus Hermogenem 41.8
Dans autem locum bono et malo, corporalia ea facis, faciendo localia; quia quae locum habent, prius est ut corporalia sint. Denique incorporalia proprium locum non haberent, nisi in corpore, cum corpori accidunt.
PL 2, 235Aそして、善と悪とに場所を与えることによって、お前はそれらを場所的なものとし、そうすることでそれらを物体的なものとしてしまっている。なぜなら、場所を持つものは、まず物体的でなければならないからだ。実に、非物体的なものは、それが物体に付帯する場合を除いては、固有の場所を持ち得ないのである。
Adversus Hermogenem 41.9
Ad bonum autem et malum non devergente materia, ut aut corporalia aut localia non devergebat. Bonum ergo et malum, erras, si substantias esse vis. Substantias enim facis quibus loca assignas. Loca autem assignas, cum materiae motum ab utraque regione suspendis.
PL 2, 235A質料が善にも悪にも傾かなかったとすれば、それは物体的なものにも場所的なものにも傾かなかったことになる。それゆえ、お前がもし善と悪とを実体であるとしたいのなら、お前は誤っている。というのは、お前は場所を割り当てるものを実体としてしまっているからだ。そしてお前は、質料の運動を両方の領域から宙づりにすることによって、まさに場所を割り当てているのである。