Adversus Hermogenem 33.1
Sed dum illam Hermogenes inter colores suos invenit (inter Scripturas enim Dei invenire non potuit, satis est quod omnia et facta a Deo constat, et ex materia non constat: quae etiam si fuisset, ipsam quoque a Deo factam credidissemus, quia nihil innatum praeter Deum praescribentes, obtineremus.
PL 2, 228Aしかし、ヘルモゲネスがそれを自らの絵の具の中に見出している間——神の聖典の中には見出し得なかったのだから——次のことで十分である。万物が神によって造られたことは確かであるが、質料から成ったことは確かではない。たとえ質料というものがあったとしても、我々はそれもまた神によって造られたと信じたであろう。神のほかに造られざるものは無いと抗弁するならば、我々はそれで事を制することになるからである。
Adversus Hermogenem 33.2
In hunc usque articulum locus est retractatui, donec ad Scripturas provocata deficiat, exhibitio materiae. Expedita summa est: nihil invenio factum nihil ex nihilo, quia quod factum invenio, non fuisse cognosco.
PL 2, 228Bこの点に至るまでは、なお論じ直す余地がある。聖典に訴えられた質料の提示が、行き詰まるまでは。要点は明快である。私は、無からでなくして造られたものを何一つ見出さない。造られたと私が見出すものについては、それがかつて存在しなかったことを知るからである。
Adversus Hermogenem 33.3
Etiamsi quid ex aliquo factum est, ex facto habet censum, ut ex terra herba, et fructus, et pecudes, et figuratio hominis ipsius, ut ex aquis natatiles et volatiles animae.
PL 2, 228Bたとえ何かが何かから造られたのだとしても、それはすでに造られたものからその起源を得ている。地から草や実や家畜、そして人そのものの形が造られたように。水から泳ぐ魂や飛ぶ魂が造られたように。
Adversus Hermogenem 33.4
Hujusmodi origines rerum ex his prolatarum, potero materias appellare; sed factas a Deo et ipsas.
PL 2, 228Bこの種の、そこから発出した事物の起源を、私は質料と呼んでもよいであろう。しかし、それらもまた神によって造られたものである。