テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2Adversus Hermogenem

Caput XXXI 第XXXI章

Tertullian · Adversus Hermogenem · PL 2, 225A · 10 sectiones

Adversus Hermogenem 31.1

1

Sed et illud utique captabitur: de coelo solo et de terra ista Scripturam significasse, quod eam in principio Deus fecerit, de speciebus autem supradictis nihil tale: et ideo eas quae factae non significentur, ad infectam materiam pertinere.

PL 2, 225A

しかし、次の論法もまた当然利用されるであろう——聖典が示したのは天のみと此の地のみであって、神がそれを初めに造ったということであり、前に挙げた諸相についてはそのようなことは何一つ語られていない。それゆえ、造られたと示されていないものどもは、造られざる質料に属する、と。

Adversus Hermogenem 31.2

2

Respondebimus huic quoque scrupulo. Scriptura divina satis dissereret, si summas ipsas rerum a Deo factas commendasset coelum et terram, habentes utique suggestus suos proprios, qui in ipsis summis intelligi possent.

PL 2, 225B

我々はこの疑念にも答えよう。聖なる聖典は、事物の総体そのもの、すなわち天と地とが神によって造られたことを述べ伝えるだけで十分に論じ果せたであろう。天と地はそれぞれに固有の下地を有しており、それはまさにこの総体そのものにおいて理解され得たからである。

Adversus Hermogenem 31.3

3

Suggestus autem coeli et terrae primo tunc fuerint tenebrae, et abyssus, et spiritus, et aquae. Nam terrae quidem suberat abyssus et tenebrae. Si enim abyssus infra terram, tenebrae autem super abyssum, sine dubio et tenebrae et abyssus infra terram.

PL 2, 225B

さて、天と地の下地は、その最初の時には闇と深淵と霊と水とであった。すなわち地の下には深淵と闇とがあった。深淵が地の下にあり、闇が深淵の上にあったとすれば、疑いなく闇も深淵も地の下にあったことになる。

Adversus Hermogenem 31.4

4

Coelo vero spiritus et aquae subjacebant: nam si aquae super terram, quae eam texerant, spiritus autem super aquas, pariter et spiritus et aquae super terram. Quae vero super terram, ea utique infra coelum.

PL 2, 225B

他方、天の下には霊と水とが横たわっていた。水が地を覆って地の上にあり、霊が水の上にあったとすれば、霊も水もひとしく地の上にあったことになる。そして地の上にあるものは、当然、天の下にある。

Adversus Hermogenem 31.5

5

Et sicut terra abysso et tenebris, ita et coelum spiritui et aquis incubabat, et complectebantur. Et ita novum non est, ut id solum quod continet nominetur, qua summale: in isto autem intelligatur et quod continetur, qua portionale.

PL 2, 225C

地が深淵と闇とを覆っていたように、天もまた霊と水とを覆い、これを抱いていた。かくして、包むもののみが全体として名指され、その中に、包まれるものが部分として理解される、というのは何ら新しいことではない。

Adversus Hermogenem 31.6

6

Ecce, si dicam, Civitas exstruxit theatrum et circum: scena autem erat talis et talis, et statuae super Euripum, et obeliscus super omnia ferebatur: quia non et has species edixerim factas a civitate, non erunt ab ea cum circo et theatro? an ideo non adjeci factas has quoque species, quia inerant eis quae facta praedixeram, et inesse quibus inerant, intelligi poterant?

PL 2, 226A

見よ、たとえば私が、ある都市が劇場と競技場とを建てた、と言ったとしよう。舞台はこれこれのものであり、彫像がエウリプス(水路)の上に立ち、方尖塔がすべての上にそびえていた、としよう。私がこれらの品々もまたその都市によって造られたと明言しなかったからといって、それらは競技場や劇場とともにその都市によるものでなくなるであろうか。それとも、私がこれらの品々もまた造られたと付け加えなかったのは、それらが私が既に造られたと述べたもののうちに含まれており、含まれるものが、それを含むもののうちにあると理解され得たからではないか。

Adversus Hermogenem 31.7

7

Sed vacet hoc exemplum, ut humanum: aliud de auctoritate Scripturae ipsius arripiam. Fecit, inquit, Deus hominem de terra, et adflavit in faciem ejus flatum vitae, et factus est homo in animam vivam.

PL 2, 226A

しかし、この実例は人間的なものゆえ、措いておこう。私は聖典そのものの権威から、別の例を取り上げよう。「神は人を地から造り、その顔に命の息を吹き入れた。そして人は生ける魂となった」と言われている。

Adversus Hermogenem 31.8

8

Faciem quidem ejus hic nominat, sed nec ipsam factam a Deo dixit: costam vero et ossa, et carnem, et oculos, et sudorem, et sanguinem (Gen. II, 21, 23; III, 5, 29; IV, 10) postea loquitur, quae nec tunc facta a Deo significavit. Quid respondebit Hermogenes?

PL 2, 226A

ここでは人の顔について名を挙げているが、それが神によって造られたとさえ言ってはいない。あばら骨や骨、肉、目、汗、血については(創世記2:21、23;3:5、29;4:10)後で語られているが、その時にもそれらが神によって造られたとは示されていない。ヘルモゲネスは何と答えるであろうか。

Adversus Hermogenem 31.9

9

Numquid et membra hominis ad materiam pertinebunt, quia non nominatim facta referuntur? An et haec in hominis factitatione censentur? Proinde membra erunt coeli et terrae abyssus et tenebrae, spiritus et aquae.

PL 2, 226B

人の肢体もまた、名指して造られたと語られていないという理由で、質料に属することになるのであろうか。それとも、これらもまた人が造られたことのうちに数え入れられるのであろうか。したがって、深淵と闇、霊と水とは、天と地の肢体となるであろう。

Adversus Hermogenem 31.10

10

In corporibus enim membra sunt facta: in corporibus et membra sunt nominata. Nullum elementum non membrum est ejus elementi quo continetur: omnia autem elementa coelo aut terra continentur.

PL 2, 226B

なぜなら、肢体は物体のうちにおいて造られ、物体のうちにおいて名指されもしたからである。いかなる元素も、それを包む元素の肢体でないものはない。そしてすべての元素は、天か地かによって包まれている。