テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2Adversus Hermogenem

Caput XVIII 第XVIII章

Tertullian · Adversus Hermogenem · PL 2, 212B · 10 sectiones

Adversus Hermogenem 18.1

1

Si necessaria est Deo materia ad opera mundi, ut Hermogenes existimavit, habuit Deus materiam longe digniorem et idoneiorem, non apud philosophos aestimandam, sed apud prophetas intelligendam, Sophiam suam scilicet: haec denique sola cognovit sensum Domini.

PL 2, 212B

もし世界の業に質料が神に必要であったとヘルモゲネスが考えたとおりであるとしても、神ははるかに尊く、はるかに相応しい質料を持っていた。それは哲学者たちのもとで推し量られるべきものではなく、預言者たちのもとで理解されるべきもの、すなわち神のソフィアである。実に、この方のみが主の考えを知ったのである。

Adversus Hermogenem 18.2

2

Quis enim scit quae sunt Dei, et quae in ipso, nisi spiritus qui in ipso (I Cor. II, 11)? Sophia autem spiritus, haec illi consiliarius fuit, via intelligentiae et scientiae ipsa est (Prov. VIII). Ex hac fecit, faciendo per illam, et faciendo cum illa.

PL 2, 212C

「神のことを、神のうちにあることを、神のうちにある霊のほかに誰が知ろうか」(一コリント2:11)。ソフィアは霊である。この方が神の相談役であり、知解と知識との道そのものである(箴言8章)。神はこのソフィアから造った。ソフィアを通して造り、ソフィアとともに造ったのである。

Adversus Hermogenem 18.3

3

Cum pararet coelum, inquit, aderam illi; et cum fortia faciebat (super ventos) quae sursum nubila, et cum firmos ponebat fontes ejus quae sub coelo est, ego eram compingens cum ipso.

PL 2, 212C

「神が天を整えられたとき」とソフィアは言う、「私はその方のもとにあった。また、風の上にある雲を固く造られたとき、そして天の下にあるものの源を固く据えられたとき、私はその方とともにあって、これを組み立てていた」。

Adversus Hermogenem 18.4

4

Ego eram ad quam gaudebat, quotidie autem oblectabar in persona ejus (Ibid.): quando oblectabatur cum perfecisset orbem, et inoblectabatur in filiis hominum.

PL 2, 212C

「私は、その方が喜びとされた者であった。日ごとに、その方の御前にあって楽しんでいた」(箴言8章)。すなわち、この世界を完成させられたときに喜ばれ、人の子らのうちにあって喜ばれていたときのことである。

Adversus Hermogenem 18.5

5

Quis non hanc potius omnium fontem et originem commendet, materiam vero materiarum, non sibi subditam, non statu diversam, non motu inquietam, non habitu informem, sed insitam et propriam et compositam et decoram, quali Deus potuit eguisse, sui magis quam alieni egens?

PL 2, 213A

誰が、むしろこの方――質料のうちの質料でありながら、自らに服属せず、状態において変わることなく、動きにおいて騒がしくなく、様態において形を欠くこともなく、内に宿り、固有であり、組み立てられ、麗しいものであった――を万物の源であり起源であると誉め讃えないだろうか。神はこのようなものをこそ必要とされ得たのである。他のものに属するものよりも、自らに属するものをこそ必要とされたのだから。

Adversus Hermogenem 18.6

6

Denique, ut necessariam sensit ad opera mundi, statim eam condit et generat in semetipso: Dominus, inquit, condidit me initium viarum suarum in opera sua: ante saecula fundavit me, prius quam faceret terram, prius quam montes collocarentur; ante omnes autem colles generavit me; prior autem abysso genita sum (Ibid.).

PL 2, 213A

そして、神は世界の業のためにこの方を必要と感じるや否や、直ちにこの方を自らのうちに造り、生み出された。「主は」とソフィアは言う、「その業のために、私をその道の初めとして造られた。世々の前に、地を造られる前に、山々が据えられる前に、私を基礎として据えられた。すべての丘に先立って、私を生み出された。深淵に先立って、私は生まれた」(箴言8章)。

Adversus Hermogenem 18.7

7

Agnoscat ergo Hermogenes idcirco etiam Sophiam Dei natam et conditam praedicari, ne quid innatum et inconditum praeter solum Deum crederemus.

PL 2, 213A

それゆえヘルモゲネスは知るがよい。神のソフィアが生まれ、また造られたと宣べられているのは、神おひとりを除いて、生まれることなく造られることのないものが他に在ると我々が信じることのないためである、と。

Adversus Hermogenem 18.8

8

Si enim intra Dominum quod ex ipso et in ipso fuit, sine initio non fuit: Sophia scilicet ipsius ex indenata et condita, ex quo in sensu Dei ad opera mundi disponenda coepit agitari: multo magis non capit sine initio quicquam fuisse quod extra Dominum fuerit.

PL 2, 213B

というのも、もし主のうちにあって、主自身から出て主のうちにあったものが、初めを欠いてはいなかったとすれば――すなわち主のソフィアは、神の考えのうちで世界の業を整えるべく動き始めた、まさにその時から生まれ、造られたのであるが――まして、主の外にあったものが初めを欠いて在ったなどということは、なおさら受け入れがたいからである。

Adversus Hermogenem 18.9

9

Si vero Sophia eadem Dei sermo est sensu sophia, et sine quod factum est nihil (Joan. I, 3), sicut et dispositum sine sophia, quale est ut filio Dei sermone unigenito et primogenito aliquid fuerit praeter Patrem antiquius: et hoc modo utique generosius, nedum quod innatum nato fortius, et quod infectum facto validius? quia quod ut esset nullius eguit auctoris, multo sublimius erit eo quod, ut esset, aliquem habuit auctorem: proinde, si malum quidem innatum est, natus autem sermo Dei: Eructavit enim, inquit, sermonem optimum (Ps. XLIV, 1), non scio an bono malum possit adduci, validius ab infirmo, ut innatum a nato.

PL 2, 213B

しかしもし、そのソフィアが神の言葉と同一のものであって、思いのうちにあるかぎりでソフィアなのであり、「これなしには何ひとつ造られなかった」(ヨハネ1:3)とあるとおり、配剤もまたソフィアなしにはなされなかったのだとすれば、神の独り子にして初子である言葉より古いものが、父を除いて何か在ったなどということが、どうしてありえようか。しかもその場合、それは当然、生まれにおいても言葉より尊いことになる。まして、生まれざるものが生まれたものより強く、造られざるものが造られたものより力あることになるのは言うまでもない。なぜなら、存在するために何の創造者も必要としなかったものは、存在するために何らかの創造者を持ったものよりも、はるかに崇高であることになろうから。したがって、もし悪が生まれざるものであり、神の言葉が生まれたものであるとすれば――「かの方は最も良き言葉を吐き出された」と言われているように(詩編44:1)――善から悪が、弱きものから強きものが、生まれたものから生まれざるものが導き出されうるものかどうか、私には分からない。

Adversus Hermogenem 18.10

10

Ita et hoc nomine materiam Deo praeponit Hermogenes, praeponendo eam Filio. Filius enim sermo, et Deus sermo (Joan., I, 1); et: Ego et Pater unum sumus (Joan., X, 10): nisi quod sustinebit aequo animo filius eam praeponi sibi, quae Patriadaequatur.

PL 2, 213C

かくしてこの点でもヘルモゲネスは、質料を神の上に置き、それを子の上に置いているのである。なぜなら子は言葉であり、神は言葉であるからである(ヨハネ1:1)。また、「私と父とは一つである」(ヨハネ10:10)。ただし、子が、父と等しくされているものを自分の上に置かれることを、平静な心で耐え忍ぶというのであれば別だが。