テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2Adversus Hermogenem

Caput I 第I章

Tertullian · Adversus Hermogenem · PL 2, 197B · 5 sectiones

Adversus Hermogenem 1.1

1

Solemus haereticis compendii gratia de posteritate praescribere. In quantum enim veritatis regula prior, quae etiam futuras haereses praenuntiavit, in tantum posteriores quaeque doctrinae haereses praejudicabuntur, quia sunt quae futurae veritatis antiquiore regula praenuntiabantur.

PL 2, 197B

我々は常々、簡便のために、異端者たちに対して後発であることを以て抗弁する。真理の規範は先にあり、しかも来るべき異端をもあらかじめ告げていた。その限りにおいて、後発の教説はいずれも、あらかじめ異端と断ぜられる。なぜなら、それらはより古い真理の規範によって、来るべきものとしてあらかじめ告げられていたものだからである。

Adversus Hermogenem 1.2

2

Hermongenis autem doctrina tam novella est, denique ad hodiernum homo in saeculo, et natura quoque haereticus etiam turbulentus, qui loquacitatem facundiam existimet, et impudentiam constantiam deputet, et maledicere singulis, officium bonae conscientiae judicet.

PL 2, 197B

しかしヘルモゲネスの教説はきわめて新しい。実に今日に至るまでこの世にある人間であり、しかも生まれつき異端者、そのうえ騒がしい者でもある。口達者を雄弁と思い、厚顔を不動の心と見なし、各人を罵ることを良い良心の務めと判ずる者である。

Adversus Hermogenem 1.3

3

Praeterea pingit illicite, nubit assidue; legem Dei in libidinem defendit, in artem contemnit; bis falsarius, et cauterio et stylo; totus adulter, et praedicationis et carnis siquidem etnubentium contagio foetet, nec ipse apostolicus Hermogenes in regula perseveraverit.

PL 2, 198A

そのうえ、許されぬものを描き、しきりに妻を娶る。神の法を、情欲においては擁護し、技芸においては軽んじる。二重の贋作者、焼きごてでも筆でも。説教においても肉においても、全き姦通者である。なぜなら、再婚する者たちの伝染にまみれて悪臭を放っているのだから。使徒的であるはずのヘルモゲネス自身、規範のうちに踏みとどまりはしなかった。

Adversus Hermogenem 1.4

4

Sed viderit persona, cum doctrina mihi quaestio est. Christum Dominum non alium videtur aliter cognoscere, alium tamen facit quem aliter cognoscit: imo totum quod est Deus aufert, nolens illum ex nihilo universa fecisse.

PL 2, 198A

しかし、その人柄の如何は問うまい。私の問題は教説にある。彼は、キリストなる主を違えて知ることによって別のキリストとして認めているようには見えない。それでいて、違えて知るその同じ主を、まさに別のものにしてしまっている。それどころか、神であるところのものの全体を奪い去っている。この方が万物を無から造ったとは認めようとしないからである。

Adversus Hermogenem 1.5

5

A Christianis enim conversus ad Philosophos, de Ecclesia in Academiam et Porticum, inde sumpsit a Stoicis materiam cum Domino ponere, quae ipsa semper fuerit neque nata, neque facta, nec initium habens omnino nec finem, ex qua Dominus omnia postea fecerit.

PL 2, 198A

彼はキリスト教徒たちから哲学者たちへ、教会からアカデメイアと柱廊へと転じたのだから、そこでストア派から、質料を主と並び立てて据えるという説を取った。その質料自体は常に在り、生まれることも造られることもなく、初めも終わりも全く持たず、主はのちにそれから万物を造った、というのである。